Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12 seqq.) Quomodo dicitis Pharaoni: filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum angulum populorum ejus. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem. Solent haeretici regi suo vel Pharaoni dicere: Filii sumus sapientium, qui ab initio doctrinam 0253C nobis Apostolicam tradiderunt: filii sumus regum antiquorum, qui appellantur reges philosophorum, et habemus scientiam Scripturarum junctam sapientiae saeculari. Quos nunc interrogat, sive ipsum regem haereticorum, ubi sint sapientes ejus qui contemnebant Ecclesiasticam simplicitatem: et respondere compellit, quid cogitaverit Dominus Sabaoth super Aegyptum istius mundi, et quid in consummatione facturus sit. Stulti sunt approbati principes Taneos qui humile haereticorum habuere mandatum. Emarcuerunt omnes principes Mempheos, qui eloquentiae et oris polluere jactantia. Memphis enim, os, vel, ex ore, interpretatur, et μεταφορικῶς sermonem sonat. Quodque sequitur: Deceperunt Aegyptum angulum populorum ejus, sive juxta LXX: decipient 0253D Aegyptum per tribus, hoc significat, quod regnum sapientiae saecularis stultum esse monstretur, et singulorum 0254A dogmatum principes, qui interpretantur tribus, arguantur stultos habuisse doctores. Dominus enim miscuit eis spiritum vertiginis, sive errorum, juxta illud quod scriptum est: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 24) . Et quomodo qui sanctus est, cum Isaia dicere potest: Spiritum 294 salutis tuae faciemus super terram? sic qui peccator est, faciet spiritum erroris, hoc est, malitiae spiritum: secundum quod et in Jeremia legimus: Arguet te praevaricatio tua, et malitia tua corripiet te (Jerem. II, 19) . Sin autem scandalizatur haereticus, qui vetus non recipit Testamentum, quod Dominus miscere dicatur erroris vel vertiginis spiritum, audiat scriptum in Apostolo, hoc est, in novo Testamento: 0254B Tradidit eos Deus in desideriis cordis sui in immunditiam (Rom. I, 24) . Et iterum: Propterea tradidit eos Deus in passiones ignominiae. Et rursum: Tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt ((Al. oportet)). Traduntur autem in desideriis cordis, quia mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et reptilium. Quod quidem non solum in Epistola ad Romanos, sed et ad Thessalonicenses de Antichristo legimus: Pro eo quod charitatem veritatis non susceperunt, ut salvarentur, mittet eis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed complacuerunt sibi in mendacio (II Thess. II, 10) : quod puto Apostolum Paulum 0254C de praesenti Isaiae lectione sumpsisse, in qua dicit: Dominus miscuit eis spiritum erroris, et errare fecerunt Aegyptum in omnibus operibus suis, sicut errat, inquit, ebrius et vomens, qui inebriatus est vitiis. De quibus ebriis Joel loquitur: Vae qui ebrii sunt absque vino. Et non solum ebrii: sed et vomentes furorem draconum, et furorem aspidum insanabilem, ut postquam hujuscemodi vinum evomuerint, intelligant ebrietatem suam, atque cognoscant, quod quamdiu ebrii fuerint, nec principium habuerint, nec finem, id est, nec caput, nec caudam: sed truncum ex utraque parte animal. Pro principio et fine, quod et Symmachus et LXX transtulerunt, Theodotio more suo ipsa verba Hebraica posuit Chaphphe () et Agmon (): quod Aquila interpretatus est, 0254D incurvum, atque perversum. In incurvo, senes intelligi volens; in perverso, lascivientes pueros, qui omnia 0255A perversa faciant; ac per hoc esse sensum, quod in Aegypto non solum caput 295 desit et cauda, sed et senes et pueri, id est, et principium et finis.