IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Diversum quod est oppositum ejusdem, secundum tres modos explicatur, et quomodo differt a differenti.
Quare palam quod diversum, et dissimile multipliciter dicitur ; et hoc quidem aliud opposite, et idem, propter quod omne ad omne, aut idem, aut aliud.
Hic determinat de partibus multitudinis. Circa quod duo facit. Primo determinat de dissimili et de diverso. Secundo de differenti. Secunda ibi : Differentia vero, et diversitas. Prima in duas. Primo ponit modos diversitatis. Secundo removet dubium circa dicta. Secunda ibi : Diversum quidem. Prima in tres secundum tres modos. Secundus ponitur ibi : Hoc autem. Tertius ibi : Tertium autem. Dicit ergo, quod palam, scilicet ex praedictis, quod diversum et dissimile dicuntur multipliciter. Ratio hujus est, quia simile et dissimile, idem et diversum opponuntur; si ergo ut ostensum est idem et simile dicuntur multipliciter, sequitur quod diversum et dissimile multipliciter dicantur. Nam ut habetur primo Topic. cap. 12. quando unum oppositorum dicitur multipliciter, et reliquum. Subdit primum modum diversi, dicens quod hoc quidem supple dicitur diversum, quod est aliud opposite, id est, per oppositum ad idem ; quapropter omne ad omne, scilicet comparatum aut est idem, aut aliud, sicut enim idem dicebatur omne quod est ipsum: ipsum autem est relativum identitatis sicut diversum est relativum diversitatis, et ideo omne ad omne relatum, aut est idem, aut diversum.
Notandum, quod modos ipsius dissimilis Philosophus praetermittit propter hoc forte, quia faciliter apparet quomodo modi dissimili sumendi sunt per oppositum ad modos similis. Deinde cum dicit :
Hoc autem, si non, et materia, et ratio est una ; quapropter et tu, et propinquus diversus.
Ponit secundum modum, dicens quod hoc autem, id est, alio modo dicuntur supple diversa, si materia, id est suppositum, et ratio, supple talis individualis, non sit una, et hoc modo sunt diversa numero duo in dividua, ideo subdit : quapropter e, tu, et propinquus tibi es diversus, et non es diversus, scilicet a te. Deinde cum dicit:
Tertium autem ut quae in Mathematicis
Ponit tertium modum, dicens quod tertium alitem, id est, tertio mo do dicitur diversum, ut quae in Ma thematicis, puta si lineae inaequales dicantur diversae, et similiter de aliis hujusmodi. Deinde cum dicit
Diversum quidem igitur aut idem pe hoc ad omne dicitur, quaecumque dicuntur et unum et ens, non enim contradictio es ejusdem ; quapropter non dicitur in non entibus, non idem autem dicitur. In enti bus vero omnibus dicitur : Aut enim unum aut non unum aptum natum, et ens, et unum. Diversum quidem igitur et idem ita opponuntur.
Removet dubium circa dicta : dictum est enim quod omne ad omne comparatum est idem aut diversum. Posset quis dubitare an hoc esset verum in non entibus sicut in entibus: ideo hoc removet dicens, diversum quidem igitur aut idem propter hoc omne dicitur quaecumque dicuntur et unum, et ens ;et non supple est verum in non entibus, cujus causam subdit : non enim est contradictio ejusdem et ipsius, id est, quod idem et diversum non opponuntur contradictorie, quia in contradictoriis utique verum est quod semper altera pars est vera tam de ente quam de non ente. Ideo subdit: quapropter supple idem, et diversum non dicitur in non entibus: non enim opponuntur contradictorie, ut dictum est, sed contrarie, non idem autem quod scilicet opponitur contradictorie ipsi eidem dicitur supple de non ente. Et subdit, in entibus vero omnibus dicitur supple idem et diversum : aut enim unum aut non unum aptum natum est, et ens, et unum, id est, quod omne ens et unum in se si comparetur alteri: aut est unum sibi, et tunc erit idem; aut non est aptum natum esse unum sibi, et tunc erit diversum. Concludit ergo, quod diversum quidem igitur, et idem ita opponuntur, ut dictum est.
Notandum, quod licet idem et diuersum stricte loquendo solum sint in genere Substantiae, nam unum in substantia est idem: tamen extendendo nomen substantiae ad essentiam cujuslibet entis, sic omne ens omni enti comparatum, aut est idem, aut diversum. Deinde cum dicit :
Differentia vero, et diversitas aliunde, diversum enim, et a quo est diversum non necesse aliquo esse diversum; omne namque aut diversum, aut idem quodcumque est ens: differens vero ab aliquo, aliquo sane differt, quare necesse ipsum idem aliquid esse quo differunt; hoc autem idem ipsum genus, aut species, omne namque differens, differt, aut genere, aut specie. Genere quidem, quorum non est communis materia, nec generatio ad invicem, ut quorumcumque alia figura Categoriae: specie vero, quorum idem est genus. Dicitur autem genus secundum quod ambo idem dicuntur secundum substantiam differentia ; contraria vero differentia sunt, et contrarietas est differentia quaedam.
Determinat de differenti. Circa quod duo facit: primo determinat de differenti in generali comparando differens ad diversum. Secundo specialiter agit de quadam specie differentiae, scilicet de contrarietate: nam contrarietas est quaedam differentia, et habet specialem difficultatem. Secunda ibi : Quoniam autem differe contingit. Prima in duas. Primo comparat differens ad diversum. Secundo probat quod dixerat inductive. Secunda ibi: Quia autem hoc bene. Dicit ergo, quod differentia vero et diversitas sunt aliud; enim pro quia, diversum non necesse est aliquo esse diversum, sed supple se totis sunt diversa, nam diversa se totis distingui possunt. Et dicit non necesse, quia etiam diversa possunt aliquo differre, et aliquo convenire, quando diversum accipitur pro differenti ; sed non est necesse, quia omne differens est diversum, sed non convertitur, quia aliqua diversa sunt seipsis totis et non aliquo distinguuntur, unde subdit : omne namque quodcumque est ens, aut est idem aut diversum. Patet ergo quid sit diversum proprie sumptum. Differens vero ab aliquo, est differens aliquo, et aliquo supple conveniens, quia necesse est idem aliquid, id est, unum aliquid esse quo differunt, scilicet differentia. Hoc autem quod ipsum idem, id est, illud quo non differunt, est aliquid idem in illis quae sic non differunt; et illud quod est idem in pluribus quae non differunt, et in quo differentia differunt est, aut genus, aut species, omne namque differens differt aut genere aut specie, genere quidem, quorum non est materia communis, nec generatio ad invicem. Genus etiam in Logicis sumitur a materia, quae est genus Physicum; quae autem non communicant in materia, non habent ad invicem generationem, ut quorumcumque est alia figura Categoriae, id est Praedicamenti ; ista supple differunt genere, nec habent ad invicem transmutationem, ut sunt superficies et dulcedo, non enim fit dulcedo ex superficie, nec e conos verso. Specie vero sunt, supple differentia quorum idem est genus ;dicitur autem genus secundum quod ambo, scilicet differentia specie dicuntur idem, differentia tamen secundum speciem, id est secundum formam, et differentiam specificam: et subdit, quod contra ria vero sunt differentia, et contrarietas est differentia quaedam , ut inferius amplius apparebit. Deinde cum dicit :
Quod autem hoc bene supponimus, palam ex inductione: omnia enim differentia, et eadem videntur, et non solum diversa entia, sed haec quidem genere diversa, haec autem in eadem copulatione
Categoriae, quare in eodem genere et in eadem specie ; determinatum est autem in aliis quae sunt genere eadem, aut diversa.
Probat quod dixerat inductive, dicens quod autem bene supponimus hoc, supple quod dictum est de differen ti, palam est ex inductione, nam omnia differentia, scilicet in aliquo videntur, et haec esse eadem, scilicet in aliquo, et non solum diversa entia, sed etiam in aliquo conveniunt. Et subdit, sed haec quidem siuit diversa genere, haec autem in eadem copulatione Categoriae, id est, in eodem genere, puta species, quae in uno genere conveniunt et differunt specificis differentiis, et in eadem specie, puta individua, quae in una specie conveniunt et differunt differentiis individualibus. Et subdit, quae sunt eadem genere vel diversa, determinatum est in aliis, scilicet in quinto hujus capituli de oppositione, text. com. carente. Patet ergo inducendo quod differentia in aliquo conveniunt et in aliquo differunt: diversa vero, quae proprie et primo sunt diversa, se totis distinguuntur.
SUMMAE SECUNDAE