IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Singulare etiam incorruptibile, et unicum in una specie, adhuc non posse definiri, quia talis definitio non converteretur cum eo, quia non repugnat dari aliud singulare ejusdem speciei. Exemplum ponit de Sole, sed idem est de quocumque singulari, etiam spirituali, ut notat hic Doctor, et probat q. 13. hujus, et 2. d. 3. q. 7. ubi agit, an dari possint plures Angeli ejusdem speciei.
Quemadmodum ergo dictum est, latet quod impossibile definire in sempiternis, maxime vero quaecumque unica, ut Sol, et Luna: non solum enim peccant additione talium, quibus ablatis adhuc erit Sol, puta terram gyrans, aut nocte absconditum: si enim steterit, aut apparuerit, non adhuc erit Sol, sed absurdum, si non, Sol enim substantiam quamdam significat: Amplius quaecumque in alio contingunt, ut si aliter fiat talis, palam quia Sol erit. Communis ergo ratio, sed erat singularium Sol, ut Ceon aut Socrates.
Ponit tertiam rationem principalem, quae supplet etiam praecedentes. Prima enim ratio procedit ex corruptione singularis, quae, ut dictum est, contra Platonem non concludit. Secunda procedit ex communitate partium definitionis, quae etiam non concluderet, ut videtur, quando esset tantum unum singulare sub specie, nam tunc nomina sumpta in definitione non convenirent nisi uni. Ideo Aristoteles addit hanc rationem tertiam, quae consistit in hoc : quod qualitercumque singulare definiatur, esto quod sit unicum in una specie, nihilominus definitio illa peccaret dupliciter ; quia vel daretur per talia, quibus ablatis ipsum definitum maneret, puta si detur per accidentalia: vel si sub illa specie fieret aliud individuum, quatenus formae specificae non repugnat pluribus communicari, tunc illa definitio esset utrique singulari communis, dato quod per sola etiam essentialia daretur, ergo cum nullo esset convertibilis.
Dicit ergo, quod quemadmodum praedictum est latet, scilicet sic opinantes propter rationes jam dictas, quod impossibile est definire in sempiternis, id est singularia sempiterna: maxime vero in illis supple quaecumque
sunt unica, scilicet in una specie, ut Sol et Luna, non solum enim peccant, qui hoc putant additione talium, quibus ablatis adhuc erit Sol. Si scilicet definitio Solis detur per accidentalia, ut si definiendo Solem dicatur, quod est T.ep:-ffii iov, idest, terram gyrans, aut vuy.Ti7.pu5s , id est, nocte absconditum, si enim steterit Sol non gyrando terram, aut apparuerit, ita quod non abscondatur in nocte, non adhuc erit Sol, quasi diceret, quod imo erit. Unde subdit quod absurdum si non, nam istis ablatis, quae accidunt Soli adhuc manebit Sol, quia Sol substantiam quamdam significat, illa autem sunt accidentia, per quae definitur. Amplius autem supple peccant isti definientes Solem, quia accipiunt quaecumque contingunt in alio esse, ut si fiat alter talis, id est, alius Sol similiter in specie, palam quia Sol erit. Communis ergo ratio, id est, quod definitio data in specie de Sole erat communis, id est, ipsius speciei communis utrique Soli: sed Sol erat, id est supponebatur singularium, id est, de numero singularium, ut Cleon aut Socrates. Ex his ergo patet quod ideae non possunt definiri, dato quod ponantur sempiternae, et unica sub una specie.
Notandum, quod communicari pluribus suppositis nulli naturae specifice repugnat, imo nec naturae divinae, de qua minus videtur, cum sit de se haec. Unde mirum est quod ab aliquibus negatur posse esse sub una specie plura individua in sempiternis, cum necessario tamen habeant concedere naturam divinam communicari, et esse communem tribus. Ad propositum, dato, quod sub una specie non sit nisi unum singulare, non tamen repugnat naturae specificae, ut sub ea fiat aliud singulare, et tunc definitio data de primo singulari esset ipsius speciei communis, et per consequens utrique communis singulari, et non convertibilis cum altero eorum. Deinde cum dicit :
Quoniam propter quid nullus ipsorum terminum profert ideae, fiet enim utique manifestum tentantibus. Quare verum quod modo dictum est.
Probat conclusionem principalem a signo ex hoc, scilicet quod multus ponentium ideas tentavit aliquando ideam definire. Dicit ergo quoniam pro quare, propter quid nullus eorum, qui scilicet ponunt ideas, profert terminum, id est, definitionem ideae;enim pro quia, tentantibus supple eis definire aliquam ideam fieret manifestum, quia verum sit quod nunc dictum est, scilicet quod nulla idea potest proprie definiri, ut ponebat Plato. Patet ergo ex praedictis, quod ideae non sunt substantiae separabiles, nec definibiles.
SUMMAE SECUNDAE