IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Quatuor rationibus probat universale non esse substantiam ex parto compositionis, quasi haec, ut inferior, illud includat, ut superius componens. Doctor singulas optime exponit, et quomodo inde non sequitur definitum non esse compositum ex realitatibus, quia rationes procedunt contra universale Platonicum tantum.
Amplius autem impossibile et inconveniens hoc esse substantiam, si est ex aliquibus, non ex substantiis esse, nec ex eo quod hoc aliquid, sed ex quali, prius enim erit non substantia, et qualis substantia, et ipso hoc quod est impossibile; nec enim ratione, nec tempore, nec generatione passiones possibile est priores esse substantia, erunt enim separabiles.
Probat quod universalia non sunt substantiae ex parte compositionis, prout inferiora dicuntur componi ex universalibus. Circa quod duo facit : primo adducit rationes ad propositum. Secundo dubitationem quamdam excludit. Secunda ibi : Accidit autem quod habet dubitationem. Prima in quatuor, secundum quod quatuor rationes ponit. Secunda ibi : Amplius Socrati. Tertia ibi : Sui autem. Quarta ibi : Amplius autem. In prima parte intendit talem rationem i Si universalia sunt substantiae: ergo substantia erit ex non substantiis. Consequens est falsum, quia ea ex quibus res est, sunt priora, et sic non substantiae erunt priores substantia, cujus oppositum ostensum fuit supra, quia substantia, est prima omnium definitione et tempore. Consequentia patet, quia universalia magis significant quale quid: si igitur substantiae constent ex universalibus, substantia erit ex non substantiis. Dicit ergo, quod amplius impossibile
exi inquam talem substantiam esseexnon substantiis, nec ex eo quod est hoc aliquid, sed ex quali, id est, ex his quae significant quale quid, quod probat, quia tunc, non substantia et quale erit prius ipsa substantia quod est impossibile. Nec enim ratione, id est, definitione, nec tempore, nec generatione, possibile est passiones esse priores substantia, quia si sic erunt separabiles scilicet a substantia, quod est impossibile. Hoc enim prius est tempore alio, quod scilicet potest esse separatim sine illo, ut dictum est circa principium hujus septimi, et tunc supplendum est quod ea ex quibus aliquid componitur, sunt priora generatione et tempore, et quandoque etiam definitione: si igitur universalia significant quale quid, non potest dici quod sint substantiae, ex quibus constituitur hoc aliquid.
Sed ratio Philosophi non videtur concludere, quia secundae substantiae, puta genera et species in praedicamento Substantiae, cap. de Substantia, licet non significent hoc aliquid, sed quale quid, ut dicitur in Praedicamentis, non tamen significant quale accidentale, sicut -passiones, sed quale substantiale: : ratio autem Philosophi procedit . ac si universalia significarent quale accidentale, sicut passiones. Respondeo, quod ratio Philosophi concludit contra Platonem: nam si universalia sint quaedam res eo modo quo ponit Plato, scilicet quod sint res aliae a singularibus, et per consequens si significant qualitatem singularium, oportet quod insint eis, ut substantiis, et sic significabunt quale accidentale: nam omnis qualitas quae est res alia ab eo cujus est qualitas, et est in eo cujus est, sicut in subjecto est qualitas accidentalis, patet de albedine respectu corporis. Universalia igitur quae a Platone ponuntur separata, et per consequens aliae res a singularibus, oportet quod significent quale accidentale singularium; posita Hypothesi quidem sequitur inconveniens, sed non sequitur ad opinionem Philosophi, quia ipse non ponit universalia separata, nec alterius naturae a singularibus. Deinde cum dicit:
Amplius Socrati inerit substanti aesubstantia, quare duorum erit substantia: totaliter vero accidit si est substantia homo et quaecumque ita dicuntur, nihil eorum quae in ratione esse nullius substantiam, neque sine ipsis existere, nec in alio. Dico autem non esse quoddam animal praeter aliqua, nec aliud eorum quae in rationibus nullius. Ex his itaque speculantibus palam quia nihil universaliter existentium est substantia, et quia nullum communiter praedicatorum significat hoc aliquid, sed tale.
Ponit secundam rationem, quae talis est : Si universalia sunt substantiae: ergo una substantia erit in duobus: consequens est falsum, quia ostensum est supra quod una substantia est propria unius tantum. Consequentia patet ex hoc, quia tunc homo erit substantia Socratis, et similiter animal erit substantia hominis, et per consequens Socratis: et sic in Socrate erunt duae substantiae, scilicet homo et animal, et ita una substantia, puta animal erit in duobus, puta in homine et in Socrate. Ideo dicit quod amplius Socrati inerit substantia substantiae, id est, ipsum animal quod est substantia hominis, qui etiam homo est substantia Socratis, quare scilicet ipsum animal, erit substantia duorum. Et subdit quod totaliter, id est, universaliter, accidit hoc in omnibus tamquam verum: et non solum in Socrate, quia si homo est substantia et quaecumque ita dicuntur, id est, alia quae sic dicuntur species sunt similiter substantiae, sequitur, quod nihil eorum quae in ratione, id est, in definitione specierum ponuntur, nullius esse substantiam, nec poterunt existere sine ipsis, in quorum scilicet definitione ponuntur, nec in alio, scilicet existent. Dico autem ut non esse quoddam animal praeter aliqua, scilicet animalia, id est, praeter species animalis: nec aliquod aliud nullum eorum quae in rationibus, id est, in definitionibus ponuntur: hoc enim generaliter verum est de omnibus universalibus, quae ponuntur in definitionibus specierum, sive sint genera, sive differentiae, quia nullum eorum substantia est eo modo quo ponebat Plato. Ratio hujus patet ex dictis, quia cum species sint substantiae singularium, sequitur quod ea quae ponuntur in definitionibus specierum sunt substantiae, et sic erunt in singularibus plures substantiae, et una substantia erit plurium, ut de Socrate ostensum fuit. Concludit ergo quod ex his itaque speculantibus palam est, quia nihil universaliter existentium, id est, nullum ens universale, est substantia, et quia nullum communiter praedicatorum, id est eorum, quae communiter praedicantur significat hoc aliquid, sed tale, vel quale quid. Deinde cum dicit:
Sia autem alia quoque multa accident, et tertius homo.
Ponit tertiam rationem quae talis est : Si universalia sunt substantiae, ergo oportet dare tertium hominem: consequens est falsum, ergo et antecedens. Dicit ergo, sin autem, id est, quod si non detur praedicta conclusio, scilicet quod nullum universale significat hoc aliquid multa quoque alia accidunt inconvenientia, et supple quod est tertius homo.
Notandum, quod sicut dictum fuit alias, hoc inconveniens quod sequitur de tertio homine, quod sequitur ad Platonem, dupliciter exponitur : uno modo ut praeter duos singulares homines sit tertius homo qui est communis. Sed haec prima expositio non est ad mentem litterae, quia licet secundum veritatem sit inconveniens dare tertium hominem communem separatum, Plato tamen hoc non reputaret inconveniens, imo necessarium secundum Platonem de ideis, et ideo nihil concluditur contra eum. Aliter ergo exponitur, ut scilicet praeter hominem communem et singularem, oportebit ponere tertium hominem, cum homo communis et singularis conveniant in nomine et ratione, sicut duo homines singulares praeter quos ponitur a Platone tertius homo communis, ex hoc quia conveniunt in nomine et ratione, et tunc sequitur eadem ratione quod sit dare quartum et quintum hominem, et sic in infinitum. Deinde cum dicit.
Amplius autem est ita manifestum, impossibile enim substantiam ex substantiis esse inexistentibus sic ut actu ; duo namque sic actu, nunquam sunt unum actu, sed si potestate duo fuerint, erunt unum, ut quae duplum ex duobus dimidiis potestate, nam actus separat. Quare si substantia unum,non erit ex substantiis inexistentibus, et secundum hunc modum quidem dicit Democritus recte, impossibile enim esse ait ex duobus unum, aut ex uno duo fieri, magnitudines enim indivisibiles substantias faciunt ; similiter igitur manifestum, quia et in numero habebit ; si est numerus compositio unitatum sicut dicitur a quibusdam, aut enim non unum dualitas, aut non est unitas in ipsa actu.
Ponit quartam rationem, dicens quod amplius, et ita est manifestum, scilicet un versalia non esse substantias hac ratione, quae sic formari potest ; Impossibile est ex pluribus existentibus in actu fieri unum, quia actus distinguit et separat. Sed universalia sunt substantiae in actu,secundum te: ergo ex talibus substantiis actu existentibus non erit una aliqua substantia, ut tu dicis: et hoc est quod subdit, impossibile est enim substantiam esse ex substantiis sicut in actu existentibus, duo namque sic actu nunquam sunt unum actu, sed si fuerint duo potestate erunt unum; nam unum in actu bene potest esse plura in potentia, ut dupla, scilicet linea, quae est in actu ex duobus dimidiis potestate, ita quod una linea in actu, puta dupla, bene constat ex duobus dimidiis, quae sunt in ea in potentia non in actu. Et subdit causam dicti : actus enim separat, unumquodque enim distinguitur ab alio per proprium actum et formam. Quare si substantia, puta particularis, est aliquod unum, non erit ex substantiis, scilicet sibi inexistentibus actu; et ideo supple si est ex universalibus, sequitur quod universalia non erunt substantiae in actu ut dicebat Plato. Et subdit, quod secundum hunc modum quem di it Democritus, et recte in hoc dicit : ait enim impossibile esse ex duobus fieri unum, aut ex uno duo. Cujus dicti rationem subdit : magnitudines enim indivisibiles faciunt rerum substantias, scilicet Democritus et sequaces ejus, sicut dictum est supple de magnitudine : similiter igitur manifestum, quia et in numero se habebit, si numerus est compositio unitatum, sicut dicitur a quibusdam., quia tunc aut dualitas non est unum, et similiter nec quicumque alius numerus : aut unitas non est actu in ipsa, scilicet dualitate, et hoc verum est, alioquin dualitas et quicumque alius numerus non esset per se unum, sed solum aggregatione, ut acervus.
Notandum est dictum Democriti tale forte habuisse motivum, quia scilicet ipse non distinguens inter potentiam et actum, ponens etiam magnitudines indivisibiles esse rerum substantias, et hoc supposito recte dixit, volens quod sicut in uno in actu non sunt multa in actu ; quia jam non esset unum ut dictum est, ita nec sunt multa in potentia, ex quibus substantiae rerum ponuntur indivisibiles. Vel aliter, quod supposita sua positione, scilicet quod magnitudines indivisibiles sint rerum substantiae, et sic semper esse in actu, recte dixit quod ex eis nunquam fiat unum per se posita hypothesi. Deinde cum dicit :
Habet autem quod accidit dubitationem, si enim neque ex universalibus possibile est esse nec unam substantiam, propter tale aliquid ; sed non hoc aliquid significare, nec ex substantiis contingit actu esse, neque unam subslantiam, incomposita utique erit substantia omnis, quare nec ratio utique erit neque unius substantiae. At vero videtur omnibus, et dictum est dudum aut solum substantiae esse terminum, aut maxime ; nunc autem neque si hujusmodi, nullius igitur erit definitio: aut modo quodam erit, modo autem quodam non. Manifestum autem erit quod dicitur magis in posterioribus.
Excludit quamdam dubitationem, dicens quod illud quod accidit, scilicet ex praedictis habet dubitationem. Si enim ut dictum est nec unam, id est nullam substantiam possibile est esse ex universalibus propter tale aliquid, sed non hoc aliquid significare, id est, propter hoc quod universale significat quale quid, et non hoc aliquid: nec etiam supple sicut dictum est, ex substantiis actu contingit esse, nec unam, id est, nullam substantiam, si inquam sic est, omnis substantia erit utique incomposita: quare nec ratio, id est, definitio, utique erit, nec unius, id est, nullius erit substantiae, nam definitio cum sit ratio habens partes, non potest dari nisi de substantia composita. At vero, oppositum supple videtur omnibus, et dudum dictum est, aut solum substantiae esse terminum, id est, definitionem, aut maxime; nunc autem conclusum est supple quod nec hujus, scilicet substantiae est definitio: igitur sequitur quod nec nullius erit definitio. Et tangit solutionem dubitationis cum subdit : aut modo quodam erit, scilicet substantia ex substantiis: modo autem quodam non. Manifestum autem erit magis quod dicitur ex posterioribus, scilicet infra in hoc eodem septimo, et etiam ex octavo libro; quia licet substantia non sit ex substantiis in actu, est tamen ex substantiis in potentia existentibus in toto.
SUMMAE SECUNDAE