Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0264B (Vers. 11, 12.) Onus Duma: ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Dixit custos, venit mane, et nox. Si quaeritis, quaerite: convertimini, et venite. LXX: Visio Idumaeae, ad me clamat de Seir: Custodite propugnacula, custodio mane et nocte; si quaeris, quaere: et apud me habita. Verbum Hebraicum Elai (), quod omnes interpretati sunt, ad me, si volueris legere Eli, interpretatur Deus meus, vel fortis meus. Quodque nos diximus, clamat, vel vocat, id est, καλεῖ, secundum Hebraei, et Graeci sermonis ambiguitatem dici potest clama, vel voca; et est sensus: Deus qui est custos meus, die ac nocte me ad poenitentiam vocat, ut relinquens Seir, quod interpretatur hispidas ac pilosus, revertar, et habitem apud eum. Duma vel similitudinem, 0264C vel silentium, sonat. Idumaea autem in terrenam vertitur. Dominus ergo 307 loquitur ad Apostolorum chorum, et praecipit ei: Ad me voca eos qui sunt de Seir, ut mihi serviat gentium multitudo, quae in similitudinem Esau nihil in se habet molle et leve, ac nitidum, sed est hispida, fera, intractabilis. Et o vos, Apostoli, postquam vocaveritis ad me nationes de Seir, custodite Ecclesiae propugnacula, ne facile hostis irrumpat: ne leo rugiens atque circuiens, qui quaerit aditum per quem possit intrare, clausum in Ecclesia gregem laceret atque disperdat. Responditque Ecclesiae multitudo: non solum in prosperis, sed in adversis, hoc est, et in die, et in nocte, tua, Deus, praecepta servabo. Ad quam loquitur Deus: Si vere me quaeris, opere ostende quod 0264D me quaeras; nec semel tibi quaesisse sufficiat; sed quem inveneris, semper inquire; et ut perfectius teneas, obliviscere populi tui, et domus patris tui, et deserto errore gentilium, apud me in Ecclesia commorare. Hoc juxta LXX dixerimus, qui visionem Idumaeae, hoc est, terrenae ponunt in titulo, ut eos ostendant vocari, qui prius terrenis operibus serviebant. Porro juxta Aquilam, qui Duma, hoc est, silentium posuit, vel similitudinem, sic possumus intelligere, ut ad similitudinem populi Israel provocetur gentium multitudo, et ubi prius silentium fuerat legis Dei, ibi confessionis clamor sit: et oleaster inferatur 0265A in bonam olivam. Legimus et in parabola Evangelii missos servos, qui vocarent bonos et malos, ac patrisfamilias de quibuslibet implerent convivium, quia priores venire noluerunt (Matth. XXII) . Potest et Ecclesia narrare quod Dominus de Seir, hoc est, de terrenis locis ad se vociferetur, seque provocet ad salutem, et dicat ad ipsum Dominum: O custos, quid de nocte consurgens versaris in tenebris? quid absque peccato in carne es peccatrice? qua causa voluisti humanum corpus assumere? Respondit custos, hoc est, Samaritanus, qui in Evangelio vulneratum suis humeris ad stabulum reportavit (Luc. IX) : Venit mane et nox. Et est sensus: Gentium multitudini ortus est sol justitiae, et Judaeis venerunt tenebrae. Juxta quod dicitur a Domino: 0265B In judicium mundi istius ego veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX, 39) . Et ipse custos qui dixerat: Venit mane et nox, loquitur ad gentium multitudinem: Si me quaeritis, studiosius quaerite. 308 Convertimini ad me, filii convertentes, et ego sanabo contritiones vestras, et venite ad me. Loca difficilia sunt, et cum secundum historiam minime pateant, cogimur juxta ἀναγωγὴν diversas opiniones sequi.