IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
aequale esse medium inter magnum et parvum, et unde quaedam media sunt innominata, alia non.
Quapropter, et medium est, et quod neque malum neque bonum opponitur ambobus, sed innominatum ; multipliciter enim dicitur utrumque, et non est unum susceptivum, sed magis quod neque album, neque nigrum: unum vero non hoc dicitur, sed determinati colores in quibus dicitur privative negatio haec: nam necesse, aut pallidum, aut rubeum esse, aut tale aliquid aliud.
Ex dictis concludit conclusionem quamdam. Circa quod duo facit : Primo concludit conclusionem. Secundo excludit quamdam derisoriam objectionem. Secunda ibi ; Quare non recte. Dicit ergo, quapropter supple, quia sic est, quod aequale nec est magnum, nec parvum aptum natum ad utrumque, sequitur quod aequale est medium scilicet inter magnum et parvum, nam quod tali modo se habet ad contraria, est medium inter ipsa, ut quod nec malum, nec bonum opponitur ambo bus, et est supple medium inter malum et bonum: ergo, et aequale erit medium inter magnum et parvum, sed est differentia, quia non est nominabile. Vult dicere quod haec est differentia, quia quod nec est magnum, nec parvum est nominatum: dicitur enim aequale, sed quod nec bonum nec malum, est innominatum. Cujus causam subdit : multipliciter enim dicitur utrumque, et non est unum susceptivum utrimque, scilicet privationis contrariorum, sed magis quod nec album, nec nigrum: unum vero non hoc dicitur, sed sunt quidam colores aliqualiter determinati in quibus dicitur privative haec negatio, scilicet neque album neque nigrum: nam necesse est, aut sub album, id est, rubeum, aut pallidum esse, aut aliquod tale.
Notandum, quod ratio quam tangit Philosophus, quare quaedam media contrariorum sunt nominata, quaedam innominata, est ista, nam medium includit privationes duorum contrariorum extremorum. Quandoque ergo ambae illae privationes cadunt super aliquod unum determinatum susceptivum, et tunc est unum tantum medium, et potest faciliter nominari, sicut est aequale: ex hoc enim est aliquid nec majus, nec minus, quia habet unam et eamdem quantitatem. Quandoque vero illud susceptivum, supra quod cadit utraque privatio contrariorum, dicitur multipliciter, et non est unum tantum susceptivum ambarum privationum conjunctarum, et tunc non habet unum nomen tantum: sed ut sic remanet omnino innominatum, sicut quod neque est bonum, nec malum: vel habet diversa nomina, sicut hoc quod est nec album, nec nigrum. Hoc enim non est unum tantum, sed multi colores medii, in quibus cadit haec negatio privativa: illud enim quod nec est album, nec nigrum, est rubeum aut pallidum. Deinde cum dicit:
Quare non recte increpant opinantes similiter dici omnia, ut sit calcei, et manus medium, quod neque calceus, neque manus: quoniam quidem, et quod neque bonum, neque malum, boni et mali tanquam omnium futuro aliquo medio.
Excludit quamdam derisoriam objectionem. Circa quod duo facit: primo eam praemitit. Secundo eam excludit. Secunda ibi: Non est autem.
Ad evidentiam primi sciendum, quod quidam ex hoc quod neque bonum, nec malum ponitur medium inter bonum et malum, dicebant quod eadem ratione posset poni medium inter quaecumque, puta medium inter manum et calceum, quod nec est manus, nec calceus. Dicit ergo, quare supple, quia sic est quod est aliquod susceptivum natum esse utrumque extremorum in his, in quibus medium assignatur per abnegationem utriusque extremi: ideo patet quod nec recte increpat, id est, derident opinantes similiter dici omnia, ut sit medium calcei et manus, quod nec calceus nec manus; quoniam pro quia, quod neque bonum neque malum ponitur supple medium boni et mali, tanquam omnium futuro aliquo medio, scilicet secundum eos. Deinde cum dicit:
Non necesse autem accidere hoc: haec quidem enim oppositorum connegatio est, quorum est medium aliquod, et distantia aliqua nata est esse: horum autem non est differentia, nam in alio genere quorum connegationes, quare non unum quod subjicitur.
Excludit dictam objectionem, dicens quod non est autem necesse hoc accidere, scilicet quod ipsi dicunt,
enim pro quia connegatio, id est, illa conjunctio negationum simul quae constituit medium per abnegationem utriusque, est oppositorum, quorum est aliquod medium per abnegationem, et aliqua distantia nata est esse inter ipsa, scilicet quasi inter extrema unius generis, ut dictum fuit supra. Horum autem quae, scilicet illa accipiunt, puta calcei et manus et similium non est differentia, id est, distantia talis: nam sunt in alio genere quorum connegationes, id est, simul ambae negationes accipiuntur supple ab eis pro medio: quare non est unum subjectum susceptivum, scilicet privationis utriusque extremi, et per consequens medium non possunt habere, ut patet ex praedictis.
SUMMAE SECUNDAE