IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Corruptibilia conveniunt cum sempiternis, quod semper agant ex parte sua, differunt ab eis, quod sint in potentia seductionis. In bonis actus est melior, et in malis prior potentia.
Imitantur autem incorruptibilia, et quae in transmutatione sunt entia, ut terra et ignis; etenim haec semper agunt, nam secundum se, et in seipsis habent motum.
Comparat corruptibilia sempiternis, de quibus fuerat locutus. Circa quod duo facit : quia primo comparat ea penes convenientiam. Secundo penes differentiam. Secunda ibi: Potentiae vero. Dicit ergo, quod ea entia scilicet corruptibilia quae sunt in transmutatione, ut terra et ignis imitantur, scilicet ipsa corpora incorruptibilia;haec etenim, scilicet corruptibilia, puta ignis, semper agunt, ignis enim quantum est de se, semper ignit praesente passo, et similiter terra, et alia hujusmodi semper agunt suas operationes naturales, cujus causam subdit : nam secundum se, et in ipsis, id est, in seipsis habent motum, quatenus scilicet habent formas proprias, quae sunt principia naturalium operationum et motuum: assimilantur ergo corporibus incorruptibilibus, quae etiam semper agunt ut praedictum est. Deinde cum dicit :
Potentiae vero aliae de quibus definitum est omnis contradictionis sunt, nam possibile sic movere potest et non sic, quaecumque secundum rationem, irrationabiles vero per aliud esse, et non contradictionis erunt eaedem.
Comparat ea penes differentiam dicens, quod potentiae aliae de quibus definitum est, id est, quod potentiae aliae rerum corruptibilium, de quibus supra declaratum fuit, omnes sunt contradictionis ; cujus oppositum ostensum est de incorruptibilibus, et aliis substantiis sempiternis, quae non sunt in potentia contradictionis, tamen aliter est et aliter in diversis potentiis ;nam possibile secundum rationem, id est, secundum potentiam rationalem, potest sic, et non sic movere, ut dictum fuit supra, et hoc modo sunt contradictionis,;irrationales vero potentiae erunt eaedem contradictionis per adesse, et non, licet supple de se semper operentur uno modo.
Notandum, quod absque exceptione omnes potentiae passivae ex se sunt contradictionis, et sic loquitur supra Aristoteles: potentiae vero activae,de q uibus est hic sermo, sunt contradictionis, sicut exponit Philosophus per adesse et non. Quod si intelligatur passivo approximato, et non approximato, sic omnis activa cujus actio dependet a passo, potest esse contradictionis, non ex se, sed aliunde, si intelligatur de impedimento quod potest adesse et non: sic omnis potentia activa naturalis corruptibilis, est impedibilis, etiam per causam naturalem aliam activam. Sed nulla naturalis sive irrationalis ex se habet posse oppositas actiones elicere circa idem, sive ex se agere, vel non ; quomodo potentia rationalis est ex se contrarietatis vel contradictionis, ut superius expositum fuit, in quadam quaestione: et sic patet qualiter potentia rationalis et irrationalis activa est contradictionis differenter. Deinde cum dicit:
Si ergo sunt aliquae naturae tales, aut substantiae quales dicunt, qui in rationibus ideas, multo magis sciens utique erit aliquid quam per se scientia, et motum quam motus, hic enim actus magis, illa autem potentia horum. Quod quidem igitur est prius actus potentia, et omni principio mutabili, palam.
Ex praedictis concludit falsitatem cujusdam Platonici dicti, unde dicit quod si ergo sunt aliquae tales naturae aut substantiae quales dicunt, qui in rationibus ideas. Plato enim, ut sibi imponitur, dixit esse formas separatas, quas dicebat maxime esse, ponebat enim scientiam separatam, quam dicebat per se scientiam, et esse primum in genere scibilium, et similiter motum separatum, esse primum in genere mobilium: si, sic inquam, dicatur, multo magis, ut patet ex praedictis, erit utique sciens supple primum in genere scibilium, quam per se scientia, id est, quam scientia separata, et motum, id est, mobile quod movetur quam motus, scilicet separatus: haec enim supple sciens, et mobile quod movetur, sunt magis actus, illa autem, scilicet motus et scientia potentiae eorum; ostensum est autem prius quod actus est prior potentia, quare dictum Platonicum erit nullum. Ultimo epilogat quod quidam igitur actus est prior quam potentia et omni principio mutabili, id est, possibili passivae, palam,
scilicet ex dictis. Tunc sequitur illa pars :
Quod autem et melior, et honorabilior studiosa potentia actus ex his est palam, quaecumque enim secundum posse dicuntur, idem est potens contraria, ut quod dicitur posse, et convalescere idem est, et languens, et simul, eadem enim potentia convalescendi, et laborandi, et quiescendi, et movendi,et aedificandi, et destruendi, et aedificari, et corrui. Posse quidem igitur contraria simul existit, contraria vero est impossibile simul existere, ut sanum esse et laborare, quare necesse est horum alterum esse bonum, p sse vero similiter utrumque aut neutrum, actus vero melior est.
Ubi postquam Philosophus comparavit actum ad potentiam, penes ordinem prioris et posterioris, nunc comparat ea penes bonum et malum. Circa quod duo facit : primo veritatem praemittit. Secundo quaedam corollaria concludit. Secunda ibi: Palam ergo. Prima pars in duas : quia primo probat quod actus est simpliciter melior potentia in bonis. Secundo e converso in malis. Secunda ibi : Necesse autem. In prima parte intendit talem rationem : Id quod est simpliciter bonum est melius eo, quod est secundum quid bonum, et mixtum cum malo. Sed actus est hujusmodi respectu potentiae in bonis, scilicet quod actus est simpliciter bonus, potentia vero secundum quid bona, et mixta cum malo ; ergo actus est simpliciter melior quam potentia in bonis. Dicit ergo quod manifestum est ex his, quod actus est melior, et honorabilior studiosa potentia, hoc est, potentia quae est ad bonum, cujus,ratio est, quia potentia est ad contraria: et ideo subdit : quaecumque enim dicuntur secundum posse, id est, habent potentiam in bonis idem est potens ad contraria, ut quod dicitur posse convalescere idem est, et languens simul, scilicet in potentia; eadem enim est potentia convalescendi et laborandi, id est, infirmandi,et quiescendi,et movendi, et aedificandi, et destruendi, et aedificandi et corruendi passive. Patet igitur, quod posse quidem contraria simul existit, simul enim est potentia ad contraria ; sed contraria simul existere in actu est impossibile, ut sanum esse et laborare, quare horum, scilicet contrariorum necesse est alterum esse bonum; similiter et supple alterum esse malum, posse uero, id est, potentia est, similiter ad utrumque, aut pro sed, neutrum habet supple in actu, actus ergo est melior. Vult dicere, quod contrariorum alterum habet rationem boni, puta esse sanum: aliud vero habet rationem mali, puta esse aegrotum, similiter et in aliis: actus ergo in bonis,putaessesanum, est simpliciter bonum. Potentia vero, quia est simul ad contraria, et neutrum habet actu, non est bonum, nisi secundum quid, quatenus respicit alterum contrariorum, quod habet rationem boni: tamen sic ut est bonum secundum quid est bonum admixtum malo, quatenus etiam respicit simul alterum contrariorum, quod habet rationem mali. Deinde cum dicit :
Necesse autem, et in malis finem, et actum esse deteriorem potentia, quod enim potens idem ambo contraria.
Probat quod in malis actus sit pejor potentia, et intendit talem rationem : Illud quod est simpliciter malum, pejus est eo, quod est secundum quid malum, et mixtum cum bono: sed actus est hujusmodi respectu potentiae, ergo etc. Minor probatur, quia potentia est ad utrumque contrariorum simul, quorum neutrum habet actu, et ideo potentia ad malum est secundum quid malum; est etiam admixta bono, quatenus respicit alterum contrarium simul, quod habet rationem boni, actus autem est simpliciter malus. Dicit ergo quod necesse est finem et actum in malis esse deteriorem potentia; quod enim potens est, id est, in potentia, idem est supple in potentia, ambo contraria, et tunc ut prius. Deinde cum dicit:
Palam ergo, quia non est aliquid quod malum praeter res, posterius enim ipsi naturae malum quam potentia.
Concludit quaedam corollaria et sunt duo, secundum ponitur ibi : Non ergo nec in his. Dicit ergo, quod palam, quoniam id quod est malum non est aliquid praeter res, scilicet quae sunt bonae secundum naturam suam, ita quod intelligatur aliquid separatum malum a rebus: cujus causam subdit, enim pro quia, malum ipsi naturae posterius quam potentia, id est, quod malum est magis elongatum a perfectione naturae, quam potentia, ex quo sequitur, quod cum potentia non sit aliquid praeter res. Deinde cum dicit :
Non ergo nec in eis, quae a principio, et sempiternisquidquam est, neque malum, neque peccatum, neque corruptum, etenim corruptio malorum.
Ponit secundum corollarium, quod sequitur ex primo, quia enim malum est posterius a perfectione naturae quam potentia, et potentia non est in rebus sempiternis, nihil erit
malum nec peccatum naturae nec corruptum, id est, corruptio: corruptio enim est de genere malorum, est autem hoc intelligendum de corruptione simpliciter, et in substantia: nam corruptio secundum quid, puta secundum ubi, aut secundum quale, nihil prohibet esse in rebus sempiternis ut praedictum fuit.
SUMMAE SECUNDAE