IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Duae aliae quaestiones proponuntur de rerum principiis: An ens et unum sint principia, et dictum est quod non, 3. hujus. Item : An genera sint magis principia quam species ? de quo etiam lib. 3.
Haec autem utique fient ens et unum, haec enim maxime utique existimabuntur continere entia omnia, et maxime principia videri, quia prima natura sunt. Corruptis enim ipsis cointerimuntur reliqua, omnia enim ens et unum. Secundum quod autem differentias ipsis necesse participare, si ponat quis ipsa genera, differentia autem nulla genere participat. Sic nec utique videbitur oportere ipsa poni genera, neque principia.
Ponit secundam quaestionem, quae est: utrum ens et unum sint genera et principia rerum. Et primo tangit rationem ad partem affirmativam, dicens quod haec autem scilicet ens et unum fient utique supple genera et principia rerum: enim
pro quia, haec utique maxime existimabuntur continere omnia entia, ratione scilicet suae communitatis, et maxime possunt videri principia, quia natura id est, naturaliter sunt prima: enim pro quia, ipsis corruptis consequenter reliqua cointerimuntur, id est, corrumpuntur et interimuntur, omnia enim sunt ens et unum; auferuntur enim reliqua omnia ipsis corruptis, et non e converso, ergo sunt prima naturaliter, cum ab eis non convertatur consequentia essendi. Secundo ponit rationem ad oppositum, dicens : secundum autem quod differentias necesse est participare ipsis, scilicet uno et ente si quis ponat ipsa esse genera: nulla autem differentia participat genere, quia inquam sic est, sic utique videbitur non oportere poni ipsa, scilicet unum et ens, genera atque principia. Ratio stat in hoc, quod nulla differentia participat genus, sed est omnino extra ejus rationem; sed omnis differentia participat de ente et uno, et per consequens non essent principia, si genera sunt principia.
Veritas hujus quaestionis est, quod unum et eas non sunt genera, ut ostensum est 3. hujus, text. com. 10. nec per consequens sunt principia, eo modo quo Platonici posuerunt, ut probatum est 3. hujus : idem 10. hujus, text. com. 6. nec ratio ad oppositum cogit; non enim omne commune habet rationem generis et prioris, sed ultra communitatem plura alia requiruntur, quae non sunt in uno et in ente, ut potest patere ex praedictis. Deinde cum dicit :
Adhuc autem si magis principium quod simplicius eo quod minus tale: ultima autem eorum quae ex genere simpliciora generibus, indivisibilia enim ; genera autem in plura, et differentia dividuntur, magis utique principium videbuntur esse species generibus. Quia autem cointerimuntur generibus species, genera principiis assimilantur magis, principium enim quod cointerimit. Quae quidem igitur dubitationem habent haec, et talia sunt altera.
Ponit tertiam quaestionem, quae est : utrum principia sint magis genera quam species. Et primo arguit quod species sint magis principia, dicens quod adhuc autem illud quod est, simplicius est magis principium, eo quod est minus tale, id est minus simplex. Ultima autem eorum quae ex genere, id est, quod illa ultima ad quae terminatur divisio generis, ut sunt species sunt simpliciora generibus, quatenus scilicet non dividuntur ulterius in alias species: genus autem dividitur in plures species, utique species magis videbuntur principium generibus, id est quam ipsa genera. Secundo arguit in contrarium, quia autem species cointerimuntur generibus, id est corruptis generibus, quatenus interempto genere interimitur species ; ideo genera magis assimilantur principiis principium enim est quod cointerimit, id est, quod eo remoto alia auferuntur, et ideo genera videntur magis principia. Veritas quaestionis videtur esse,
1 quod genera sint magis principia quam species, pro quanto sunt etiam principia specierum, propter quod autem unumquodque tale, et illud magis. Unde genus et differentia sunt principia speciei, et quantum ad esse, quia ex eis componitur, et quantum ad cognosci, quia per ea definitur. Nec ratio ad oppositum cogit, quia species non est simplicior, imo compositior ipso genere: unde licet sit magis indivisibilis divisione specifica, est tamen magis divisibilis divisione resolutoria, nam resolvitur in genus et differentiam ex quibus constat. Ultimo epilogat, dicens quae quidem ergo dubitationem habent, haec et talia altera sunt, id est, haec et alia hujusmodi, quae modo non dicuntur.
SUMMAE PRIMAE