IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Moventur dubitationes circa considerationem hujus scientiae, quae sapientia dicitur.
Quod quidem igitur sapientia circa principia scientiae est, palam ex primis in quibus dubitatum est ad dicta ab aliis de principiis.
Dicebatur in principio septimi hujus quod ista scientia versatur circa tria in genere, scilicet circa subjectum, et partes subjecti, quod est ens inquantum ens. Secundo et circa passiones ; et tertio circa principia sui subjecti. Postquam ergo Philosophus expedivit se de duobus primis, nunc accedit ad determinandum de tertio. Circa quod duo facit. Primo resumit, et recolligit sub compendio quaedam determinata superius in hoc libro, et et in libro Physicorum, quae sunt utilia ad principale intentum, ut sic disponat se ad tractandum de substantiis separatis quae sunt principia entium inquantum ens. Secundo prosequitur determinando de principali intento. Secunda ibi, in principio duodecimi : De substan tia quidem theoria. Prima in tres. Primo resumit, et recolligit dubitationes disputatas in tertio libro hujus. Secundo resumit quod dixerat de ambitu, et modo considerandi hujus scientiae in quarto et in principio sexti hujus. Tertio resumit quod dixerat de ente imperfecto in 6. hujus, et in libro Physicorum, scilicet de ente per accidens, et de motu et infinito. Secunda ibi: Quoniam autem Philosophi scientia. Tertia ibi : Quoniam autem simpliciter ens. Prima in duas. Primo resumit dubitationes tenentes se ex parte considerationis hujus scientiae. Secundo tenentes se ex parte rerum consideratarum. Secunda ibi: Aut adhuc utrum oportet poni. Prima in duas. Primo ponit quaestiones quomodo consideratio hujus scientiae se habet circa principia, et circa substantias. Secundo circa quae principia, et quas substantias. Se cunda ibi : Sed nec circa dictas. Prima in duas. Primo ponit dubitationes de consideratione hujus scientiae circa principia. Secundo circa substantias. Secunda ibi: Adhuc utrum omnium. Prima in tres. Primo supponit quamdam veritatem. Secundo juxta hoc movet quaestionem de consideratione hujus scientiae circa principia rerum. Tertio movet aliam quaestionem de consideratione hujus scientiae circa principia demonstrationis. Secunda ibi: Dubitabit autem. Tertia ibi: Adhuc speculari demonstrativa. Dicit ergo quod quidem igitur sapientia est circa principia palam est ex primis, idest, ex dictis in primo libro, in quibus dubitatum est ad dicta ab aliis, scilicet Philosophis, de principiis, scilicet rerum.
Notandum, quod in primo libro disputatum est contra opiniones antiquorum de principiis rerum, et ibidem ostensum est, ut patet in prologo, quod sapientia, quae est Metaphysica et nobilissima scientiarum versatur circa prima principia, quia circa causas altissimas, quae sunt principia entis inquantum ens. Deinde cum dicit :
Dubitabit autem utique quis utrum unam existimare oportet esse sapientiam, scientiam aut multas? Si quidem enim unam, una autem est semper contrariorum principia autem non contraria ; si autem non unam, quales oportet ponere has?
Movet quaestionem de consideratione hujus scientiae circa prinpia rerum, dicens quod dubitabit utique aliquis, utrum scilicet sapientiam, quae scilicet considerat principia, oportet existimare unam scientiam, aut multas, id est, utrum scientia quae est Metaphysica, quae considerat de omnibus causis rerum, sit una,
aut non. Et tangit rationem, quod non, dicens : si quidem enim una non, supple potest esse, quia una scientia est semper contrariorum; principia autem rerum non sunt contraria, quia supple si essent contraria, non possent simul convenire ad constitutionem principiati: ergo sequitur quod sapientia, quae considerat rerum principia, non erit una scientia, formatur ratio sic : Considerare contraria est unius scientiae, nam unum contrarium facit cognoscere aliud ; ergo quae non sunt contraria, non spectant ad unam scientiam: sed principia non sunt contraria, ut dictumest, ergo, etc. Postea innuit rationem ad oppositum, dicens : si autem non unam, sed supple plures scientias, supple oportet existimare circa rerum principia, quales oportet ponere has, quasi diceret, quod non contingit eas assignare.
Veritas hujus quaestionis est quod unius scientiae est considerare omnia genera causarum, ut declaratum est 3. hujus, t. c. 2. et inde, et patet de Philosophia 2. Physic. t. c. 28. et inde, et de Metaphysica, quae est sapientia 5. hujus, capitulo de Causa: nec ratio in contrarium concludit, nam soluta est, et arguit a destructione antecedentis, sicut patet, ut vult Commentator, ut jam dictum est 3. hujus, t. c. 3.