IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Materiam pertinere ad quidditatem materialium, de quo Doctor hic q. 16. et 3. d. 22. de parabola Socratis junioris, idest Platonis, quam hic tangit Vide Doctorem 2. d. 2. q. 2. num. 3. ubi eam explicat rationem ; assignat quare semicirculi et similes partes non sunt partes definitionis. Vide Doctorem jam citatum.
Quare omnia reducere ita, et auferre materiam, superfluum est: quaedam enim forsan hoc in hoc sunt, aut sicut haec habentia. Et parabola de animali quam consuevit Socrates junior dicere, non bene se habet: abducit enim a veritate, et facit suspicari, quasi contingens sit hominem esse sine partibus, sicut sine aere circulum.
Sed. hoc non simile: sensibile namque aliquid forsan animal, et sine molu non est definire; quare nec sine partibus se habentibus qualitercumque: non enim semper hominis est pars manus, sed potens opus perficere.Quare animata existens pars, non animata vero non pars.
Ponit solutionem propriam, intendens quod materia est pars speciei, quod praedicta solutio negabat. Circa quod duo facit. Primo facit quod dictum est. Secundo solutionem ipsam datam concludit, notificans eam per exempla. Secunda ibi: Palam autem et quod anima. Prima in duas : quia primo ponit suam solutionem quantum ad naturalia. Secundo quantum ad Mathematica. Secunda ibi : Circa Mathematica. Dicit ergo, quod quia supple dicta inconvenientia sequuntur ad dictam opinionem: ideo superfluum est omnia, id est, omnes species rerum reducere, scilicet ad numeros, et auferre materiam, scilicet totaliter a specie; quaedam enim forsan sunt hoc in hoc, id est, forma in materia, aut saltem sic habentia sicut illa, supple quae habent formam in materia, quod dicit quatenus naturalia proprie habent formam in materia, et Mathematica per quamdam similitudinem: quia scilicet figura trianguli se habet ad lineas sicut forma naturalis ad materiam, et ideo utrobique non est forma sine materia sibi correspondente. Et ideo parabola quam consuevit dicere Socrates junior,vel minor, id est Plato, de animali non bene i se habet, quia abducit a veritate, id est, extra veritatem, et facit suspicari, id est, opinari quasi sit contingens hominem esse sine partibus, scilicet materialibus, puta sine carnibus et ossibus, sicut contingit circulum esse
sine aere, nam aes non pertinet ad speciem circuli, ut praedictum est, sed hoc non simile, quia supple licet circulus non sit de sua ratione ens sensibile, quia aes quod est materia sensibilis non est pars speciei ejus. Non tamen sic est in proposito : sensibile namque aliquid forsan est animal, et sine motu, id est, sine materia mobili et sensibili non est definire; animal enim distinguit a non animali motu et sensu, quia nec partibus se habentibus qualitercumque, id est aliquo modo ad motum potest supple animal esse, vel definiri: non enim manus omnino, id est, quocumque modo, est pars hominis, sed quando est perficere potens opus competenter, scilicet manus. Et quia hoc non potest sine anima, quae est principium talis operationis, ideo subdit, quare manus, supple existens, animata erit pars hominis, non animata vero, puta manus abscissa et mortua, non est pars.
Notandum, quod opinionem Platonis auferentis materiam a specie, vocat parabolam derisorie, quatenus assimilatur fabulae, quae ex parabolis et metaphoris componitur, ut in 3. hujus dictum fuit. Vocat etiam Platonem Socratem minorem, vel juniorem, ex eo, quia fuit discipulus Socratis, et secutus est doctrinam ejus. Patet ergo ex praedictis quod partes necessariae ad operationes speciei exercendas, sunt partes speciei mediatae et remotae, quatenus sunt partes principalium partium, puta animae vel corporis. Deinde cum dicit :
Circa Mathematica autem quare non sunt paries rationes rationum, ut circuli hemicycli, non enim sunt sensibiles. Hoc autem nihil differt, erit enim materia quorumdam, et non sensibilium, et omnis quod non est quod quid erat esse, et species eadem secundum, sed hoc aliquid. Circuli quidem igitur non erit ejus qui universalis, singularium vero erunt partes hae, sicut dictum est prius. Est enim materia, haec autem sensibilis, haec autem intellectualis.
Ponit solutionem suam quantum ad Mathematica, dicens quod circa Mathematica quare non sunt partes rationes rationum totorum, id est, quare definitiones partium non sunt partes ipsorum totorum, ut quare hemicycli, id est, semicirculi non supple ponuntur in definitione circuli: non enim, scilicet hemicycli sunt sensibiles sicut supple aes est materia sensibilis. Dixerat enim supra quod animal sensibile non poterat definiri sine materia sensibili, sicut circulus potest definiri sine aere, quod est materia sensibilis: et ideo ne possit dici similiter in proposito, ideo hoc excludit, dicens semicirculos sive hemicyclos, non esse materiam sensibilem: quare ergo semicirculi non intrant definitionem circuli, et solvit dicens : aut nihil differt in proposito utrum partes sint sensibiles, sive non: erit enim materia quorumdam nonsensibilium , materia sciliceti ntelligibilis, et talis supple materia, quae non est pars speciei, erit omnis ejus, quod non est quod quid erat esse, et species eadem secundum se, sed hoc aliquid, id est individuum determinatum. Vult dicere, quod individuum quod non est ipsa species, quatenus addit aliquid supra speciem, et ejus quod quid est, non est idem sibi per se primo, ut dictum fuifin praecedentibus; tale inquam individuuni habet partes materiales, puta contractas ad individuationem, vel ad existentiam, quae non sunt partes speciei, ideo subdit, quod supple semicirculi non erunt partes circuli ejus qui est universalis: singularium vero, id est, particularium circulorum erunt hae partes, scilicet semicirculi, sicut dictum est prius, et propter hoc non intrant definitionem circuli, quia definitio est universalis speciei, ut praedictum est. Et subdit, est enim materia haec quidem sensibilis, haec autem intellectualis, et utrobique verum est quod dicitur, scilicet quod partes materiales modo praedicto non sunt partes speciei. Deinde cum dicit:
Palam autem et quod anima est quaedam substantia prima, corpus autem materia, homo vero aut animal quod est ex utrisque ut universale, sed Socrates aut Coriscus ut singulariter. Siquidem igitur anima dupliciter dicitur, alii namque ut animam, alii vero ut totum, si vero simpliciter anima hoc et corpus hoc, ut quidem universale, et singulare.
Concludit datam solutionem ipsam notificans per exempla dicens: palam esse quod anima quidem est substantia prima, id est, forma substantialis, corpus autem materia; homo autem, aut animal quod est ex utrisque ut universale, id est, compositum universale: Socrates autem ut Coriscus, ut singulariter, et composita singularia. Cujus causam subdit : siquidem anima dicitur dupliciter, scilicet in universali et in particulari: ergo eadem ratione et ipsum compositum: et hoc etiam est verum secundum utramque opinionem prius dictam. Alii namque, supple dicunt hominem et animal, ut animam, ita quod anima sit tota essentia animalis: alti vero ut totum
id est, compositum et non animatum. Si vero simpliciter anima haec et corpus hoc, ut quod quid universale et singulare, id est, dato quod animal sit compositum ex anima et corpore, si ipsa simplicia, scilicet anima et corpus, dicuntur universaliter et particulariter, sequitur etiam quod compositum sic dicatur: similiter secundum aliam opinionem, quae non est secundum mentem Philosophi, sed Platonis, ut patet ex praedictis. Tunc sequitur illa pars:
Utrum autem praeter materiam talium aliqua substantiarum aliae, et oportet quaerere substantiam ipsorum alteram quamdam ut numeros. aut aliquid tale perscrutandum est posterius; hujus enim gratia et de sensibilibus substantiis tentamus definire, quoniam modo quodam Physicae et secundae Philosophiae opus circa sensibiles substantias speculatio, non solum enim de materia oportet scire Physicum, sed et de ea quae secundum rationem et magis.
In definitionibus vero quomodo partes quae in ratione, et quare una ratio definitio, palam enim, quia res una, res vero quomodo una partes habens speculandum est posterius.
Ubi ostendit quid ultra determinandum restat, ab his quae determinata sunt de substantia, et duo sunt : quorum primum praemittit dicens quod utrum praeter materiam talium, id est, praeter substantias materiales et sensibiles, de quibus actum est, sit alia aliqua substantiarum praeter materiam, id est, immaterialis, ita quod oportet quaerere quamdam substantiam eorum, scilicet sensibilium, diversam supple a materia sensibili, utnumerosautliquid tale, puta ideas, ut quidam dicunt perscrutandum est posterius, scilicet in ultimis libris hujus scientiae; hujus enim gratia, id est, propter substantias immateriales de substantiis sensibilibus tentamus definire; nam supple de illis immaterialibus est propria speculatio hujus scientiae, et non sic propria de sensibilibus. Unde subdit : quoniam modo quodam Physicae, et secundae Philosophiae opus est circa sensibiles substantias speculatio; Physica enim est secunda Philosophia et non prima, proprie autem negotiatur circa substantias sensibiles et materiales; prima autem Philosophia circa immateriales. Unde de sensibilibus et immaterialibus inquantum hujusmodi, non considerat, nisi quatenus dicunt, et juvant ad cognitionem substantiarum immaterialium. Et subdit, quod non solum oportet scire Physicum de materia, sed etiam de ipsa quae est secundum rationem, id est, de forma et,magis supple, quam de materia, quia ut probat 2. Physic text. com. 12. et inde, natura magis dicitur de forma quam de materia. Iterum secundo restat determinandum, in definitionibus quomodo se habent paries, quae sunt in ratione, id est, definitione, et quare definitio est una ratio, cum supple ex multis partibus componatur. Palam enim, quia scilicet res quae definitur est una, et ideo definitionem indicantem ipsam rem oportet esse unam; quomodo vero res habens paries est una, posterius speculandum est, scilicet in 8. hujus, primo enim quaeritur de unitate definitionis, scilicet capite sequenti.