IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Contingit fieri diversa ex eadem materia, non prima, sed secunda, qua ex agente diversitas rerum oritur, de quo vide 4. d. 43, q. 3. sig. . 3. opinio n. 9. et 1. d. 4. q. 4. explicat quomodo respondendum quaerenti causam, per singula causarum genera.
Contingit autem una materia existente fieri diversa propter moventem causam, ut puta ex ligno, et arca, et lectus: quorumdam vero altera materia ex necessitate alteris existentibus, ut serra non utique fiet ex ligno, nec in movente causa haec, non enim faciet serram ex lana, aut ligno ; si ergo idem contingit ex alia materia facere.
Palam, quia ars, et principium quod est ut movens idem ; nam si, et materia altera, et movens, et quod factum est.
Determinat de materia per comparationem ad alias causas, et primo per comparationem ad agens tantum, quae quidem comparatio est secundum quod materia est principium generationis. Secundo per comparationem ad omnes causas generaliter, prout materia est principium cognitionis. Secunda ibi: Quando itaque aliquis. Dicit ergo, quo una materia existente contingit fieri diversa propter moventem causam , vel quia supple est alia, et alia causa movens, vel quia eadem causa movens potest ex eadem materia facere diversa. Primo modo est in actione naturali. Secundo modo est in actione artificiali, et ne hoc secundo membro exemplificat tantum dicens ut puta ex ligno supple fit ab artifice arca, et lectus. Subdit etiam quod quorumdam vero ex necessitate est altera materia ipsis existentibus alteris, ita quod diversitas rerum non solum est ex parte agentis, sed et ex parte materiae: non dico primae materiae, quia ista est una omnium, sed materiae proximae ; non enim quodlibet est natum fieri ex qualibet materia, ut serra non ex ligno utique fiet, nec in movente causa haec id est, quia non est in potestate artificis ut hoc fiat: nunquam enim eamdem materiam attribuit cuilibet operi, non enim faciet serram ex lana, et ligno, quia etiam materia talis propter sui mollitiem non est apta ad opus serrae, quod est dividere, et secare dura. Ex hoc colligitur ista conclusio, quod diversitas rerum est ex movente et ex materia, licet non semper ambo concurrant. Subdit autem, quod si igitur contingit facere idem ex alia, et alia materia sicut scyphum ex ligno et argento, palam quia ars, et principium quod est movens, oportet esse idem; nam si materia est altera, et similiter movens, id est, agens est alterum, et quod fuctum est, id est, effectus, supple erit necessario diversus. Ex hoc habetur alia conclusio, quod identitas ,effectus est ex identitate efficientis et materiae, licet identitas utriusque non semper necessario concurrat: si autem utrumque sit diversum et effectus erit diversus. Notandum, quod hanc partem ideo Philosophus introducit, quia prius dixerat quod una est materia prima omnium. Ex quo forsan aliquis dubitaret qualiter ex una materia contingit fieri res diversas: nam antiqui Naturales tollentes causam agentem, attribuebant haec fieri a casu, ponentes ex una materia fieri diversa per raritatem et densitatem, ut patet in primo hujus, t. c. 43. et inde: ad quod removendum ostendit hic Philosophus quod diversitas in rebus evenit ex causa efficiente, et etiam ex materia non prima, sed proxima, ut patet ex praedictis. Deinde cum dicit:
Quando itaque aliquis quaesierit quid causa ? quoniam pluribus modis dicuntur causae, omnes oportet dicere causas contingentes, ut hominis, quae causa ut materia ? equidem menstrua. Quid autem ut movens? equidem sperma. Quid ut species ? quod quid erat esse. Quid ut cujus causa ? finis ; forsitan autem haec ambo idem.
Agit de materia per comparationem ad alias causas, prout materia est principium cognitionis. Circa quod tria facit: quiaprimo ostendit quod ad quaestionem de causa oportet respondere omnes causas. Secundo quales causas oportet respondere. Tertio epilogat circa dicta. Secunda ibi: Oportet autem proxima. Tertia ibi : Circa naturales. Dicit ergo, quod quando itaque quis quaesierit quid causa, id est, quid sit causa alicujus, quoniam pluribus, modis dicuntur causae, oportet dicere, id est respondere omnes causas contingentes, id est, quaecumque contingunt esse causae illius rei, cujus causa quaeritur, quod dicit quatenus non omnia habent omnes causas: verumtamem naturalia et maxime generabilia, et corruptibilia habent omnes causas, ut si quaeratur, quid sit causa hominis ut materia, dicendum equidem quod menstrua: quid autem movens, id est, causa efficiens, equidem sperma;quid vero ut species, id est forma, equidem quod quid erat esse, id est propria quidditas, sive forma hominis, quid autem ut cujus causa, est finis. Subdit autem quod forsan haec ambo, scilicet finis, et forma coincidunt in idem numero ex 2. Physicorum, t. c. 70. Dicit autem forsan, quia non omnis finis coincidit in idem numero cum forma rei, puta finis extra, vel etiam finis intra, qui est operatio immanens, puta felicitas, sed est verum de fine generationis quae est forma geniti. Deinde cum dicit:
Oportet autem proximas causas dicere quae materia, non ignem, aut terram, sed propriam.
Ostendit quales causas oportet respondere, quia scilicet proximas. Dicit ergo, quod oportet dicere, id est, respondere supple ad quaestionem quaerentem quid sit causa rei, proximas causas, ut si quaeratur quid sit materia supple hominis, non debemus respondere ignem, aut terram, quae sunt materia communis omnium generabilium et corruptibilium, sed propriam materiam, puta quod materia hominis est corpus organicum sic, vel sic complexionatum.
Notandum, quod cognitio rerum dependet ex cognitione causarum : sicut igitur per causas primas, et remotas habetur cognitio rei, sic per causas proximas habetur cognitio rei, et perfecta, et imperfecta: et ideo ad habendum perfectam notitiam de re, non solum cognoscere oportet causas primas et remotas, sed etiam causas proprias et propinquas. Deinde cum dicit:
Circa naturales quidem substantias, et generabiles necesse sic versari, si quis recte versatur. Si profecto hae causae, et tot, et oportet causas cognoscere.
Epilogat circa dicta, dicens quod circa substantias naturales, et generabiles necesse est sic versari, ut dictum est, si quis recte versatur, ut si omnes ejus causae proximae assignentur. Si pro quia, profecto hae sunt causae, et tot, ut praedictum est: et oportet causas cognoscere, supple ad habendum notitiam rei, tunc enim unumquodque scire arbitramur, cum cognoscimus ejus causas.