IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Corruptibile et incorruptibile differre genere Physico, rejicitur quaedam contraria opinio, et concluditur inde ideas non dari, quia non differunt specie, et multo minus genere a sensibilibus ; tamen secundum Platonem sunt incorruptibiles, et sensibilia corruptibilia.
Quoniam vero contraria diversa specie, corruptibile autem, et incorruptibile contraria : privatio enim est in potentia determinata, necesse diversum esse genere corruptibile et incorruptibile.
Ubi inquirit de secundo, ostendens quod aliqua contraria differunt etiam genere. Circa quod tria facit. Primo proponit suam veram intentionem. Secundo excludit quamdam falsam opinionem. Tertio corollarie concludit Platonis redargutionem. Secunda ibi : Nunc igitur diximus. Tertia ibi : Palam igitur quod non. Dicit ergo, quod quoniam vero contraria sunt diversa specie, ut praeostensum est; corruptibile autem et incorruptibile sunt contraria, quod probat, nam pro quia, in potentia est privatio determinata; ostensum est enim 9. hujus, t. c. 2. et inde, quod in potentia opposita potentiae determinatae est quaedam privatio: sed privatio est principium contrarietatis, ergo sequitur quod in potentia sit contrarium potentiae. Sed corruptibile et in- corruptibile opponuntur secundum potentiam et impotentiam, et per consequens sunt contraria, quia inquam sic est, necesse est corruptibile et incorruptibile esse diversum genere, Physico scilicet, non Logico. Concludit autem quod differant genere, quia sicut forma et actus respiciunt speciem, sic materia et potentia respiciunt ipsum genus: propter quod contrarietas, quae est secundum potentiam, facit differentiam secundum genus, sicut contrarietas secundum formam facit differentiam secundum speciem, et ideo corruptibile et incorruptibile contrariantur secundum potentiam et impotentiam, ut dictum est.
Notandum, quod corruptibile et incorruptibile contrariantur secundum potentiam et impotentiam, licet differenter: nam si potentia sumatur prout se habet ad posse, aut agere, vel pati simpliciter, tunc corruptibile dicetur secundum potentiam, et incorruptibile secundum impotentiam; sed si potentia sumitur, ut dicit non posse pati aliquod deterius, sic est e converso, quia corruptibile dicetur secundum impotentiam, et incorruptibile secundum potentiam, ut est evidens de se. Deinde cum dicit :
Nunc autem diximus de his universalibus nominibus, ut autem videtur non necesse est corruptibile quodcumque et incorruptibile diversa specie, quemadmodum neque album, neque nigrum: idem enim contingit esse, et simul si fuerit universalium, quemadmodum homo erit utique et albus et niger, et singularium ; erit enim non simul albus idem, et niger, equidem album contrarium nigro.
Excludit quamdam opinionem. Circa quod duo facit : quia prime opinionem recitat. Secundo eam improbat. Secunda ibi : Sed contrariorum. Dicit ergo, quod, nunc ergo dicimus de his universalibus sermonibus, de corruptibili enim, et incorruptibili dictum est secundum rationem nominum universalium, secundum quod alterum significat potentiam, et alterum impotentiam: ut autem ostendetur non. necesse est, scilicet secundum quosdam, quodcumque corruptibile et incorruptibile esse diversa specie, quemadmodum nec album, nec nigrum supple est necesse differre specie: contingit enim idem esse, scilicet album et nigrum, tamen differenter, quia si fuerit universalium, id est, de numero universalium, simul erit supple album et nigrum propter diversa, scilicet particularia: quemadmodum homo erit utique albus si supple Socrates sit albus, et erit supple niger si supple Socrates sit niger, talia enim accidentia competunt universali propter singularia. Et subdit quod et singularium, id est, si illud quod dicitur album et nigrum fuerit de numero singularium, non erit idem simul album et nigrum, licet supple posset esse utrumque successive, et quidem album est contrarium nigro, et ideo non possunt eidem particulari simul inessn, licet successive. Eodem modo dicebant illi quod in eadem specie possunt simul esse quaedam corruptibilia, et quaedam incorruptibilia: et idem etiam particulare, quandoque est corruptibile, quandoque incorruptibile non simul.
Notandum quod, quia accidens per accidens competit universali propter particularia, ex hoc enim homo est albus, quia Socrates est albus, et ex hoc est niger, quia Socrates est niger, ideo homo in universali simul potest esse albus et niger, ex eo quod aliquis homo particularis est niger et aliquis albus. Tamen est impossibile quod idem homo particularis sit simul albus et niger, licet posset esse utrumque nunc unum, nunc alterum: similiter ergo dicebant esse de corruptibili et incorruptibili, modo praedicto. Deinde cum dicit:
Sed. contrariorum haec quidem secundum accidens insunt quibusdam, ut quae nunc dicta sunt et alia multa, haec autem impossibile quorum est corruptibile et incorruptibile ; nihil enim est corruptibile secundum accidens, nam accidens contingit non existere, et corruptibile ex necessitate existentium est quibus inest: aut erit idem et unum corruptibile, et incorruptibile, si contingit non existere ipsi corruptibile: aut substantia igitur, aut in substantia necesse est inesse corruptibile unicuique corruptibilium. Eadem vero ratio, et de incorruptibili, ex necessitate enim existentium ambo sunt: inquantum igitur, et secundum quod primum hoc quidem corruptibile, hoc autem incorruptibile habet oppositionem, unde necesse genere esse diversa:
Improbat dictam opinionem dicens quod contrariorum haec quidem, id est, aliqua insunt quibusdam secundum accidens ut quae nunc dicta sunt, puta album et nigrum insunt homini et equo, de quo supra dictum fuit: et multa, scilicet alia contraria, supple sunt talia, in quo verum est quod dicitur, scilicet quod possunt simul esse in eadem specie, et in eodem singulari successive. Haec autem, id est, alia contraria sunt in quibus hoc est impossibile, ita quod est impossibile ipsa non inesse illis quibus insunt de numero quorum sunt corruptibile et incorruptibile. Nihil est enim corruptibile secundum accidens, id est, contingenter, nam accidens contingit non existere, id est, non inesse quibus inest, et corruptibile est existentium, id est, de numero inexistentium de necessitate illis quibus inest ; aut si supple hoc non esset, sequitur quod idem et unum sit corruptibile et incorruptibile, scilicet successive ; si corruptibile contingit non existere ipsi, scilicet cui inest, hoc autem consequens est impossibile per naturam. Ex quo infert quod quia corruptibile non inest secundum accidens: aut igitur corruptibile necesse est inesse unicuique corruptibilium, ut substantiam, aut aliquid, scilicet quod est in substantia ; unumquodque enim est corruptibile per naturam, quae est substantia, vel est de substantia rei ex septimo hujus, t. c. 22. Et addit quod eadem vero ratio est, et de incorruptibili, nam ambo, scilicet corruptibile et incorruptibile, sunt existentium, id est, de numero eorum quae insunt ex necessitate ; inquantum igitur, et secundum quod primum, id est, primo et per se hoc quidem corruptibile. Hoc autem incorruptibile habent
oppositum, id est, opponuntur, sicut illa quae insunt alicui inquantum tali et primo, unde necesse est ipsa, scilicet esse diversa genere, scilicet Physico, quatenus non communicant in materia, ut, dicetur in quaestione. Deinde cum dicit :
Palam igitur quod non contingit esse species tales, quales dicunt quidam, erit enim homo hic quidem corruptibilis, hic autem incorruptibilis, equidem specie eadem dicuntur esse species, et non aequivocae, diversa vero genere plus distant quam quae specie.
Concludit ex praedictis quamdam conclusionem, sive impugnationem, sive redargutionem Platonis, dicens palam igitur quod non contingit esse species, id est, ideas quales dicunt quidam, scilicet Platonici ; etenim ut ipsi dicunt hic homo, scilicet sensibilis est corruptibilis; hic autem, scilicet homo idealis erit incorruptibilis, et tamen ut ipsi dicunt species dicuntur equidem esse eadem specie supple cum sensibilibus et non aequivoce, supple praedicatur nomen speciei de idea, et de singulari. Hoc autem patet esse falsum ex prae. dictis, nam corruptibile et incorruptibile differunt genere, et per consequens specie et plusquam specie; ideo subdit quod diversa vero genere plus distant quam quae sunt diversa specie.
Notandum, quod omnia contraria, faciunt aliqualiter differre secundum speciem, licet ostensum sit quod quaedam non faciunt differre specie, et quaedam faciunt differre genere, et hoc respectu alicujus determinati generis: licet enim album et nigrum non faciant differre species animalis, faciunt tamen sub eodem genere coloris. Similiter masculinum et foemininum faciunt differre specie in genere sexus ; similiter differentiae subalternae, puta sensibile et insensibile, licet faciant differre genere subalternato, tamen ista genera subalternata sunt species generis superioris, cum omnis differentia divisiva generis sit constitutiva speciei; licet illa species posset etiam esse genus respectu inferiorum, corruptibile etiam et incorruptibile aliquo modo faciunt differre specie, saltem sub genere Logico, licet non sub genere Physico, ut dicetur.