IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Comparat potentiam activam et passivam inter se, et videtur velle eas in re distingui. Sed sufficit distinctio formalis, quod bene probat Doctor 2. d. 2 ad tertium principale : vide eum ibi ad primum Goffredi, et d.2.q.t0 et late hic quaest. 14.
Palam igitur quia est quidem ut una potentia faciendi et patiendi ;nam possibile est, et habere ipsum potentiam patiendi, et eo quod aliquid pati potest ab ipso, est autem ut alia: haec quidem enim in patiente, propter habere enim quoddam principium, et esse materiam quoddam principium, patitur patiens, et aliud ab alio. Crassum enim combustibile est, cedens autem sic impassibile est, similiter autem, et in aliis. Hoc autem in faciente, ut calor, et aedificativa, hoc quidem in calefactivo, hoc autem in aedificativo.
Concludit ex dictis duas conclusiones, quarum secunda sequitur ex prima. Secunda ibi : Quapropter inquantum. Dicit ergo, palam esse ex dictis, quia potentia faciendi et patiendi, id est, activa et passiva est quidem quasi una, si scilicet consideretur ordo secundum quem una dicitur per respectum ad aliam. Nam possibile dicitur aliquid uno modo per se, et per habere potentiam patiendi, et alio modo, eo quod aliud ab eo, id est, eo quod habet potentiam, ut ab eo aliud patiatur, et hoc modo potentia activa coincidit quodammodo cum passiva: nam ex hoc aliquid habet potentiam activam, quatenus habet potentiam, ut ab eo aliud patiatur: alio autem modo potentia activa et passiva non sunt una, si scilicet considerentur penes fundamenta, vel supposita in quibus sunt: ideo subdit: est autem quasi alia, scilicet potentia activa et passiva, haec namque scilicet potentia passiva est in patientes etenim pro quia, patiens patitur, et aliud ab alio, scilicet ab eo propter habere, scilicet in se quoddam principium et esse materiam principium quoddam, materia enim est principium quo patiens patitur. Crassum enim, id est, pingue est combustibile, scilicet quia habet talem materiam quae est principium patiendi tali passione, quae est comburi. Similiter cedens sic, id est, quod similiter illud quod sic cedit, puta tangenti, ut recipiat aliquam impressionem sicut est cera, habet supple talem potentiam quae est principium sic patiendi. Similiter suppositum fit impossibile, id est, quod similiter aliquod suppositum, puta masculum eunuchiatum, est impossibile ad generandum, et est subjectum proprium hujus passionis, quae est eunuchiari, similiter autem, et in aliis, semper enim potentia passiva est in patiente: alia vero, id est, potentia activa est in faciente aliquid ut calor, et ars aedificativa; alia namque potentia, scilicet ars est in aedificativo, id est, in aedificante, alia, scilicet calor est in calefactivo. Deinde cum dicit :
Quapropter inquantum simul natum est, nihil patitur ipsum a seipso: unum enim, et non aliud est.
Ponit secundam conclusionem, quae sequitur ex prima ; quia enim dictum est quod potentia activa, et passiva sunt in diversis, ideo infert quapropter inquantum simul aptum natum est, nihil idem patitur a seipso, id est, quod nihil est aptum natum agere in seipsum, vel pati a seipso, sed est unum, et idem sibi; sed potentia activa et passiva sunt in diversis, ergo nihil potest pati a seipso. Deinde cum dicit:
Et impotentia, et impossibile, et quae tali potentiae contraria est, privatio est: quare ejusdem, et secundum idem omnis potentia est in potentia.
Privatio autem dicitur multipliciter, etenim non habens,et aptum natum si non habet, aut omnino, aut quando aptum natum est,elaut sic, puta perfecte,aut sallem quocumque modo ; in quibusdam vero si apta nata habere non habeant VI, privata esse haec dicimus.
Agit de impotentia quae potentiae opponitur, dicens quod impotentia et impossibile, scilicet dictum secundum impotentiam quae est contraria tali potentiae, quae dicta est, privatio est, impossibile enim privat potentiam: ex quo infert quod omnis potentia, et impotentia sunt ejusdem et secundum idem. Ratio hujus est: quia habitus et privatio habent fieri secundum idem, et circa idem; ideo et quot modis dicitur potentia, tot modis dicitur impotentia. Ultimo, quia mentionem fecerat de privatione, tangit modos privationis, quos jam posuerat in 5. hujus, k c. 27. dicens, quod privatio dicitur multipliciter; uno etenim non habens, scilicet simpliciter, puta si lapis dicatur privatus auditu, quia non habet auditum. Alio modo dicitur privatum aliquo si est aptum natum, habere, id est, si non habet, quod potest esse dupliciter : uno modo, si non habet omnino, id est, generaliter, puta si catulus dicitur privatus visu, quoniam non habet visum generaliter: aut alio modo si non habet, quando aptum natum est habere, puta post nonum diem. Et hoc etiam contingit dupliciter, aut sic uno modo tanquam omnino, id est, dicitur privatum eo quod nullo modo habet illud, aut non habet, aliquo modo determinato, scilicet bene et perfecte, puta cum dicitur caecus ille, qui non videt bene. Subdit etiam quod in quibusdam, dicimus privari aliqua, si apta nata, sunt habere aliquid, et non habent vi privata, quando scilicet per violentiam perdiderunt ea quae erant habere apta nata, et hoc modo privatio accipitur pro violenta.
SUMMAE PRIMAE