IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Verum et falsam esse magis proprie circa ea quae sunt actu, quam circa ea quae sunt potentia. Explicatur diversitas de veritate in rebus et in oratione, et in simplicibus et complexis. Doctor bene explicat singula, et quid verum et falsum mentale.
Quoniam autem ens dicitur, et non eos, hoc quidem secundum figuras eategoricas: illud vero secundum potentiam, aut actum horum aut contraria, hoc autem maxime proprie, aut verum, aut falsum.
Comparat actum ad potentiam penes verum et.falsum, quae sunt circa actum intellectus, intendens quod verum, et falsum sunt proprie circa ea quae sunt actu, magis quam circa ea quae sunt in potentia. Circa quod tria facit. Primo proponit intentam conclusionem. Secundo addit ejus probationem. Tertio ex dictis infert quamdam conclusionem. Secunda ibi: Hoc autem in rebus. Tertia ibi : Palam etiam et quod. Dicit ergo quod quoniam ens et non ens oppositum dicitur, sive dicitur dupliciter, hoc quidem id est uno modo secundum figuras categoriarum, id est, secundum decem Praedicamenta: illud vero, scilicet alio modo secundum potentiam aut actum, aut horum contraria, sic exponendo quod horum, id est, tam entis quam . non entis contraria, id est, sive accipiantur actu, vel potentia quae sunt contraria: hoc autem, scilicet quod est in actu, sive ens, sive non ens maxime proprie dicitur verum aut falsum, ita quod verum et falsum proprie competunt rei quando est, eo modo quo est, et est in actu, sive ens, sive non ens, sive unum contrarium, sive aliquid, quatenus utrumque contrariorum contingit esse et in potentia, et in actu. Deinde cum dicit:
Hoc autem in rebus est componi aut dividi. Unde verum est divisum dividi, et compositum componi. Mentitur autem e contrario se habens atque res ipsae se habent quandocumque est, aut non est quod verum dicitur aut falsum, hoc perscrutandum quid dicimus. Non enim propter nos existimare te vere album esse, tu albus es, sed propter te esse album nos hoc dicentes verum dicimus.
Probat dictam conclusionem. Circa quod tria facit. Primo probat conclusionem quantum ad verum et falsum in substantiis compositis. Secundo in incompositis et simplicibus. Tertio recapitulat quod dixerat de utrisque. Secunda ibi : Circa incomposita vero. Tertia ibi : Esse vero ut verum. Prima in duas. Primo proponit rationem ad probandum intentum. Secundo ex dictis infert quamdam diversitatem circa veritatem et falsitatem in opinione et oratione. Secunda ibi: Si igitur hoc quidem. In prima parte intendit talem rationem : Verum, et falsum sunt circa compositionem et divisionem intellectus, cui correspondet compositio autem et divisio in re: compositio autem, et divisio in re important actum, et non potentiam: ergo similiter verum et falsum sunt circa compositionem, vel divisionem intellectus. Dicit ergo, quod hoc autem, scilicet verum, et falsum in rebus est componi aut dividi, scilicet ipsas res: unde aliquis putans dividi divisum verum est, id est, veram habet opinionem, ut qui putat asinum non esse equum: et similiter qui compositum componi putat, mentitur autem e contrario se habens, etc. id est, falsam habet opinionem, ut qui putat asinum non esse animal. Vult dicere, quod ex hoc quod verum et falsum in rebus non est aliud quam ipsas res dividi aut componi, ideo qui putat dividi quod est divisum in re, aut componi quod est compositum in re, verum putat. Mentitur autem e converso habens res, id est, qui in sua opinione habet e contrario res quam se habeant in natura sua, ut qui opinatur asinum esse equum, aut asinum non esse animal quandocumque est aut non est; quare quod verum dicitur aut falsum,
hoc perscrutandum quod dicimus, id est, quod quando aliquid est, aut non est, tunc dicitur verum et falsum, et hoc quod dicimus perscrutandum est, scilicet qualiter est in rebus ; non enim propter nos existimare te esse album tu es albus, sed e converso propter te esse album nos dicentes hoc, verum dicimus: res enim est causa veritatis, et falsitatis in opinione et oratione, et non e converso.
Notandum, quod ex his patet verum esse, quod Philosophus dixerat, scilicet quod verum, et falsum in rebus est ipsas res componi, et dividi scilicet in actu: veritas enim, et falsitas quae est in opinione, sive oratione composita vel divisa, reducitur ad compositionem vel divisionem rei in actu ut ad causam. Quia igitur intellectus format compositionem, sumendo duo quorum unum respectu alterius se habet ut formale, et ut alteri inexistens, puta praedicatum respectu subjecti: ideo oportet quod ex parte rei, puta in substantiis compositis, sit aliqua compositio aliquorum duorum, quorum unum se habet ut forma, sive accidentalis, sive substantialis et essentialis: et alterum se habet ut materia, et subjectum, puta cum dicitur homo est animal, vel homo est albus: oportet enim haec esse composita in re, si vera debeat esse compositio, vel propositio quam intellectus format, sive intra se, sive extra se, cum per vocem format orationem, ab eo enim quod res est, vel non est, oratio dicitur vera, vel falsa esse. Deinde cum dicit:
Si igitur haec quidem semper componuntur, et non impossibilia dividi: haec vero semper divisa, et impossibilia componi, haec autem contingunt contraria. Esse quidem est componi, et unum esse, et non esse non componi sed plura esse. Circa contingentia quidem: igitur eadem sit falsa, et vera opinio, et oratio eadem ; et contingit quandoque veram esse, et contingit quandoque esse falsam: circa impossibilia vero aliter se habere non fit aliquando verum, aliquando falsum, sed semper haec vera, et haec falsa.
Infert ex dictis quamdam diversitatem circa veritatem et falsitatem in opinione, sive oratione: quia enim compositio et divisio in re est causa veritatis et falsitatis in opinione et oratione, sequitur quod secundum differentiam compositionis et divisionis quae est in rebus, sit differentia veritatis et falsitatis quae est in opinione et oratione. In rebus autem reperitur differentia, quam exprimit Philosophus dicens, si pro quia, igitur haec quidem semper componuntur, scilicet in re, et sunt impossibilia dividi, puta homo et animal, haec vero, id est, alia semper sunt divisa, et impossibilia componi, puta homo et asinus. Haec autem, id est, quaedam alia contingunt contraria, puta ambulans, quatenus homo quandoque ambulat, quandoque non ambulat. Esse quidem in quo supple consistit compositio intellectus aut orationis est componi et unum esse, id est, significat quamdam compositionem et unionem: non esse vero in quo supple consistit divisio et negatio, significat non componi, sed plura esse, id est, tollit compositionem, et ponit diversitatem, quis inquam sic est, patet quod circa contingentia quidem igitur quae, scili-
.cet possunt componi et dividi eadem, scilicet numero, opinio sive oratio sit vera et falsa; et contingit quandoque veram esse, et quandoque falsam, puta haec opinio, sive oratio, homo ambulat est vera, homine ambulante, et falsa, homine quiescente. Circa vero impossibilia aliter se habere, puta quae semper componuntur, vel semper dividuntur, non fit aliquando vera, aliquando falsa, scilicet opinio vel oratio, sed quae ve-.ra est, semper vera est, puta homo est animal, et quae est falsa, est semper falsa, puta asinus est equus. Patet ergo ex his quod secundum trinam diversitatem circa compositionem et divisionem in re oritur trina diversitas circa veritatem, et falsitatem in opinione et oratione. Deinde cum dicit :
Circa incomposita vero quidem esse aut non esse, et verum, et falsum; non enim est compositum, ut sit quidem quando divisum fuerit, ut album lignum aut incommensurabilem diametrum, nec verum, et falsum similiter existet adhuc et in aliis.
Ostendit oppositum quantum ad verum et falsum, in substantiis incompositis et simplicibus, quales secundum Aristotelem sunt substantiae immateriales. Circa quod tria facit. Primo praemittit quod non eodem modo est verum et falsum in simplicibus, sicut in compositis. Secundo ostendit quomodo verum, et falsum sint in simplicibus. Tertio quod dixerat adaptat ad propositum ostendendum. Secunda ibi: Sed est verum quidem. Tertia ibi : Et omnes sunt actu. Prima in .duas secundum duas rationes, quas assignat. Prima est, quia scilicet .simplicia non sunt composita sicut illa. Secunda est, quia non eodem modo habent esse, sicut autem res se habet ad esse sic ad veritatem. Secunda ponitur ibi : Ac sic nec verum. Dicit ergo, quod circa incomposita vero ut sunt substantiae immateriales et simplices quid esse et non esse, et verum et falsum, id est, quod in talibus non est verum, et falsum propter compositionem, aut divisionem quae sit in rebus, sed per hoc quod cognoscitur de eis quid est, aut non cognoscitur. Cum enim intellectus attingit ad cognoscendum quod quid est alicujus simplicis, tunc est verus, cum vero non attingit: sed forte attribuit sibi aliquid aliud, tunc intellectus est falsus. Subdit autem causam dicti : non enim est compositum supple in rebus simplicibus, ut quandoque sit quidem compositum, et non sit, quandoque divisum fuerit, sicut lignum album, aut diametrum incommensurabilem, quod dupliciter exponitur. Uno modo sic, quod in simplicibus non est compositio, ut posset dici quod quando res componitur, quod tunc intellectus componens esset verus, vel quando res dividitur, tunc intellectus componens esset falsus. Alio modo sic, quod in simplicibus non est compositio, ita quod cum dicitur de eo quod sit, significetur affirmative ejus compositio: et cum dicitur de eo quod non sit, significetur negative ejus divisio sicut in rebus compositis, verbi gratia, cum dicitur lignum est album, significatur ejus compositio: et cum dicitur quod diameter non est commensurabilis, significatur ejus divisio ; utraque expositio ad idem tendit, prima tamen planior. Concludit ergo Philosophus, quod verum et falsum non adhuc similiter existent in his, scilicet simplicibus, et in aliis, scilicet compositis, ut patet ex praedictis. Deinde cum dicit:
Aut sicut nec verum in his idem, sic nec esse.
Assignat secundam rationem dicens, quod nec sic est idem verum in his, scilicet simplicibus sicut necesse; quia igitur aliter habent esse simplicia quam composita, sequitur quod aliter in eis est verum, nam sicut res se habet ad esse, sic se habet ad veritatem, ex 2. hujus. Patet igitur ex duplici hac ratione quod verum, et falsum non est eodem modo in compositis sicut in simplicibus. Deinde cum dicit:
Sed. est verum quidem aut falsum attingere quidem, et repraesentare verum, non enim idem affirmatio et repraesentatio ; ignorare autem non attingere: decipi enim circa quod quid est non est, sed aut secundum accidens. Similiter autem, et circa compositas substantias, non enim est decipi.
Ostendit quomodo sit verum et . falsum in simplicibus. Dicit ergo, quod verum quidem aut falsum est supple in simplicibus hoc modo attingere quidem, scilicet mente ad ipsum simplex hoc verum est, quod est in simplicibus. Et subdit: non enim est idem affirmatio et dictio sive repraesentatio, quod dicit ad removendum dubium, quatenus repraesentatio sive dictio quandoque sumitur pro affirmatione, ut patet 4. hujus, t. c. 16. ubi dicitur quod dictio est i. notior quam negatio, non sic autem sumitur in proposito; sed hoc dicere, idem est quod repraesentare, sive significare per vocem, quaedam tamen littera non habet dicere, sed repraesentare; sic ergo vult Philosophus quod attingere mente, et repraesentare voce ipsum quid est rei simplicis, est esse verum in simplicibus. Non attingere autem, scilicet mente ipsum simplex, est omnino ignorare; simplex enim, quia non est compositum, non potest sciri secundum quid sui, et secundum quid sui ignorari; et ideo qui non attingit ad quod quid est ejus, ipsum omnino ignorat: et subdit : decipi enim, id est, dicere falsum circa quod quid est, scilicet simplicium non est, id est, non contingit, sed aut pro nisi secundum accidens. Hoc autem ideo dicit, quia dixerat quod attingere simplicia est dicere verum in eis, propter quod videretur quod non attingere esset dicere falsum aut decipi: et tamen hoc non dixit, sed quod non attingere est ignorare, cujus causam tangit, quia non contingit decipi, supple circa quod quid est, nisi secundum accidens. Unde tertio de Anima text. com. 26. dicitur, quod sicut sensus semper est verus circa proprium objectum, sic intellectus circa quod quid est ejus proprium objectum non decipitur. Ratio hujus est, quia aut intellectus attingit quod quid est rei, et tunc vere cognoscit quid est res: aut non attingit, et tunc non apprehendit illam rem, quare circa eam non verificatur, nec decipitur.
Notandum, quod sicut dictum fuit 6. hujus cap. de vero, text. com. 8. verum in intellectu est duplex, scilicet verum incomplexum, et verum complexum, secundum duplicem operationem intellectus, secundum quarum utramque natus est conformari objecto, ut mensuratum mensurae,ex5. hujus,cap. de ad Aliquid text. 20. Est autem inter istas veritates una differentia, quia veritati incomplexae non opponitur falsitas, sed ignorantia, juxta illud quod allegatum est tertio de Anima, text. com. 27. quod intellectus circa quod quid est semper est verus, sicut sensus circa proprium sensibile, et hoc intelligendum est praecipue circa conceptum simpliciter simplicem. Et voco conceptum sim pliciter simplicem, qui non est reso lubilis in alios conceptus, sicut est conceptus entis, et conceptus ultimarum differentiarum. De tali ergo conceptu verum est illud tertii de Anima: nam intellectus simplex circa conceptum non simpliciter simplicem, licet non possit esse formaliter falsum, potest tamen esse virtualiter falsus, apprehendendo scilicet aliquid sub determinatione non conveniente, sed repugnante sibi; et hoc modo dicitur 5. hujus cap. de Falso, text. c. 34. quod est aliqua ratio in se falsa, puta ista : animal rationale insensibile, et tamen illa ratio in se falsa est intelligibilis simplici apprehensione, licet ipsa non includat aliquod quid, nisi forte, quid nominis. Secun dum hunc modum potest exponi intentio Philosophi in capite praesenti, ubi ipse videtur distinguere de intelligentia simplicium, inquantum est circa quid simplicium, et circa quid compositorum: nam circa quid compositorum cadit deceptio per accidens, quia scilicet compositum est natum facere conceptum, non simpliciter simplicem, in quo potest cadere falsitas virtualiter, non sic autem in quid simplicium. Si enim, ut dicit quidam expositor, intelligeret per accidens, scilicet in attribuendo alteri illud quid, non esset differentia, quia ita in quid simplicium potest intellectus simplex esse falsus per accidens isto modo, sicut in quid compositorum. Secundae autem veritati, quae est veritas complexa, opponitur ignorantia privative, et falsitas contrarie, quando uniuntur scilicet ea quae in re non sunt unita. Aliter exponitur ly decipi per accidens, nam circa quod quid est nul lus decipitur, nisi componendo aut dividendo, quod quidem contingit dupliciter in substantiis compositis : uno modo componendo definitionem cum re definita, aut etiam dividendo, puta dicendo : asinus est animal rationale mortale, aut ho mo non est animal rationale mortale: patet ergo, quod utrobique est falsum. Alio modo si definitio constituatur ex partibus repugnantibus, puta dicendo : homo est animal insensibile. Primo modo, definitio est falsa, quia non est hujus. Secundo modo, est falsa in se: hoc enim duplici modo definitio est falsa, ut patet ex 5. hujus, c. de falso, t. c. 34. In simplicibus vero substantiis non potest esse deceptio circa quod quid est per accidens, nisi primo modo, nam quod quid est ipsorum non est compositum ex pluribus circa quorum compositionem posset falsum accidere ; prima tamen expositio subtilior et verior videtur, et contradicit isti secundae, ut ibi dictum fuit.