IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Quatuor modi unius explicantur.
Unum quia multis modis dicitur in divisis de quoties, dictum est prius. Multipliciter vero dicto capitales modi sunt quatuor primorum, et secundum se dictorum unum, sed non secundum accidens.
Sicut dicebatur in principio septimi hujus, quaelibet una scientia versatur circa tria, sicut circa subjectum, et partes ejus, et circa passiones subjecti, et etiam circa principia subjecti. Postquam ergo Philosophus in praecedentibus determinavit de ente, quod est subjectum primum hujus scientiae, nunc determinat de uno, et de aliis consequentibus unum, quae sunt passiones entis inquantum ens. Circa quod duo facit. Primo determinat de uno in se, et absolute. Secundo in comparatione ad suum oppositum, quod est multa. Secunda ibi : Opponuntur autem. Prima in duas : quia primo agit de ipsius unius multiplicitate. Secundo de ejus quadam proprietate. Secunda ibi : Maxime vero. Prima in tres ; quia primo praemittit modorum unius distinctionem. Secundo ponit omnium modorum unius reductionem. Tertio exponit ipsius unius praedicationem. Secunda ibi : Dicitur quidem unum. Tertia ibi : Oportet autem intelligere. Prima in duas. Primo proponit intentum. Secundo exequitur de intento. Secunda ibi : Continuum enim. Dicit ergo, quod prius in divisis de quoties, id est, in quinto hujus, ubi divisa sunt significata, et intentiones nominum, quae pertinent ad hanc scientiam, ibi inquam dictum est, quia unum multis modis dicitur. Dicto vero multipliciter, scilicet ipso uno, quatuor tamen sunt modi capitales, id est, principales primorum et secundum se dictorum unum, sed non secundum accidens. Vult dicere, quod quatuor sunt modi principales unius, accipiendo unum secundum quod primo et per se dicitur, et non per accidens ; quia unum per accidens habet suos modos, ut patet 5. hujus capitulo de Uno. Deinde cum dicit:
Continuum enim aut simpliciter, aut maxime quod natura, et non tactu, nec ligatione; et horum magis unum et prius, cujus indivisibilior motus est, et magis simplex.
Exequitur de intento. Circa quod duo facit: quia primo ponit modos unius qui sumuntur penes indivisibilitatem motus, vel mutationis. Secundo modos qui sumuntur penes indivisibilitatem rationis. Secunda ibi: Haec autem si ratio sit una. Prima in duas : quia primo facit quod dictum est. Secundo infert quamdam conclusionem ex praedictis. Secunda ibi: Quare palam est. Prima in duas secundum duos modos. Secunda ibi : Amplius tale. Dicit ergo, quod supple unum dicitur continuum, aut simpliciter, id est, universaliter, quocumque modo sit aliquid continuum, aut maxime quod natura, id est, quod secundum naturam est continuum, et non tactu aut ligatione, sicut est fasciculus lignorum. Similiter intelligendum est de aliis modis, quibus aliqua non a natura, sed ab arte continuantur, sive ligantur, puta clavo, aut visco, aut aliquo hujusmodi. Et subdit quod horum, quae scilicet sunt continua per naturam, scilicet illud prius, et magis est unum, cujus motus est indivisibilior, et magis simplex.
Notandum, quod ut dicebatur in 5. hujus, t. c. 8. aliquod est continuum secundum lineam rectam, vel etiam circularem; aliqua sunt continua secundum lineam reflexam. Continuum primo modo, est inflectibile, et ideo habet motum indivisibilem, quantum ad omnes suas partes, non sic continuum secundum lineam reflexam: sed contingit unam partem moveri alia quiescente, ideo in ratione unius quod est unum continuitate, est dare gradus; propter quod dicit Philosophus quod illud est magis unum, cujus motus est indivisibilior, et magis simplex, quantum scilicet ad suas partes. Continuum enim dicitur, cujus motus est unus secundum se, et indivisibilis secundum tempus: cujus ergo motus est magis indivisibilis, illud est magis continuum, et per consequens magis unum secundum continuitatem. Deinde cum dicit
Amplius tale, et magis totum, et habens aliquam formam et speciem ; maxime autem si quid natura est tale, et non VI,
ut quaecumque visco, aut clavo, aut conjunctione, sed habet in se quod est causa sibi ut sit continuum; tale vero eo quod in motum unum esse, et indivisibilem loco et tempore.
Ponit secundum modum, qui scilicet addit aliquid supra primum: hoc enim modo dicitur unum quod est continuum, et ultra hoc est quoddam totum habens aliquam unam formam, et speciem, ita quod iste modus supra unitatem continuitatis addit unitatem formae, secundum quam res est aliquid totum habens speciem, puta cum dicitur animal unum, vel homo unus, ab unitate formae. Subdit etiam, quod maxime dicitur unum, supple isto modo, si quid est tale natura, id est per naturam, et non VI, ut quaecumque visco aut clavo, aut conjunctione aliqua uniuntur. Sed illud quod est unum per naturam habet in se causam ut sit continuum, quia scilicet per naturam suam et non aliunde, et per consequens est magis unum. Addit etiam quod tale vero, supple unum et continuum est eo quod in motu unum esse et indivisibile, id est, eo quod ejus est unus motus et indivisibilis loco et tempore , sic intelligendo, loco quidem, quia versus quamcumque differentiam loci movetur una pars, movetur et alia; tempore autem, quia quandocumque movetur una pars et alia. Hoc autem additum potest referri non solum ad istum secundum modum unius, sed etiam ad primum: utrobique enim verum est quod ipsius continui est unus motus indivisibilis, si perfecte sit continuum. Deinde cum dicit:
Quare palam si quid per naturam motus habet principium primi primum, ut puta dico lationis circulationem, quare haec prima magnitudo una; hoc quidem itaque sic unum continuum, aut totum.
Infert quamdam conclusionem . ex praedictis, quia enim dictum est quod aliquid continuum, et totum per naturam dicitur unum, quia motus ejus est unus, ideo infert quod palam est quod si quid habet per naturam principium primi motus, illud supple est primum unum in magnitudine ; et subdit ut puta dico lationis circulationem, quare haec erit prima magnitudo una. Probatur enim 8. Physic. t. c. 55. et inde, quod latio, id est, motus localis est primus motus, et inter motus locales circulatio ; caelum ergo primum quod habet in se principium talis motus, sive principium passivum, quatenus est summe aptum moveri motu circulari: sive principium activum, quatenus habet Intelligentiam sibi inexistentem, et appropriatam motricem sui, erit pri- , ma una magnitudo. Ultimo epilogat quod haec quidem itaque sic dicuntur unum, aut sicut continuum, quantum ad primum modum, aut sicut totum, quantum ad secundum. Deinde cum dicit :
Haec autem si ratio una fuerit, talia vero sunt quorum intellectiva, talia autem quorum indivisibilis; indivisibilis vero ejus quod indivisibile specie, aut numero, numero vero singulare indivisibile, specie vero quod in scibili et scientia.
Ponit modos unius qui sumuntur penes indivisibilitatem rationis. Circa quod duo facit: Primo ponit illos modos qui sunt duo. Secundo infert quamdam conclusionem ex praedictis. Secunda ibi : Quare unum itaque. Dicit ergo, quod haec autem, id est, quaedam alia dicuntur unum si ratio fuerit una; talia vero sunt quorum intelligentia est una, quae scilicet una et simplici apprehensione ab anima concipiuntur ; talia autem sunt quorum, scilicet intelligentia una, quorum est indivisibilis, indivisibilis vero ejus quod est indivisibile specie, aut numero, per quod tangit duos modos. Unde subdit, quod numero indivisibile est singulare, specie vero cognoscibili, et scientia, id est, quod est unum secundum notitiam et secundum scientiam, nam scientia est proprie de specie: nec singularia sunt scibilia aliter quam per scientiam speciei, loquendo proprie de scientia. Deinde cum dicit:
Quare unum utique erit primum quod substantiis causa unius.
Infert ex praedictis quamdam conclusionem, quia enim secundum hos modos dicitur aliquod unum, propter unitatem rationis: substantia autem est prior ratione omnibus aliis entibus, ex hoc sequitur quod primum unum secundum istos modos erit unum substantia, et per consequens illa substantia quae est causa unitatis aliis, scilicet primum ens: ideo dicit, quare primum ulique unum erit, quod substantiis est causa unius, tale est ens primum. Deinde cum dicit :
Dicitur quidem igitur unum tot modis continuum natura, et totum, et singulare, et universale ; omnia enim haec unum per indivisibile esse, horum quidem motum, illorum autem intelligentiam aut rationem.
Ponit reductionem omnium praedictorum modorum unius: resumendo ergo quae dicta sunt, dicit, quod unum quidem dicitur lol modis, scilicet quatuor. Primo continuum natura. Secundo totum ; et tertio singulare: et quarto universale, quod scilicet est species, omnia dicuntur esse unum per esse indivisibile ; et ideo omnes modi unius reducuntur ad unam rationem, quae est ratio indivisibilitatis ; horum quidem supple quantum ad primos duos modos per esse motum, scilicet indivisibilem: illorum autem intelligentiam, aut rationem, esse scilicet indivisibilem, et hoc quantum ad alios duos modos. Deinde cum dicit :
Oporte tenim intelligere quia non similidicendum qualia una dicuntur, et quid est uni esse, et ipsius ratio ; dicitur enim unum tot modis, et unumquodque erit unum horum cuicumque extiterit horum aliquis modorum, uni autem horum esse: et quandoque quidem horum alicui inerit, quandoque autem alii, quod et magis propinquum nomini est, potentia vero illa.
Exponit ipsius unius praedicationem, et intentio sua est, quod unum aliter praedicatur de suo quod quid est quod est indivisibile esse, ut dictum est, et aliter de aliis speciebus, quae dicuntur habere unitatem: nam de suo quod quid est praedicatur sicut idem de eodem, et definitum de definitione, quasi in primo modo dicendi per se. De aliis autem rebus praedicatur non per se primo modo, sed per se secundo modo, et quasi per accidens, eo modo quo dicitur habere rationem accidentis, unum enim est passio entis. Circa hoc duo facit : Primo proponit intentum. Secundo manifestat per simile in elemento et in causa. Secunda ibi : Sicut de elemento et causa. Dicit ergo, quod oportet intelligere quod non similiter est sumendum dici, id est, praedicari, qualia unum dicuntur, scilicet res aliae, quae participant rationem unitatis, et quid est uni esse et ipsius ratio quod est indivisibile esse. Vult dicere, quod unum non similiter praedicatur de suo quod quid est, et de aliis rebus, dicitur enim unum tot modis, supple ut praedictum est, et unumquodque eorum, id est, rerum quae participant unitatem, unum horum cuicumque extiterit aliquis istorum modorum, id est dicuntur unum aliquo dictorum modorum, puta vel unum continuitate, vel unum ratione, etc. uni autem horum esse, id est, indivisibile esse, quandoque quidem horum alicui inerit, quandoque autem alii. Vult dicere, quod licet unum, vel indivisibile esse, praedicetur de aliis rebus, de diversis tamen aliter et aliter, scilicet quod in omni indivisibile esse magis propinquum nomini, id est, nomini unius tanquam idem sibi in primo . modo per se: illa vero, id est, illae res in potentia, quatenus alias res denominat, et quae participant rationem unius sunt subjectum et potentiale unius ut passionis. Deinde cum dicit :
Sicut de elemento, et causa si oportet dicere in rebus determinantem, et nominis terminum reddentem. Est quidem enim forsan, ut elementum ignis, est autem secundum se et infinitum, autaliquid aliud tale, est autem ut non ; non enim idem igni, et elemento esse, sed ut quidem re et natura ignis elementum ; nomen vero significat eo quod hoc acciderit ipsi, quia est aliquid ex hoc,ut primo inexistente ; sic et in causa, et in uno, et talibus omnibus, propter quod, et uni esse indivisibili est esse. Quod quidem hoc enti, et inseparabili, aut loco, aut specie, aut mente, aut et toto, et determinato.
Manifestat quod dixerat de uno per simile in elemento et causa, dicens quod sic supple est dicendum de uno sicut de elemento, et causa: si oportet determinantem dicere in rebus, id est, accipere elementum, et causam secundum determinationem ad res, prout scilicet aliquam rem, puta ignem, vel aliquam dicimus esse causam, vel elementum, et nominis, scilicet elementi, vel causae reddentem terminum, id est, definitionem, puta assignando rationem elementi vel causae, aliter dicetur de suo quod quid est, et definitione ; et aliter de igne, vel de quacumque alia re, quae ponitur causa vel elementum, nam de suo quod quid est diceretur quasi idem de eodem, et quasi per se primo modo. Ideo subdit : est quidem enim ignis, ut elementum, secundum opinionem eorum, qui posuerunt ignem esse principium rerum; est autem forsan supple elementum infinitum secundum se, id est separatum, et per se existens, et hoc secundum opinionem
Phythagoricorum, qui posuerunt infinitum separatum esse elementum omnium, aut aliquod tale secundum diversas opiniones de elementis, et principiis rerum, est autem ut non. Vult dicere quod ignis, aut infinitum, est uno modo idem quod elementum: alio modo non idem, quod exponit dicens : non enim idem igni et elemento esse, id est, non sunt idem essentialiter, et in primo modo dicendi per se ; sed ut quidem re, et natura ignis elementum est, id est, quod ipse ignis qui est quaedam res, et natura cui competit esse elementum: est enim denominative, et secundo modo dicendi per se. Unde subdit, quod nomen supple elementi, vel causae dictum de igne significat eo quod accidit ipsi, scilicet igni: ignis igitur elementum vel causa, quia est aliquid scilicet ipse ignis ex quo fit, scilicet aliquid ut ex hoc primo inexistente quod est definitio elementi, ut patet ex 5.hujus, t. c 4. et subdit, quod sic, id est similiter est in causa, et in uno, et in omnibus talibus, sicut supple dictum est de elemento: propter quod, et unum esse, sive uni esse, est esse indivisibile, quod quidem hoc supple competit per se secundo modo, enti, et inseparabili, id est rei indivisibili, aut loco, aut specie, aut mente, aut et loto, et determinato, scilicet ad singularitatem secundum diversos modos unius.
Notandum sententiam Philosophi, et simile quod adducit, in hoc stare, quod sicut nomen elementi, vel causae aliter praedicatur de suo quod quid est, puta de hoc, quod est esse illud ex quo aliquid fit primo cum insit. quod est quodquid est, ipsius elementi, et aliter praedicatur de re cui convenit esse elementum, vel causam, puta de igne, vel infinito ; nam de suo quod quid est, praedicatur, ut idem de eodem per se primo modo. De igne autem praedicatur quasi per accidens et per se secundo modo ; sic et ipsum unum de suo quod quid est, quod est indivisibile esse, praedicatur essentialiter, et quasi per se primo modo.De rebus autem quibus convenit esse unum, quatenus habeant rationem indivisibilis, aut loco, aut specie, aut aliquo modorum unius, praedicatur quasi per accidens, et per se secundo modo, ex quo colligitur quod ipsum de diversis diversimode praedicatur.
SUMMAE PRIMAE