IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Unitatem definitionis multis differentiis, desumi ex ultima, alioquin sequeretur nugatio addendo superiorem differentiam inferiori, vel e contra ; neque ex hoc quod non fit ordo inter differentias, ut una includat aliam, sequitur, non esse plures formas in composito, ut bene explicat Doctor hic, de quo labe agit 4. d. 11. q. 3. num. 28. et a. num. 33. et hic q. ultima.
Palam autem erit, si quis transponat tales definitiones, ut eam quae est hominis dicens: animal bipes, pedes habens, superfluum enim est habens pedes, dicto bipede: sed ordo non est in substantia, quomodo namque oportet intelligere, hoc quidem posterius, illud vero prius. De definitionibus quidem igitur secundum divisiones tot dicantur primum, quales quaedam sunt.
Probat dictam conclusionem, quod scilicet finalis differentia sit substantia, et definitio perfective et ultimate, alioquin ut dictum est, in definitione esset nugatio, sicut patet transponendo differentias: nam sicut prius, addendo posteriorem differentiam priori, erit nugatio similiter, et e converso addendo priorem posteriori, quia non est ordo quantum ad hoc in substantia, est,in his quae spectant ad substantialem rationem et definitivam rei: semper enim erit nugatio praeponendo, vel postponendo negata, et nihil refert dicere hoc prius, hoc posterius, ideo dicit: quod palam erit, scilicet quod conclusum est, si quis transponat tales definitiones, id est, differentias positas in definitione ut aliquis dicat eam, scilicet definitionem quae est hominis esse animal bipes, pedes habens, ubi transponitur ly bipes quae cum sit differentia posterior, ponitur prior. Ideo subdit: superfluum enim est dicere habens pedes, dicto bipede, sed non est ordo in substantia, id est, in substantiali definitione, modo jam dicto : quomodo namque oportet intelligere, hoc quidem prius, illud vero posterius, quasi dicat quod non, si negetur finalis differentia esse substantia rei completive. Ultimo epilogat dicens, de definitionibus igitur secundum divisiones, id est, quae accipiuntur se .undum divisionem generis in differentias et differentiarum in differentias dictum est: quales quaedam sunt dictae primum scilicet quae accipiunt partes formales speciei et per se praedicata et alia quae dicta sunt et ostensa primum in praecedentibus.
Notandum , quod negantes plures formas, hinc sumunt argumentum, quia si non est ordo in substantia,ergo non est ibi alia et alia forma; quia si sic, jam esset ordo in substantia rei secundum ordinem formarum, sed hoc nihil valet ad propositum. Philosophus enim ante immediate voluit quod si est nugatio addendo differentiam priorem posteriori, pari ratione erit nugatio e converso: non enim est talis ordo in substantiis, hoc est, in his quae pertinent ad rationem substantialem alicujus, sive definitivam, quod alius et alius ordo fiat et tollat nugationem. Unde non est intentio Philosophi quod definitio non possit dari per genus, et per multas differentias non se mutuo includentes secundum nugationem, nam si ponantur in definitione multae differentiae ordinatae, non sequitur nugatio ; sed supponendo oppositum illius, quod vult Philosophus probare, sequitur nugatio, hoc est quod ab ultima differentia non sit unitas rei, quia quandoque si genus sit remotius, datur per multas differentias: si ergo tunc unitas non est ab ultima differentia, cum unitas compositi sit ab ultima differentia, cum haec non sit ultima, erit aliqua alia ultima et actus, et cum multae sint ibi, tunc de illis esset aliqua differentia ultima, et ultimus actus, et ab ea excompositum unum, et tunc, aut eruntduae, aut erunt una:si una erit nugatio, cum utraque ponatur: si aliud, et aliud, et utrumque in actu, et cum ex duobus in actu ultimo non sit unum, sequitur quod ex illis duobus non fiat unum. Exemplum hujus patet in littera, ut si definitio hominis est animal habens pedes bipes, ly bipes finalis differentia, a qua completive est substantia, et unitas definitionis, non est includens formaliter differentiam priorem, quae est habens pedes, alioquin sequuntur inconvenientia praedicta.
SUMMAE SECUNDAE