IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Unum et multa opponi variis modis, quos bene explicat Doctor. Item variis modis accipi utrumque: sumit idem, simile, et aequale quasi partes unius, explicans identitatis tres modos, et quatuor modos quibus aliquid dicitur simile. Vide 5. hujus text. 13.
Opponuntur autem unum et multa secundum plures modos, quorum uno unum et multitudo ut indivisibile et divisibile, quod quidem enim divisum, aut divisibile, multitudo quaedam dicitur, indivisibile vero, aut non divisum, unum.
Postquam Philosophus determinavit de uno in se et absolute, determinat nunc de ipso uno in comparatione ad suum oppositum, quod est multa Circa quod duo facit : quia primo describit eorum mutuam oppositionem. Secundo exponit eorum multiplicem acceptionem. Secunda ibi: Est autem unius quidem. Prima in tres. Primo ostendit secundum quid est accipienda oppositio inter unum et multa. Secundo ad quod genus oppositionis ista oppositio reducatur. Tertio removet quoddam dubium. Secunda ibi : Quoniam ergo oppositiones. Tertia ibi: Dicitur autem ex contrario. Dicit ergo, quod unum et multa opponuntur secundum plures modos, quorum uno, scilicet modo opponuntur unum, et plura ut indivisibile et divisibile, quod declarat, dicens quod illud quidem quod est, aut divisum, scilicet actu, aut divisibile, scilicet de propinquo, multitudo quaedam dicitur, indivisibile vero, aut non divisum unum, supple dicitur. Ex quo patet quod licet unum et multa pluribus modis opponantur, ut dicetur infra, uno tamen modo sicut indivisibile et divisibile opponuntur.
Notandum, quod ea quae sunt divisa actu, evidens est quod multa sunt: divisibilia autem faciliter, ut sunt multa humida, puta aer et aqua, et hujusmodi, quatenus appropinquant divisioni, propter facilitatem et aptitudinem ad posse dividi, quamdam multitudinem important ; unde dicimus multam aquam, et multum aerem et sic de aliis. Deinde cum dicit:
Quoniam ergo quatuor modis oppositiones dicuntur, et horum secundum privationem dicitur alterum, contraria utique erunt, et neque ut contradictio, neque ut ad aliquid dicta.
Ostendit quo genere oppositionis unum et multa opponuntur, dicens quod quoniam oppositiones dicuntur quatuor modis, ut patet ex 5. hujus text. com. carente, et horum alterum dicitur secundum privationem, manifestum est quod contraria utique erunt, scilicet unum et multa, vel indivisibile et divisibile, et nec ut contradictio, nec ut ad aliquid dicta. Notandum, quod unum et multa non opponuntur contradictorie, quia nec unum nec multa possunt dici de non ente, patet, et tamen de ente, sive de non ente, semper est vera altera pars contradictionis : iterum altera pars contradictionis est pura negatio, sed unum et multa, utrumque dicit aliquid positivum. Similiter patet quod unum et multa non opponuntur relative, sed ut sic dicuntur absolute et ad se: non etiam opponuntur proprie, ut privatio et habitus, nam privatio formaliter nihil ponit. Sed unum et multa, utrumque dicit formaliter aliquid positivum, ut jam dictum est: quare relinquitur a divisione, quia si opponantur, opponuntur ut contraria, non enim sunt plures quam quatuor species oppositionis.
Notandum etiam, quod licet unum et multa divisibile et indivisibile, ut sic, non opponantur modo relativo ; nihilominus tamen secundum quod habent rationem mensurae et mensurati, unum multa, et indivisibile divisibile utique opponuntur modo relativo. Deinde cum dicit :
Dicitur autem ex contrario, et ostenditur ipsum unum ex divisibili indivisibile propter magis sensibilem multitudinem esse, et divisibile quam indivisibile:, quare ratione, prior multitudo indivisibili propter sensum.
Removet quoddam dubium, dixerat enim quod unum se habet ad multa ut indivisibile ad divisibile; cum igitur indivisibile sit quaedam privatio divisibilis, et privatio sit natura posterior habitu, sequitur quod unum sit posterius multitudine, et tamen superius dictum est, quod unum est principium ex quo, et per quod cognoscitur multitudo. Ad quod respondet, dicens quod ipsum indivisibile, et unum dicitur, id est, cognoscitur et definitur, et ostenditur ex suo contrario, et ex ipso divisibili, et hoc (supple) propter magis esse sensibile ipsam pluralitatem, quam (supple) unum et divisibile quam indivisibile : quia scilicet ipsa pluralitas est prior indivisibili, non secundum naturam, sed secundum sensum.
Notandum, quod ut frequenter ea, quae sunt priora et magis nota secundum naturam, sunt minus nota et posteriora quoad nos. Unde primo Physicorum dicitur, quod confusa et composita, quatenus cadunt sub sensum, prius sunt nobis nota: simplicia vero sunt nobis posterius nota, licet sint simpliciter, et secundum naturam notiora. Similiter in proposito, licet secundum naturam et simpliciter, ipsum unum sit prius notum quam pluralitas, non tamen quoad nos: et ideo ipsum unum ex privatione, scilicet ex divisione multitudinis definitur et cognoscitur, ut hic dicit Philosophus, quatenus ipsa pluralitas, et divisibile est magis sensibile quam ipsum unum, et indivisibile. Deinde cum dicit:
Est autem unus quidem, sicut et in divisione contrariorum descripsimus, idem et simile, et aequale, pluralitatis vero, diversum, et divisibile, et inaequale.
Exponit ipsius unius et multi multiplicem acceptionem. Circa quod duo facit. Primo distinguit unum et multa in suas partes. Secundo exequitur determinando de partibus. Secunda ibi : Dicto vero eodem. Dicit ergo, quod sicut descripsimus in divisione contrariorum, scilicet in quinto hujus, text. non habente commentum, ipsius unius est
idem, et simile, et aequale, supple sicut partes ejus, nam idem est unum in Substantia, et simile unum in Qualitate, aequale autem unum in Quantitate: pluralitatis vero sunt supple partes, diversum, dissimile et inaequate, quae sunt contraria praedictis. Deinde cum dicit:
Dicto vero eodem multipliciter, uno quidem modo secundum numerum, quod dicimus aliquando ipsum.
Exequitur determinando de partibus. Circa quod duo facit: Primo determinat de partibus unius. Secundo de partibus multitudinis. Secunda ibi : Quare palam quod diversum. Prima in duas : quia primo ostendit quot modis dicitur idem. Secundo quot modis dicitur simile. Secunda ibi: Similia vero. De aequali vero non prosequitur, cujus ratio assignatur, ut dicebatur quinto hujus: vel quia modi ejus sunt ignoti, vel quia non habet aliquos modos, secundum quos dividitur in suas species. Prima in tres, secundum tres modos. Primus est idem numero et subjecto. Secundus est idem numero et specie. Tertius est idem specie tantum. Secunda ibi: Haec autem si ratione. Tertia ibi : Amplius autem si ratio. Dicit ergo, quod ipso eodem dicto multipliciter uno quidem modo dicitur idem secundum numerum, puta quae sunt idem subjecto, esto quod non sunt unum secundum rationem, ut album et musicum, puta si idem homo sit albus et musicus. Et subdit quod tale idem secundum numerum dicimus aliquando ipsum, puta si dicatur quod homo est ipsum album, vel ipsum musicum: cujus ratio assignatur, quia hoc pronomen ipsum, est relativum supple identitatis. Relativum autem semper refert idem suppositum; et ideo ubicumque ponitur hoc quod dico ipsum, designat idem esse numero suppositum. Deinde cum dicit:
Hoc autem si ratione et numero unum fiunt, ut tu tibiipsi, et specie, et materia, unum.
Ponit secundum modum, dicens quod hoc autem, id est, alio modo dicitur idem si fuerit unum ratione et numero, ita quod non tantum subjecto, ut tu tecum es, supple idem numero et ratione; ideo dicit quod supple tu tecum es unum et specie, et materia et specie, id est natura specifica, et materia, id est, in supposito et individuo. Deinde cum dicit:
Amplius autem si ratio primae substantiae una fuerit, ut aequales lineae rectae eaedem, et aequalia, et isogonia, et tetragonia, et etiam plura, sed in his aequalitas unitas.
Ponit tertium modum dicens, quod amplius autem supple dicitur idem si ratio, id est, specifica primae substantiae, id est, suppositi particularis fuerit una; licet supple suppositum non sit unum, ut quae sunt unum specie, distincta tamen numero, ut aequales lineae eaedem, et aequalia isogonia, et tetragonia, id est, quadrata et etiam plura, sed in his aequalitas est unitas.
Notandum, quod Philosophus non curans de exemplis, utitur exemplis secundum opinionem illam, quae ponit quantitates esse rerum substantias; sic enim plures lineae rectae essent quasi plura supposita substantiae convenientia in una aliqua specie, puta in una aliqua mensura communi, si sint aequales: quia secundum hunc modum multae lineae rectae, et aequales essent diversa supposita numero, idem tamen in una ratione specifica. Similiter etiam plura tetragonia, id est, figurae habentes quatuor angulos ; similiter isogonia, id est, aequalium angulorum, puta plura quadrata aequalia in quantitate, et aequales angulos habentia dicuntur idem isto modo, ita quod aequalitas est in eis, quaedam specifica unitas, licet sint numero distincta. Deinde cum dicit:
Similia vero si non sint eadem simpliciter entia, nec secundum substantiam in differentia subjectiva ; sed si secundum speciem eadem sint, ut majus tetragonum minori simile, et inaequales rectae ; hae namque similes quidem, eaedem vero simpliciter non.
Ostendit quot modis dicitur simile, et ponit quatuor modos similis. Secundus est ibi : Alia autem. Tertius ibi : Alia si sit. Quartus ibi : Alia si plura. Dicit ergo, quod similia vero dicuntur uno modo si non sint eadem simpliciter entia, id est, secundum speciem substantiae ; nec sunt in differentia secundum substantiam subjectam, id est, quod nec sunt eadem in supposito, sunt tamen eadem secundum speciem, scilicet Qualitatis, ut majus tetragonum minori simile, id est, minori tetragono, quae, scilicet anguli, et latera eorum sunt proportionalia, et conveniunt in figura tetragoni, sunt supple tunc sicut similia in specie, licet distinguantur supposito. Iterum rectae, scilicet lineae, et inaequales, sunt supple similes hoc modo, quatenus habent rectitudinem, vel naturam aliquam, quasi unam qualitatem in specie, ideo subdit : hae namque, scilicet lineae, scilicet rectae inaequales sunt quasi similes, simpliciter tamen non eaedem.
Notandum, quod quandoque unitas secundum rationem perfectam speciei potest dici identitas. Quando vero est unitas non secundum totam rationem speciei, potest dici similitudo, puta si diceretur quod ea quae sunt unum in genere, sunt similia: quae vero sunt unum specie, dicuntur eadem, et ideo Philosophus superius lineas rectas aequales et tetragona aequalia, dixit esse eadem secundum tertium modum; nunc autem tetragona inaequalia, et lineas rectas inaequales, dicit esse similia, non eadem simpliciter.
Notandum etiam, quod iste primus modus similis correspondet tertio modo ejusdem. Quia enim qualitas, sicut et quantitas fundantur in substantia, ideo ubi est unitas substantiae, est aliquo modo unitas qualitatis et quantitatis; tamen illa unitas denominatur a priori, scilicet a substantia, et non a quantitate vel qualitate, propter quod ubi est unitas substantiae, ibi est identitas, et aequalitas vel similitudo. Oportet ergo ad similitudinem, vel aequalitatem adesse substantiae diversitatem, et ideo bene ait Philosophus, quod similia dicuntur ea quae non sunt eadem simpliciter entia, scilicet secundum speciem substantiae, nec in differentia secundum substantiam, id est, secundum suppositum: sed sunt eadem, secundum speciem, scilicet qualitatis, ut tetragona inaequalia, et lineae rectae inaequales, ut praedictum est. Deinde cum dicit:
Alia si eamdem speciem habentia, in quibus magis et minus fit, nec magis fiunt, nec minus.
Ponit secundum modum, dicens quod alia autem dicuntur similia si habentia, id est, participantia eamdem speciem qualitatis, puta albedinem in quibus fit magis et minus, id est, quae qualitas potest suscipere magis et minus: ipsa tamen nec fiunt magis nec minus, ita quod participent illam formam in aequali gradu, puta duo alba aeque intensa, talia enim dicuntur similia. Deinde cum dicit :
Alia si sit eadem passio, et una specie, ut album valde et minus, similia dicuntur esse, quia una species ipsorum.
Ponit tertium modum, dicens quod alia dicuntur esse similia, si sit una et eadem passio in specie, esto quod participent illam secundum magis et minus. Dicuntur enim similia, quia est una species, id est, una qualitas ipsorum quam participant, licet secundum magis et minus. Deinde cum dicit :
Alia si plura habent eadem quam altera, aut simpliciter: aut quae in promptu, ut stannum argento, vel auro ignis, aut rubicundum, aut rufum.
Ponit quartum modum, dicens quod alia supple dicuntur similis si habent plura eadem quam altera, ic est, non propter convenientiam in una qualitate tantum, sed etiam in pluribus, puta si conveniant in pluribus quam differant: et hoc aut simpliciter, id est, secundum rem, aut quae in promptu, id est, quantum ad ea quae in promptu apparent nobis, ut stannum dicitur proprie simile argento quatenus in pluribus conveniunt ; et similiter ignis est similis auro, aut croceum, et rubeum dicuntur supple similia isto modo.