Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 18 seqq.) Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham. Non habitabitur usque in 0214C finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs: nec pastores requiescent ibi: sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; et respondebunt ibi ululae in aedibus ejus: et sirenae in delubris voluptatis. (Cap. XIV.—Vers. 1.) Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. LXX: Et erit Babylon, quae vocatur inclyta gloriosa regis Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham; non habitabitur in aeternum; nec ingredietur eam per multas generationes; nec transibunt per illam Arabes: neque pastores requiescent in ea, sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus sonitu, et accubabunt ibi sirenae, et daemonia saltabunt ibi, et onocentauri ibi habitabunt, et cubicula facient 0214D hericii in domibus eorum. Cito veniet et non tardabit. Quod sequitur: Et dies ejus non protrahentur, ** asteriscis notandum est, quia de Theodotione addita sunt. Medis adversus confusionis urbem suscitatis, qui nec aurum in bonis reputant, nec argentum; qui sagittis interficiunt parvulos, et lactentibus uteri non miserentur, et super filios non parcit oculos eorum: urbs quondam inclyta quae erat in superbia Chaldaeorum, qui interpretantur, quasi daemonia, sic subvertetur, quomodo subversa est Sodoma et Gomorrha; 0215A ut nullum in ea maneat pristinae mansionis vestigium: sed postquam 245 fuerit coelum novum, et terra nova, et praeterierit figura hujus mundi (I Cor. VII) , non habitabitur urbs confusionis in perpetuum; et nequaquam eumdem statum recipiet. Non enim ponet ibi, postquam in pristina gloria esse desierit, Arabs tentoria sua, qui interpretatur occidentalis et vespertinus; ut in ea cupiat habitare, quam viderit esse desertam. Arabs autem in praesenti loco in bonam partem accipitur: quod semper tendat ad finem, et oblitus praeteritorum, extendat se in priora. Nec pastores requiescent ibi, qui mansuetissimum Domini gregem in Jerusalem solent pascere; sed e contrario requiescent ibi bestiae, quas detestatur Psalmista, dicens: Ne tradas bestiis 0215B animam confitentem tibi (Ps. LXXIII, 19) . Pro quibus Aquila, et Symmachus, et Theodotio, ipsum verbum Hebraicum posuerunt Siim (). Et implebuntur domus eorum, hoc est Babyloniorum, juxta LXX et Theodotionem ἤχου, id est, sonitu et clamoribus; juxta Aquilam, typhonibus, quos nos in dracones vertimus; juxta Symmachum Oiim (), quod verbum in Hebraico continetur. Et habitabunt ibi struthiones, animal semper solitudines appetens, de quo in Job plenius scribitur: qui cum pennas habere videatur, tamen de terra altius non elevatur: pro quo LXX σειρῆνας, id est, sirenas interpretati sunt. Pilosos autem qui dicuntur Hebraice Sirim (), Theodotio, erectis et stantibus pilis interpretatus est. Symmachus et LXX daemonas transtulerunt. Pro 0215C onocentauris quoque, quos soli LXX interpretati sunt, imitantes gentilium fabulas, qui dicunt fuisse hippocentauros, tres reliqui interpretes ipsum posuere verbum Hebraicum Iim () quod nos in ululas vertimus. Ubi autem LXX dixerunt, cubilia facient hericii in domibus eorum, et in Hebraico positum est Thannim (), Aquila et Symmachus et Theodotio, sirenas interpretati sunt; significantes vel bestias aliquas esse, vel daemonas, juxta errorem gentilium dulce cantantes, et decipientes homines, qui hujus saeculi naufragium clausis auribus transire non possunt. Porro onocentauri nomen, ex asinis centaurisque compositum, videtur mihi significare eos, qui ex parte aliquid humanum sapiunt; et rursum voluptatibus et coeno turpitudinis abducuntur ad vitia. 0215D Dicitur ergo 246 secundum tropologiam, quod in fine mundi, vel mortis uniuscujusque, omnis gloria et superbia Chaldaeorum, et confusio mundi, recedat a nobis; et ita omnia subvertantur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham; nec ultra mundi istius futurus sit status, sed pereat in aeternum. Nec ponat ibi Arabs tentoria sua, de quo in sexagesimo septimo psalmo dicitur; Iterfacite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen ejus (Psal. LXVII, 5) . 0216A Nec pastores ibi requiescant, Angeli videlicet qui humano praesunt generi, et quotidie vident faciem Patris: sed requiescant ibi bestiae et dracones, et struthiones, et pilosi, et ululae, et sirenae, quas omnes bestias in figura intelligimus Angelorum, vel daemonum, et eorum quibus tradimur ad puniendum. Et in domibus quondam voluptatis, ubi erat laetitia et gaudium, sit planctus ulularum, et lamentabilis vox sirenarum, quae auditores suos ducit ad mortem. Tempus autem imminere judicii, et diem consummationis Babyloniae non elongari, nequaquam mirabitur, qui quotidie per sanctos viros in his qui credunt in Domino, subverti viderit Babylonem; et aeternitati comparatam, omnem longitudinem esse vicinam. De generibus bestiarum, immo monstrorum, 0216B breviter diximus: quia in
Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adjungetur advena 247 ad eos, et adhaerebit domui Jacob. Et tenebunt eos populi, et adducent eos ad locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et in ancillas; et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. Et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti: sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices. Pro advena, id est, proselyto, LXX γηώραν interpretati sunt: qui Hebraice Ger () dicitur. Unde puto et Moysi filium, qui advena erat in terra, 0216D nominatum a patre, Gersam. (Exod. I) . Ergo georas est verbum