IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Arguit dupliciter contra unitatem per se definitionis,resolvens eam esse per se unam, cujus perfectibile seu materia, est genus, perfectivum seu forma, differentia.
Nunc autem dicamus primum inquantum in Analyticis de definitione non dictum est, in illis enim dubitatio dicta operae pretium rationibus de substantia est. Dico autem hanc dubitationem quare quidem unum est cujus rationem definitionem esse dicimus, ut hominis animal bipes, sit enim hoc ipsius ratio. Quare igitur utique hoc unum est, secundum non multa animal, et bipes.
Postquam Philosophus inquisivit ex quibus partibus, quod quid est, et definitio integratur : nunc inquirit quomodo ex partibus definitionis fiat unum, ita quod capitulum praecedens dicatur capitulum de partibus definitionis, et praesens capitulum licet sub illo contineatur, dicatur capitulum de unitate definitionis. Circa quod tria facit : quia primo proponit quaestionem. Secundo arguit ad quaestionem. Tertio subjungit quaestionis solutionem. Secunda ibi : In hoc namque. Tertia ibi : Oportet autem intendere. Dicit ergo, quod nunc primo dicamus inquantum in Analyticis non dictum est, id est, illud quod in 2. Poster. de definitione non dictum est, in illis enim, scilicet Analyticis, dubitatio quaedam supple de definitione dicta, id est, mota est, sed non soluta, operae pretium enim, id est praenecessaria, rationibus de substantia, id est, spculationi de substantia, de qua in ista scientia principaliter intenditur. Dico autem dubitationem hanc, quare definitionem unius rei dicimus esse rationem unam, cum supple componatur ex multis partibus, ut definitio hominis est animal bipes ; sit enim, id est, supponatur, hoc esse ipsius ratio, id est definitio, quare igitur hoc, scilicet animal bipes unum est, sed non multa. hic supple quaeritur. Deinde cum dicit :
In hoc namque homo, et album mulla quidem sunt: cum alterum non insit alteris unum vero quando inest et patitur aliquid subjectum homo: tunc enim unum fit et est albus homo. Hic autem non participat alterum altero, genus enim non videtur participare differentias: simul enim contrariis idem participaret, nam differentiae contrariae sunt, quibus differt genus.
Arguit ad quaestionem, et primo ad partem negativam, scilicet quod ex eis non fiat unum. Secundo ad partem oppositam, scilicet affirmativam. Secunda ibi : Oportet autem unum esse. Prima in duas secundum duas rationes. Prima sumitur ex hoc, quod ex genere et differentia non fiat unum. Secunda ex hoc, quod non ex pluribus differentiis. Secunda ibi : Si vero et participat. In definitione enim ponuntur genus etdifferentia quandoque una, quandoque plures,ut dicetur. Dicitergo, quod in hoc namque homo et album sun multa qui lem,et non unum cum alterum non insit alteri, sed accipiuntur seorsum. Unum vero sunt quando supple album inest,et subjectum quod est homo aliquid patitur, id est, suscipit hanc passionem, quae est albedo, quando, scilicet albedo sibi actu inhaeret; tunc enim fit unum, scilicet per accidens et non per se, et est albus homo. Ex hoc potest accipi major rationis sic : ex illis quorum unum non inest alteri non fit unum; sed sic est in proposito de genere et differentia, ideo subdit : hoc antem cum dicitur animal bipes,alterum, scilicet animal non participat altero, scilicet bipede, sicut homo participat albo, genus enim non videtur participare differentias. Cujus causam subdit, nam differentiae sunt contrariae quibus differt, id est, dividitur genus, et non idem genus participat contrariis differentiis, quia qua ratione participet una, eadem ratione reliqua. Deinde cum dicit:
Si vero et participat eadem ratio si sunt differentiae plures, ut gressivum bipes non alatum. Quare namque hoc unum, sed non multa, non enim quia insunt, nam sic ex omnibus erit unum.
Ponit secundam rationem, dicens : si vero dicatur quod genus participat differentia, tamen supple adhuc est eadem ratio ad probandum definitionem esse unam si plures differentiae sunt, id est, ponuntur in definitione ut istae tres gressivum, bipes, non alatum, et ponantur in definitione hominis. Quare namque haec sunt unum, et non multa, quasi dicat non videtur ratio: non enim potest assignari ratio ex hoc, quia insunt, supple uni scilicet homini; nam sic ex omnibus erit unum, quia omnia essent unum inter se et cum subjecto, et etiam per se unum, quia sic loquimur de uno. Et ulterius quia accidentia eadem accidunt diversis subjectis,sequitur quod diversa substantia essent unum, puta Aethiops et corvus,quibus nigredo inest, et sic procedendo omnia essent unum: dato ergo per impossibile quod genus participaret differentia,et sic ex genere et differentia fieret unum, tamen videtur quod ex pluribus differentiis fiat unum propter istam rationem. Deinde cum dicit:
Oportet autem unum esse quaecumque In definitione: definitio enim ratio quaedam est una, et substantia una, quare unius alicujus oportet ipsam esse rationem, etenim substantia unum quidem et hoc aliquid significat, ut diximus.
Arguit ad partem affirmativam oppositam, dicens, quod oportet
unum esse quaecumque in definitione, ponuntur: enim pro quia, definitio est quaedam una ratio, et substantia, scilicet rei quam indicat est una, quare rationem ipsam oportet esse unius alicujus, et per consequens ipsam esse unam: etenim substantia quam indicat est unum quidem, et hoc aliquid significat, ut diximus, scilicet quia ostensum est quod definitio est substantiarum proprie. Deinde cum dicit :
Oportet autem primum intendere de his, quae secundum divisiones definitionibus: nihil enim aliud est in definitione quam primum dictum genus et differentiae; alio vero genera sunt primum, et cum hoc comprehensae differentiae, ut primum animal, habitum vero animal bipes: et iterum animal bipes non alatum, similiter autem et si per plura dicantur. Omnino vero nihil differt per plura, aut per pauciora dici, quare nec per pauca, aut per duo. Duorum vero hoc quidem differentia: illud vero genus, ut ejus quod animal bipes, animal equidem genus, differentia autem alterum.
Ponit quaestionis solutionem. Circa quod duo facit : quia primo praemittit quamdam divisionem. Secundo accedit ad quaestionis solutionem. Secunda ibi : Si ergo genus. In prima parte intendit quod definitio dupliciter assignatur. Uno modo ex genere primo generalissimo et omnibus differentiis usque ad ultimam, et hoc est quando genus proximum est innominatum: tunc enim circumloquimur ipsum per genus remotum et differentias omnes communes usque ad ultimam, et tunc genus remotum tenet locum generis proximi cum omnibus differentiis praecedentibus et communibus. Secundo modo assignatur definitio ex genere proximo et ultima differentia, et hoc quando proximum genus est nominatum et ultima differentia est nobis nota. Exemplum primi, ut si dicatur quod homo est substantia corporea, animata, sensibilis, rationalis, dato quod genus proximum ignoretur. Exemplum secundi, ut si dicatur quod homo est animal rationale, dato quod animal sit genus proximum et rationale sit ultima differentia. Et hoc est quod dicit, quod oportet primum intendere ad videndam scilicet unitatem definitionis de definitionibus quae scilicet assignantur secundum divisiones, supple generis in differentias. Nihil enim aliud est in definitione quam primum genus, et differentiae; alia vero, scilicet genera intermedia sunt primum genus et cum hoc comprehensae differentiae; genus enim intermedium nihil aliud est quam primum genus, id est remotum, et cum hoc includit differentiam aliquam unam vel plures, ut si primum genus est animal, habitum vero, id est consequenter se habens animal bipes, et iterum tertio animal bipes non alatum ; similiter autem etsi per plura dicantur, id est, si aliquod genus per plures differentias dicatur: quia nihil differt ad propositum, si per plura aut pauciora dicatur, ut scilicet per duas differentias, vel per tres, semper circumloquimur genus proximum per intermedium primi generis et speciei: nam genus proximum nihil aliud est quam primum genus et cum hoc comprehensae differentiae, ut animal nihil aliud est quam substantia, quod est primum cum aliquibus differentiis, nam animal est substantia animata sensibilis: et sic omnis definitio resolvitur in primum genus et aliquas differentias. Et subdit quantum ad secundum modum : duorum vero, id est, si definitio assignetur per aliqua duo ; hoc quidem est differentia, illud vero genus, ut ejus quod est animal bipes, animal quidem est genus: alterum autem scilicet bipes est differentia supposito quod animal sit genus proximum, et bipes differentia ultima. Deinde cum dicit :
Si ergo genus simpliciter non est praeter eas quae ut generis species, aut si est quidem, ut materia est: vox enim genus et materia, differentiae autem species et elementa ex hac faciunt palam quod definitio est ex differentiis ratio.
Accedit ad solutionem. Circa quod duo facit :quia primo ostendit quomodo ex genere et differentia fiat unum,ita quod pluralitas generis et differentiae non impedit definitionis, unitatem: et hoc est quantum ad secundum modum definiendi. Secundo ostendit quomodo ex pluribus differentiis fiat unum, ita quod pluralitas differentiarum non impedit definitionis unitatem, et hoc est quantum ad primum modum. Secunda ibi : At vero et oportet. In prima parte intendit talem rationem : Ex proprio perfectibili et proprio perfectivo ejusdem generis fit unum per se, sicut ex potentia et actu: sed genus et differentia sunt hujusmodi; ergo, etc. Minor patet, quia genus est ut materia, et proprium perfectibile: differentia vero specifica est ut forma, et proprium perfectivum materiae: sicut ergo ex forma et materia fit unum per se, ita ex genere et differentia, ex quibus definitio integratur, fit unum per se. Et hoc est quod dicit : si pro quia, ergo genus non est simpliciter, supple aliquid praeter eas species quae sunt generis, aul si est quidem, ut materia est: genus enim habet rationem materiae, cui differentia addita constituit speciem: vox enim est genus et materia, scilicet litterarum, quod patet, quia differentiae, supple vocis additae voci, faciunt species, scilicet vocum et litterarum. Quod etiam sit materia patet, quia supple differentiae faciunt elementa, id est lineas, ex hac, scilicet ex voce quasi ex materia, quia inquam sic est palam quia definitio est ratio, scilicet una ex differentiis, scilicet constituta. Ex hoc patet quod ratio ad oppositum non concludit: licet enim differentia non insit generi eo modo quo album inest homini, quia differentia non praedicatur de genere sicut album de homine, quatenus genus non participat differentiam formaliter nec e converso, nihilominus tamen differentia advenit generi ut proprius actus et perfectio propriae potentiae et perfectibili, et ideo constituit unum per se.
Notandum quod negantes pluralitatem formarum, hinc volunt sumere argumentum, quod unitas definitionis est per hoc, quod genus nihil est praeter generis species, saltem secundum esse quidditativum. Sed hoc non est verum, quia accipitur auctoritas truncata, nam sequitur : genus non est praeter eas quae sunt generis species, aut si est quidem, est ut materia. Secunda pars disiunctionis est vera, unde ad illud secundum membrum subdit exemplum : vox enim genus est et materia, etc. Est igitur intentio Philosophi quod illud quod importatur per genus,
nihil est nisi potentiale respectu specierum.
SUMM ARIUM.
Quod pluralitas differentiarum non impedit unitatem definitionis. Quod ait scissio pedis, pedalitas quaedam est, non intelligit sic, quod differentia inferior includat superiorem, sed quod dividat, sum. de quo fuse Doctor 4. d. 11. q. 3. ad primum pro prima opinione, num. 48. et hic q. 17. et q. 9. et 13. de Universalibus. Ubi vide Mauritium et Antonium Andream hic q. 15. ex pluribus tamen differentiis per accidens, non fit per se unum, et explicat exemplo. De ratione per se unius vide Doctorem 2. d. 12. q. 1. et libro octavo hujus, q. 4.
At vero et oportet dividi differentiae differentiam ut animalis differentia est pedalitas. Item animalis habentis pedes differentiam scire oportet inquantum habens pedes. Quare non est dicendum habentis pedes aliud alatum, aliud non alatum, . si quidem bene dicit, sed proper non posse facit hoc : sed si aliud habens scissos pedes, aliud non scissos pedes, hae namque sunt differentiae pedis: nam scissio pedis pedalitas quaedam est, et sic semper vult procedere donec utique veniat ad non differentiam. Tunc autem erunt tot species pedis, quot differentiae, et pedes habentia animalia aequalia differentiis.
Postquam Philosophus ostendit quomodo ex genere et differentia fiat unum, ita quod pluralitas generis et differentiae non impediat definitionis unitatem, nunc ostendit quomodo ex pluribus differentiis fiat unum, ita quod nec pluralitas differentiarum impedit unitatem definitionis. Circa quod duo facit : quia primo ostendit qualiter in definitione multae differentiae sunt sumendae. Secundo ostendit quod differentiae si debite sumantur, earum pluralitas non impedit unitatem definitionis. Secunda ibi ; Si itaque haec sic. Dicit ergo, quod at vero oportet, supple in definitionibus ubi habent poni multae differentiae, dividi differentiae differentiam, id est, differentiam primam in differentiam secundam,ut differentia animalis est pedalitas; et quia est differentia communis, ideo oportet ipsam dividi per aliam differentiam, quae sit differentia animalis habentis pedes, inquantum habens pedes, id est, quod sit differentia per se et non per accidens. Ideo subdit, quare non est dicendum quod habentis pedes aliud est alatum, alterum non alatum, si quidem bene dicit, id est, si homo vult bene dicere divisionem differentiarum, quia habere alas accidit habenti pedes, nec est ejus per se differentia; et subdit : sed propter non posse facit hoc, id est, quod quandoque propter necessitatem, quia differentiae per se sunt nobis ignotae: ideo loco earum utimur differentiis per accidens, quatenus aliud non possumus. Et subdit modum quo per se dividitur hic differentia pedalitas dicens, quod si supple animal habens pedes dividatur, sic quod aliud est habens pedes scissos, aliud non habens pedes scissos; tunc supple fit bene : hae namque sunt differentiae pedis, scilicet scissum et non scissum: nam scissio pedis est quaedam pedalitas, et sic semper vult procedere, scilicet dividens differentias, donec utique veniat ad non differentiam, id est, ad differentias ultimas non habentes ulteriores differentias: tunc autem tot erunt species pedis, quot differentiae, et animalia habentia pedes aequalia differentiis, nam quaelibet differentia ultima constituet speciem animalis habentis pedes.
Notandum, quod cum dicitur quod scissio pedis est quaedam pedalitas, non est intelligendum quod sit praedicatio per se primo modo, et quod differentia inferior includat superiorem, sed quod inferior per se dat dividere superiorem, inquantum hujusmodi, et hanc divisionem per se innuit per ista abstracta, scissio et pedalitas. Deinde cum dicit :
Si itaque haec sic se habent, palam quia finalis differentia substantia rei erit, et definitio, si non oportet multoties eadem dicere in terminis, superfluum enim accidit hoc dicentibus, nam quando dicit animal habens pedes bipes, nihil aliud dixit quam animal pedes habens, et duos pedes habens, et si hoc dividat propria divisione multo ties dicet, et aequaliter differentiis, siquidem differentiae differentia fiat, una erit quae finalis species et substantia.
Ostendit quod si differentiae debite sumantur, earum pluralitas non impedit definitionis unitatem. Circa quod duo facit : quia primo ostendit propositum. Secundo concludit intentum. Secunda ibi: Quare palam. Prima in duas : quia primo ostendit quomodo ex multis differentiis fiat unum, si differentiae per se sumantur. Secundo quod hoc non erit si per accidens sumantur. Secunda ibi : Si vero secundum accidens. In prima parte intendit talem rationem eamdem quae prius : Ex actu et potentia ejusdem generis fit per se unum; sed multae per se differentiae in definitione ordinate sumptae sunt hujusmodi: ergo, etc. Minor probatur : quia ultima et finalis differentia se habet ad praecedentes ut actus et perfectio ad potentiam, cum sit substantia rei et definitio ultimate et perfective, et omnes aliae sunt potentiales respectu ejus ; omnes enim praecedentes cum genere primo circumloquuntur genus proximum, quod se habet ut materia respectu finalis differentiae.
Ideo dicit, quod si itaque haec sic se habent, scilicet ut dictum est, quod differentiae in definitione accipiantur per se, et non per accidens, palam quia finalis differentia est substantia rei et definitio praedicto modo. Quod autem differentia finalis sit ultimate et perfective tota definitio et substantia rei, patet, quia alias esset nugatio in definitione: ideo dicit, quod si non oportet in terminis, id est, in definitionibus, eadem dicere multoties, superfluum enim erit, supple hoc et nugatorium; quod sic patet, quia cum definitio habeat unitatem ex aliqua differentia, ergo vel a finali, vel ab aliqua alia: si a finali, habetur propositum: si ab alia, vel ista est una cum finali, vel sunt duae; si una, ergo nugatio: si duae, ergo definitio non est una, quia ex duobus in actu ultimato et perfecto non fit unum per se, et hoc est quod dicit : Accidit autem hoc, scilicet inconveniens de nugatione, nam quando supple aliquis dicit, id est, definit animal habetis pedes, bipes; nihil aliud dixit quam animal pedes habens, duos pedes habens, quia bipes nihil est aliud quam duos pedes habens, et ita erit nugatio, qualiter ly bipes videtur includere ly habere pedes, et sunt quasi eadem differentia, et ita si utraque ponitur, erit nugatio. Similiter et si hoc quod est bipes dividatur propria divisione, id est, per differentias per se, non per accidens, multoties dicet, et aequaliter differentiis, id est, quod idem toties dicetur quot sunt differentiae, nisi supple ab ultima differentia non includente pinorem haberet definitio unitatem, puta si bipes ulterius dividatur, dicendo quod bipes aut habet pedes scissos, id est, in tres digitos, aut in quatuor ; semper enim multiplicando differentias multiplicatur repetitio ejusdem, nisi, ut dictum est, ultima a qua definitio habet unitatem non includeret praecedentes ; ideo subdit, quod siquidem igitur fiat differentia differentiae, accipiendo scilicet plures differentias, una erit quae est finalis specie et substantia rei.
Notandum, quod negantes plures formas hinc sumunt argumentum, quia si finalis differentia quae dicit rationem formae, dicit totam substantiam rei; ergo non est ibi alia et alia forma, a quarum prima sumatur genus, et differentia a secunda, quia tunc differentia ultima non esset tota substantia definiti. Sed hoc nihil valet, non enim potest intelligi quod tota ratio quidditativa sit in ultima differentia, tunc enim genus superflueret in definitione, quia sola ultima differentia totam essentiam rei exprimeret ; sed debet sic intelligi, quod completive est tota substantia rei, sicut a forma ultima completive est tota essentia habentis formam. Deinde cum dicit:
Si vero secundum accidens, ut si dividat, habentis pedes, aliud album, aliud nigrum, tot quot utique sectiones fuerint.
Ostendit quomodo ex multis differentiis non fit unum, si sumantur per accidens, dicens quod si vero secundum accidens, supple aliquis sumat differentias : ut si dividat, habentis pedes, aliud album, aliud nigrum, tunc supple tot erunt differentiae finales, quot utique fuerint sectiones, id est, divisiones, quia tunc una non subordinabitur alteri, nec per consequens iacient unum per se. Ex hoc patet quod ratio superius facta ad oppositum non concludit, procedit enim de differentiis sumptis per accidens, quae non faciunt unum, nisi subjecto tantum, quae unitas non sufficit ad definitionem. Deinde cum dicit :
Quare palam quod definitio ratio est quae est ex differentiis, et harum ex finali secundum rectum.
Concludit intentum. Circa quod duo facit : quia primo ponit conclusionem. Secundo manifestat eam per quoddam signum. Secunda ibi: Palam autem. Dicit ergo, quod supple ex praedictis est, palam quod definitio est ratio, scilicet una, quae est ex differentiis, et harum, scilicet differentiarum supple est unitas ex finali, differentia secundum rectum, id est, quando sumuntur differentiae ordinate, ut differentia minus communis sub communiori, et non sumuntur a latere, et per accidens.