IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ens et unum non esse substantias duplici ratione probat, explicans quid recte, et quid non recte, dixerunt Platonici. De his omnibus, vide Doctorem q. 18. hujus, ubi disputat an detur universale in rebus, et 2. d. 3. q. 1. et 6.
Quoniam vero unum dicitur sicut et ens, et substantia unius una, et quorum una numero, unum numero, palam quia nec unum, nec ens contingit substantiam esse rerum, sicut neque elemento esse aut principio, sed quaerimus quidem principium, ut ad notius reducamus. Magis igitur horum substantia est ens et unum quam principium, et elementum, et causa.
Ubi ostendit specialiter, ut dicebatur, quod unum et ens non sunt rerum substantiae. Circa quod duo facit: quia primo proponit intentam conclusionem. Secundo subjungit conclusionis probationem. Secunda ibi: Sed nec Uti. Dicit ergo quod unum dicitur sicut et ens, ex eo quod sunt convertibilia et de omnibus praedicantur, et substantia unius est una, id est, quod unum sicut et ens praedicat substantiam rei, ita quod unius rei una est substantia, et ulterius quorum substantia est una numero, illa sunt unum numero, quia inquam sic est, palam quia nec unum, nec ens, contingit esse rerum substantiam, sed supple praedicantur de substantia sicut de subjecto : sicut nec elemento esse aut principio, id est, ipsa ratio elementi, et principii, dicit supple substantiam rei, quae est elementum, vel principium: sed quaerimus quid sit principium, id est, illud cui contingit esse elementum vel principium, ut ad notius reducamus, scilicet ad subjectam substantiam. Subdit autem quod ens et unum magis horum sunt substantia quam principium, et elementum, et causas et ratio hujus est, quia propinquiora sunt substantiae rerum, quatenus elementum, principium, et causa formaliter dicunt solam habitudinem rei ad rem, nam sunt nomina relativa. Sed unum et ens significant id quod convenit rei ratione suae substantiae, licet ens et unum eo modo quo de eis Plato loquebatur, scilicet quod essent separata a rebus, non sint rerum substantiae, sed oportet quaerere ulterius aliquam naturam subjectam, cui conveniat esse ens et unum, nam substantia rei non est separata a re. Deinde cum dicit :
Sed. nec ista sunt, si nec aliud commune quidquam substantia sit: nulli namque inest substantia, sed huic et habenti ipsam cujus est substantia.
Probat praemissam conclusionem duplici ratione, quarum secunda ponitur ibi : Amplius quod unum. In prima parte intendit talem rationem : Nullum commune est rerum substantia: sed ens et unum sunt quaedam communia, imo communissima ; ergo, etc. Major patet, quia dictum fuit supra quod substantia rei nulli inest, nisi illi cujus est propria: commune autem pluribus inest: ergo nullum commune rei substantia est. Dicit ergo, quod sed nec ista, scilicet unum et ens sunt supple rerum substantiae, si pro quia, neque aliud commune nihil est substantia. Cujus probatio est, quia nulli, scilicet alteri inest substantia, sed solum huic et habenti ipsam cujus est substantia. Deinde cum dicit :
Amplius quod unum apud multa non erit simul, quod autem commune simul apud multa existit. Quare palam quia nulla universalium existit praeter singularia separatim.
Ponit secundam rationem quae talis est : Contra rationem unius est esse simul in multis, sic intelligendo ut dicebat Plato, scilicet quod ipsum unum sit quaedam substantia per se existens, quia sic esset unum numero ; sed commune est in multis: ergo unum, quod ponitur sic commune, non potest esse tale unum, scilicet substantia per se existens, ut ponebat Plato. Dicit ergo quod amplius ipsum quod est unum non utique erit unum simul apud multa, sed commune simul existit apud multa. Ultimo epilogat quantum ad totum capitulum praecedens, dicens : quare supple ex praedictis palam est, quia nullum universale existit separatim praeter singularia. Tunc sequitur illa pars :
Sed. species dicentes hic quidem recte dicunt separantes eas, si substantiae sunt: illic autem non recte, quia unam in multis dicunt speciem.
Ubi postquam Philosophus probavit universalia non esse substantias separatas, ostendit in quo Platonici dixerunt recte, et in quo minus recte. Circa quod tria facit : quia primo praemittit eorum dictum. Secundo subjungit causam dicti. Tertio ostendit errorem causae et motivi. Secunda ibi : Causa vero. Tertia ibi : Quamvis utique. Dicit ergo primo, quod supple Platonici dicentes species et ideas, haec quidem recte dicunt, separantes eas si substantiae sunt, id est, ponentes eas separatas quatenus ponunt eas substantias singularium sensibilium. De ratione enim substantiae est praeexistere separatim, idea autem non posset esse per se existens, nisi esset a singularibus separata, maxime cum ponatur communis pluribus singularibus: dato ergo antecedente, scilicet quod ideae sunt substantiae, recte dicitur quod sint separatae. Illic vero, id est, ex alia parte non recte dicunt, quia in multis unam speciem ideam esse dicunt; haec enim videntur repugnare quod aliquod unum sit in multis, et quod sit per se existens separatum. Deinde cum dicit :
Causa vero quia non habent reddere quae tales substantiae sunt incorruptibiles praeter singulares et sensibiles: ergo faciunt easdem specie corruptibilibus: has enim scimus dub hominem et iuro equum addentes sensibilibus verbum ipsum.
Assignat causam dicti, quare, scilicet Platonici ponebant substantias separatas et cum hoc esse in multis. Dicit ergo, quod causa vero hujus dicti est, quia supple Platonici probantes per rationem, quod oportet esse aliquas substantias incorruptibiles et incorporeas, quia non habent, id est non possunt reddere, vel assignare quae sunt tales substantiae incorruptibiles, praeter istas singulares et sensibiles, ergo faciunt, id est fingunt supple ipsas esse easdem specie istis corruptibilibus, ita quod esset aliquis homo separatus ejusdem speciei cum homine corruptibili, et similiter in aliis, sed supple differenter de illis et his loquebantur. Has enim, scilicet substantias separatas sentimus supple ex doctrina Platonis, dicendo auto hominem, et auto equum, scilicet per se hominem et per se equum, addentes sensibilibus, scilicet substantiis hoc nomen, vel dictionem auto ad designandum, scilicet substantias separatas, nam auto significat idem quod per se. Ex quo patet quod Plato voluit substantias separatas esse ejusdem speciei cum istis sensibilibus, et lifferre in hoc tantum: quia illis separatis addebant hanc dictionem ajTo quod idem est quod per se a d designandum perseitatem existentiae, et separationem iu illis substantiis, ut sic homo separatus dicatur per se homo, et non homo singularis corruptibilis. Deinde cum dicit:
Quamvis utique si non videremus astra, non minus existimo forent substantiae sempiternae post eas quas nos videmus. Quare et nunc, si non habemus quae sunt,tamen esse quasdam forsan est necessarium. Quod quidem igitur neque universaliter dictorum quidquam substantia, neque una ex substantiis, manifestum est.
Ostendit errorem hujus causae, vel motivi dicens, quod hoc non est verum, quamvis utique sit similis, supple error: sicut si posito quod non videremus astra, nihilominus existimo id est, opinor forent utique substantiae sempiternae, praeter illas quas nos videremus, quia supple constaret nobis per rationem esse alias substantias incorruptibiles: quia etiam etsi nunc non habemus dicere quae sunt tales scilicet substantiae separatae, tamen forsan necessarium est esse quasdam, scilicet substantias a sensibilibus separatas, et supple alterius speciei ab eis. Dicit autem forsan, quia nondum probatum est aliquas esse substantias separatas usque ad 12. librum.
Notandum, sensum hujus litterae esse, quod promotivum Platonis ad ponendum substantias separatas, et ejusdem speciei cura sensibilibus habuit similem errorem, sicut si nos non videremus astra, nec aliqua corpora incorruptibilia, et tamen innotesceret nobis per rationem esse aliqua corpora incorruptibilia, et diceremus illa esse ejusdem speciei cum corruptibilibus, puta dicendo quod est quidam homo incorruptibilis, et quidam asinus et hujusmodi, et tamen hoc non est verum, quia dato quod non videremus astra et alia incorruptibilia, nihilominus tales substantiae sempiternae erunt praeter has, id est, alterius speciei ab his quas nos videmus. Ultimo concludit intentum quantum ad duo, quae patent ex praedictis in isto capitulo, quorum unum est, quod nullum universale sit substantia: secundum est quod substantia non sit ex substantiis in actu. Dicit ergo, quod quidem igitur nihil nec dictorum universaliter, id est, nullum universale sit substantia, quantum ad primum; nec una, id est, quod nulla substantia est ex substantiis, scilicet in actu manifestum est ex praedictis.
SUMMAE SECUNDAE