IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Dividitur potentia in rationalem et irrationalem: explicantur membra, et quomodo prima sit oppositorum, secunda non. De quo Doctor hic quaeat. 15. hic habet pulchras notas.
Quoniam autem hae quidem in inanimatis insunt principia talia: alia vero in animatis, et in anima, et animae in rationem habente: palam quia et potenliarum aliae erunt irrationales, aliae cum ratione: quapropter omnes artes, et scientiae factivae potentiae sunt: principia namque permutabilia sunt in alio inquantum aliud.
Postquam Philosophus determinavit de potentia in se, nunc agit de potentia in resolutione ad ea quorum est. Circa quod duo facit: primo distinguit potentiam penes ea quorum est. Secundo inquirit de simultate potentiae, et actus in essendo. Secunda ibi: Sunt autem quidam. Prima in duas : quia primo praeponit quamdam distinctionem. Secundo subjungit partium ejus comparationem. Secunda ibi : Sed quae cum ratione. Dicit ergo, quod quoniam supple potentiae sunt principia agendi et patiendi, ut ostensum est : hae quidem talia principia sunt in inanimatis, illae vero in animalis et in anima, et animae in habente rationem, quia inquam sic est, palam quia potentiarum aliae sunt irrationales, aliae cum ratione. Et exponit quae sunt potentiae cum ratione, dicens: quapropter omnes artes, et factivae, id est, practicae scientiae, puta mechanicae et etiam morales, potentiae sunt, scilicet rationales, quod patet; namque pro quia sunt principia permutativa in alio inquantum aliud, quae fuit definitio potentiae activae.
Notandum, hanc esse distinctionem quod potentiarum quaedam sunt rationales, quaedam irrationales ; nam cum potentiae sint principia agendi et patiendi, ut dictum est, quaedam talia principia sunt in rebus inanimatis, quaedam in animatis et in anima, quod dicit, quia animata componuntur ex corpore et anima; principia autem agendi et patiendi, quae sunt in corpore animatorum non distinguuntur ab illis quae sunt in rebus inanimatis, et ideo coincidunt cum potentiis irrationalibus. Iterum quia plures sunt animae, omnes aliae, scilicet ab anima rationali, non differunt in agendo et patiendo ab inanimatis, quatenus agunt impetu naturae, ita quod magis aguntur quam agant, ut sunt anima vegetativa, et sensitiva, et partes earum, ideo etiam tales potentiae pertinent ad irrationales , ideo dicit quod talia principia sunt in anima, et animae in habente rationem: potentiae ergo irrationales sunt in rebus inanimatis, et etiam animatis quantum ad potentias quae consequuntur corpus, et etiam quae consequuntur animam aliam a rationali; potentiae autem rationales sunt tantum in rebus animatis secundum animam rationalem tantum, nam ipsa sola habet dominium sui actus: et secundum hoc omnes scientiae practicae, sive earum operationes transeunt in materiam exteriorem, ut sunt artes, puta fabrilis et coriaria, sive non transeunt, ut sunt scientiae morales, puta prudentia. Omnes inquam tales dicuntur potentiae rationales, sunt enim habitus animae rationalis, secundum quos animal rationale multa operatur ; ideo sunt principia transmutationis in alio inquantum aliud. Deinde cum dicit:
Et quae quidem cum ratione omnes contrariorum sunt eaedem, et quae irrationabiles una uniu s, ut calidum calefaciendi solum: medicativa autem infirmitatis, et sanitatis.
Comparat membra dictae distinctionis ad invicem. Circa quod tria facit : primo ostendit differentiam inter dictas potentias. Secundo assignat causam differentiae. Tertio revertitur ad comparandum quosdam modos potentiae superius jam praemissos. Secunda ibi: Causa vero. Tertia ibi : Palam autem. Dicit ergo, quod potentiae quae, scilicet sunt cum ratione, id est, rationales omnes sunt eaedem contrariorum; quae autem sunt irrationales, non est nisi una unius, id est, non se habent ad opposita: sed per se loquendo una est tantum ad unum effectum, quod manifestat per exempla, dicens, ut calidum, quod habet potentiam irrationalem, est solum potentia calefaciendi. Calidum enim per se loquendo tantum calefacit, et non frigefacit, nisi forte per accidens, scilicet vel quia aperiendo poros exhalat calidum interius: vel quia consumendo humidum quod est materia calidi, consumit et destruit ipsum calidum, et sic infrigidat consequenter: medicina autem quae est potentia rationalis, ut praedictum est, est infirmitatis, et sanitatis. Est ergo ista differentia, quod potentiae rationales se habent ad opposita, irrationales autem non, sed ad alterum oppositorum tantum. Deinde cum dicit:
Causa autem quia ratio est scientia, ratio autem eadem ostendit rem, et privationen; non tamen simili ter,et est ut amborum, est autem ut existentis magis: quare necesse, et tales scientias esse quidem contrariorum, esse vero hujus quidem secundum se, illius vero non secundum se, etenim ratio hujus quidem secundum se, illius vero quodammodo, et secundum accidens. Nam negatione, et ablatione ostendit contrarium, etenim privatio potentia contraria, haec autem ablatio alterius.
Quoniam autem contraria non sunt in eodem, scientia autem est potentia in habendo rationem, et anima motus habet principium. Salubre quidem sanitatem solum facit, et calefactivum caliditatem, et frigefactivum frigiditatem, sciens vero ambo, est enim amborum quidem ratio, non similiter autem, et in anima quae habet motus principium: quare ambo ab eodem principio movebit ad ipsum copulans, propter quod secundum rationem potentia sine ratione potentibus faciunt contraria. Unum enim principium continetur ratione.
Assignat causam hujus differentiae, dicens quod causa, supple dictae differentiae est, quia scientia, quae ponitur in anima rationali est quaedam ralio, scilicet rei scitae in anima : eadem autem ratio ostendit rem, et privationem ejus, non tamen similiter et est ut amborum, scilicet rei et privationis, est autem quasi existentis magis. Vult dicere, quod licet eadem sit ratio, et rei, et privationis, tamen non similiter, et magis, et per prius manifestat ipsam rem existentem, quae se habet per modum habitus, quam ipsam privationem: quia necesse est tales scientias esse quidem contrariorum, esse vero hujus quidem secundum se; illius vero, id est, alterius non secundum se, etenim pro quia, ralio, scilicet rei scitae in anima, est hujus quidem per se, illius vero modo quodam, et secundum accidens; unde medicina per se, et prius est cognitiva, et effectiva sanitatis, posterius autem, et quodammodo per accidens, infirmitatis. Subdit autem, nam contrarium ostendit negatione et ablatione, etenim privatio prima est contrarium, et ipsa est ablatio alterius, quia enim prius locutus fuerat de privatione, et nunc transtulerat ad contrarium: ideo ad removendum dubium, vult dicere quod eadem est ratio de contrario et privatione: nam sicut privatio dicitur, et est quaedam negatio, vel ablatio, ita etiam et contrarium, nam privatio videtur primum contrarium, quia, ut dicetur in decimo, t. com. 15. prima contrarietas est privatio et habitus: omnium enim contrariorum unum est sicut perfectum, et alterum sicut imperfectum respectu alterius, puta nigrum respectu albi, et sic unum contrarium est quasi quaedam privatio, quae est ablatio alterius. Ostenso ergo, quod eadem scientia est contrariorum, subdit causam dictae differentiae, dicens : quoniam vero contraria non sunt in eodem, et scientia est potentia, scilicet rationalis in habendo rationem, scilicet in anima, et anima habendo supple scientiam, habet principium motus: hinc est quod salubre quod supple habet potentiam naturalem irrationalem, solum facit sanitatem, et calefactivum caliditatem et frigefactivum frigiditatem, eadem scilicet ratione. Sciens vero ambo, scilicet opposita facit, enim pro quia, ratio quae est in anima est amborum, scilicet oppositorum, licet non similiter, ut dictum est, et in anima quae habet principium motus, est supple talis ratio. Vult ergo dicere Philosophus quod quia res naturales agunt per formas sibi inexistentes: impossibile est autem eidem inesse formas contrarias: hinc est quod res naturales quarum sunt potentiae irrationales non possunt facere contraria, sed faciunt unum tantum, potentia autem rationalis, puta scientia quatenus est contrariorum;ideo sciens habenstalem potentiam potest in opposita licet non similiter, ut ostensum est. Ex quo infert : quapropter ipsa supple anima ab eodem principio, quae est potentia rationalis, puta scientia, movebit, id est, faciet ambo, scilicet opposita ad idem, scilicet principium terminans vel copulans, utramque scilicet operationem vel motum, quatenus scilicet similitudo illius principii salvatur in utroque oppositorum per illud principium in esse productorum. Concludit ergo: unde possibilia, sive potentia secundum rationem, id est, secundum potentiam rationalem faciunt contraria sine ratione possibilibus; nam possibilia secundum potentiam irrationalem non possunt nisi unum tantum: hujus causam tangit, unum enim principium, quod scilicet est oppositorum, continetur ratione, nam potentia rationalis est una oppositorum, ut ostensum est.
Notandum, quod Aristoteles videtur causam hujus differentiae ponere talem, quia forma naturalis est solummodo principium assimilandi uni opposito similitudine naturali, sicut ipsa est ipsa, et non opposita. Forma autem intellectus, puta scientia est principium assimilandi oppositis similitudine intentionali, sicut ipsa est virtualis similitudo oppositorum cognitorum, cum alterum oppositorum includat privationem alterius: agens autem illius est activum, quod potest sibi assimilare secundum formam qua agit, ideo videtur Aristoteles ponere dictam differentiam.
Sed. contra : tum primo, quia forma naturalis potest esse principium efficiendi virtualiter opposita, sicut patet de Sole, qui dissolvit glaciem, et constringit lutum. Tum secundo, quia solummodo intellectum, vel scientiam videtur ponere potentiam rationalem, quod falsum est, quia voluntas est magis potentia rationalis, vocando potentiam rationalem, quae potest in opposita, nam voluntas ratione suae libertatis magis potest in opposita.
Respondeo, de hoc dicetur amplius inferius in quadam quaestione, tamen ad praesens potest dici breviter, quod potentia rationalis debet sic intelligi esse ad opposita, quod est oppositarum actionum sive actionis et negationis ejus, puta quod potest agere, et non agere: sic ergo loquendo de potentia rationali propria et completa, voluntas est tantum potentia rationalis, vel saltem nihil complete habet rationem potentiae rationalis non concurrente voluntate.
Ad primum ergo, cum arguitur de Sole, dicendum quod forma naturalis si est illuminata, et principium oppositorum in diversis materiis oppositis, cujusmodi est forma Solis, sic est illorum determinate, sicut illa forma quae est unius oppositorum est illius determinate: nam praesente passo receptivo hujus formae, et illius, non est in potestate sua alterutrum istorum, sicut nec esset si esset unius tantum: praesente enim passo, necessario Sol constringit, et necessario dissolvit, nec potest suspendere suam actionem. Voluntas autem agens sive circa hoc oppositum, in quod potest, sive circa illud, non est ex se principium determinatum, sed potest se determinare ad alterutrum: dictum est autem quod potentia rationalis vel est voluntas vel non, vel non est sine voluntate.
Ad secundum, dicendum, quod Aristoteles non excipit voluntatem a potentia rationali, nisi ut potentia rationalis sumitur incomplete, puta intellectus vel scientia, quae nullius extrinseci est causa, nisi facta determinatione aliunde, scilicet a voluntate eligente. Deinde cum dicit:
Palam auteu quia ipsius bene potentiam sequitur solum faciendi aut patiendi potentia, hanc veroilla non semper: necesse enim bene facientem facere, sed solum facientem non necesse bene facere.
Comparat ad invicem quosdam modos potentiae jam praemissos, dictum enim fuit supra quod dupliciter aliquid habet potentiam, scilicet vel quia potest agere, aut pati absolute, vel quia potest bene agere, vel pati. Dicit ergo, palam esse, quia potentiam ipsius bene sequitur potentia faciendi, aut patiendi solum ; quid quid enim potest agere, vel pati bene, sequitur quod potest agere, vel pati absolute, nam ad partem in materia sequitur totum in modo, non tamen convertitur: ideo subdit: eam vero, scilicet potentiam, quae supple est posse absolute, non semper sequitur illa, quae scilicet est posse bene: bene facientem enim necesse est facere, sed solum facientem absolute non semper est necesse bene facere, ut per se est satis manifestum.
SUMMAE PRIMAE