IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Explicatur actio immanens et transien. de quibus vide Doctorem 1. d. 3. q. 6. n. 32. et q. 9. ad 3. et d. 4. 10. q. 5. et d. 11. q. 2. et quodlib. i3. art. 3.
Quoniam vero est horum quidem ultimum usus, et visus visio, et praeter hanc nullum sit alterum a visu opus. A quibusdam vero fit aliquid ab opere, ut operatum, ut ab aedificatoria, domus praeter aedificationem, tamen non minus hic quidem finis: hic autem magis finis potentiae est, nam aedificatio in aedificato, et simul fit, et est cum domo. Quorumcumque igitur aliquid alterum est, quod fit praeter usum horum actus in facto est, aut aedificatio in aedificato, et contextio in contexto, similiter autem et in aliis, et totaliter motus in eo quod movetur. Quorum vero non est aliquod aliud opus praeter actionem in ipsis existit actio, ut visio in vidente, et speculatio in speculante, et vita in anima, quare et felicitas, vita namque qualis quaedam est.
Quare manifestum est quod substantia et species, actus quidem est. Secundum hanc rationem palam ulique quiaprior substantia est actus potentia, et, ut diximus, tempore semper praeaccipitur actio alia ante aliam usque ad eam quae est semper moventis principium.
Quia locutus fuerat de operatione, distinguit ipsam in transeuntem et permanentem. Dicit quod quoniam vero horum, id est, potentiarum activarum, vel actionum, vel operationum quidem ultimum usus, id est, quod ultimus finis est solus usus potentiae, et non aliquid exterius operatum, ut visus visio, et praeter hanc, scilicet visionem nullum alterum opus fit a visu; et ideo ista operatio est immanens habens rationem finis. A quibusdam vero, scilicet potentiis activis fit aliud, supple praeter ipsam actionem, ut ab arte aedificatoria fit domits praeter aedificationem, et subdit, tamen non minus hic quidem finis; hic autem magis finis potentiae est, id est, quod praeter hanc differentiam potentiarum activarum, ipse actus non minus est finis hic quam ibi, cujus causam subdit: nam aedificatio simul fit, et simul est cum domo, ex quo patet quod si domus, sive quodlibet aliud aedificatum est finis, non excluditur quin actus sit etiam finis potentiae. Subdit etiam quod quorumcumque igitur potentiarum est aliquid alterum, quod fit praeter usum, id est, praeter ipsam actionem, horum actus, id est, actio, est in facto, ut aedificatio in aedificato et contextio in contexto. Similiter autem et in aliis, et totaliter, id est, universaliter motus est in eo, quod movetur,quorum vero, id est, in illis potentiis. quarum non est aliquod aliud opus praeter actionem; in ipsis, scilicet agentibus, actio existit, ut visio in vidente, et speculatio in speculante, et vita in anima, ita quod per vitam intelligatur secundus actus, puta opera vitae, quare et supple felicitas est operatio immanens in agente ; namque pro quia, supple felicitas qualis est quaedam vita, scilicet vita perfecta, accipiendo vitam similiter pro secundo actu, consistit enim in speculatione ex 1. et 10. Eth. c. 9. et c. 10. et ideo supple cum operatio sit in operante, felicitas erit in felice: habetur ergo ex praedictis quod operatio quaedam est immanens, quaedam transiens, et quod operatio immanens est in ipso operante ut in subjecto, transiens autem in ipso operato. Ultimo epilogat quantum ad praecedentia, dicens quod manifestum est quod substantia et species, scilicet forma est quidam actus ;palam etiam quia actus est prior potentia substantia, id est, perfectione, et secundum rationem, id est, definitionem, et etiam tempore, ut diximus ;semper enim praeaccipilur, vel praeexigitur actus alius ante alium, secundum quem scilicet agens est in actu, et hoc usque ad eum actum, qui est semper moventis primum. Primum enim movens est in actu tantum, quia nihil transit de potentia ad actum, nisi per ens actu ; et ideo simpliciter loquendo actus est prior potentia, etiam tempore, ut patet ex praedictis. Notandum, quod duplex est actus: quidam est productivus, quidam productus. Primus actus proprie dicitur actus productivus. Secundus actus proprie dicitur operatio intrinseca et immanens, quia scilicet ipsum operans perficitur ultimate. Verumtamen operatio quandoque actio nominatur, habet enim duas conditiones, in quibus convenit cum actione. Prima est quod semper est in fieri, non dico fieri successive, quia operatio est indivisibilis ; sed sic est in fieri quia in continua dependentia est ad eamdem causam, et seeundum idem, sicut est dependentia rei conservatae ad causam conservantem. Secunda conditio est, quod operatio transit in objectum, sicut in terminum, licet non accipientem esse per ipsam, sed praesuppositum in suo esse: et propter istas duas conditiones operatio potest dici actio, sicut propter easdem dicitur actus secundus: et tunc ista distinctio actionis in transeuntem et immanentem, si sic intelligatur, non est generis in species, sed vocis in significationes ; nam actio transiens est vere actio de genere actionis, sed actio immanens est vere qualitas. Alio modo actio de genere actionis potest dividi in actionem immanentem et transeuntem, sicut superius in inferiora, quia non solum actio de genere actionis est ad formam inductam per motum in passo alio ab agente, sed etiam est ad formam inductam in ipsomet agente. Illa enim forma absoluta, quae est operatio immanens cum sit nova oportet quod sit terminus alicujus actionis proprie dictae, per quam accipit esse. Quando ergo forma terminans actionem est extra ipsum agens, tunc actio ista transit. Quando vero forma terminans actionem est in ipso agente, tunc actio ista manet, et sic dupliciter potest intelligi distinctio Philosophi de actione transeunte et immanente. Iste tamen secundus intellectus de hac distinctione actionis transeuntis et immanentis, licet verus sit, non tamen est de intentione Philosophi hic in littera, sicut primus, ait enim : Non est aliquid aliud opus praeter actionem, id est, aliquis terminus operatus praeter ipsam operationem ; et sequitur quod, in istis existit actio, ut visio in vidente, ubi satis exprimit quod visionem vocat actionem immanentem, non autem aliquam aliam, cujus visio sit terminus productus.
SUMMAE SECUNDAE