IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
An unum sit principium corruptibilium et incorruptibilium, de quo 12. hujus et 1. 3. text. 15. Inquirit juxta opinionem quod ens et unum sint principia rerum, an significant hoc aliquid. De quo lib. 3. text. 16. et lib. 7. text. 28.
Adhuc autem siquidem est aliqua substantia , et principium tale secundum naturam, quale nunc quaerimus, et hoc unum omnium, et idem perpetuorum et corruptibilium, dubitationem habet propter quid quidem eodem principio existente : haec quidem sunt perpetua eorum quae sub principio, haec autem non perpetua, hoc autem inconveniens. Si autem aliud quidem principium est corruptibilium, aliud autem perpetuorum, siquidem perpetuum et quod corruptibilium similiter dubitamus: propter quid enim non perpetuo principio existente, et quae sub principio perpetua: corruptibili autem existente aliud aliquid principium sit hujus, et illius alterum, et hoc in infinitum procedit.
Ubi movet quaestiones, quae respiciunt principia. Circa quod tria facit. Primo ponit quaestiones circa principiorum qualitatem, sciliceti qualia sunt. Secundo circa principiorum quidditatem, scilicet quae sunt. Tertio comparat ea quomodo ad invicem se habeant. Fecunda ibi : Si autem aliquis rursus. Tertia ibi : Adhuc autem utrum principia. Dicit ergo, quod adhuc autem siquidem est, id est, dato quod sit aliqua substantia, et principium tale secundum naturam, quale nunc quaerimus, habet dubitationem hoc, scilicet principium utrum sit unum et idem perpetuorum et corruptibilium, quia si supple est idem omnium, est supple dubium propter quid quidem principio existente eodem; haec quidem sunt perpetua eorum quae sunt sub principio, haec autem non perpetua, hoc enim videtur inconveniens, quod scilicet ab eodem principio quaedam non. Si autem aliud quidem principium est corruptibilium, aliud autem perpetuorum, hoc supple potest esse dupliciter : Uno modo quod principium corruptibilium sit perpetuum, sicut et perpetuorum. Alio modo quod prinpium corruptibilium sit corruptibile, et utrumque improbat: primo primum, dicens siquidem principium, scilicet quod est corruptibilium, sit perpetuum similiter dubitabimus; propter quid enim principio existente perpetuo, non sunt perpetua, supple ea quae sunt sub principio ; quasi diceret quod non videtur Secundo improbat secundum membrum, dicens corruptibili autem existente, scilicet principio corruptibilium, sequitur quod hujus principii sit aliquod principium, et illius alterum, et hoc in infinitum procedit, quod patet esse falsum, ex 2. hujus, text. com. 5. et inde. Ratio hujus consequentiae assignatur, quia illud principium corruptibile erit generabile: omne autem generabile habet principium, et sic illius principii erit principium in infinitum.
Veritas hujus quaestionis est, quae patet ex 12. hujus, text. com. 29. et inde, quod principium primum, et primum movens est unum omnium; sed ab eo procedunt quaedam incorruptibilia quae sibi sunt propinquiora, et quaedam corruptibilia quae sibi sunt remotiora, in quibus generationis, et corruptionis est causa media, puta caelum, quod est incorruptibile secundum substantiam, sed variatur secundum ubi: nec ratio ad oppositum cogit, nam ab eodem primo principio potest esse effectus corruptibilis et incorruptibilis, propter diversitatem principiorum intrinsecorum ; principia etiam non procedunt in infinitum, esto esset quod corrumpantur, ut concludit una ratio. Quia principia intrinseca corruptibilium, quae ponuntur corruptibilia, non corrumpuntur per se, sed per accidens ex 7. hujus, text. com. 26. et inde, nec per consequens resolvuntur in aliqua priora, cum sint simplicia. Deinde cum dicit:
Si autem rursus aliquis putat maxime principia immobilia esse ens et unum ponat, primo quidem si non hic, aliquid et substantiam, utrumque ipsorum significat, quomodo erunt separabilia, et per se; talia autem quaerimus perpetua, quae et prima principia. Si vero haec aliquid, et substantia utrumque ipsorum significat, omnia erunt substantiae entia de quibus enim ens praedicatur, de quibusdam autem, et unum, substantiam autem esse omnia entia falsum.
Movet quaestiones circa quidditatem principiorum. Circa quod tria facit. Primo quaerit de quidditate principiorum secundum opinionem eorum, qui ponunt unum et ens esse principia. Secundo secundum eos, qui ponunt Mathematica media. Tertio secundum eos, qui ponunt substantiam. Secunda ibi : Si vero lineas. Tertia ibi : Exhibet autem. Prima in duas, secundum duas rationes, quas adducit ad quaestionem contra eos. Secunda ibi : Adhuc autem. Dicit ergo, quod si rursum aliquis ponat principia rerum ens et unum, quae sunt principia maxime immobilia, quaereret aliquis utrum utrumque
illorum significet hoc aliquid, et substantiam, aut non; si non utrumque ipsorum significat, hoc aliquid et substantiam, quomodo erunt separabilia , et per se, scilicet existentia? quasi diceret quod non erunt, quia nihil praeter substantiam potest seorsum existere per se, et tamem talia prima principia quaerimus, quae sunt perpetua, et per se existentia. Si vero utrumque ipsorum significat hoc aliquid et substantiam, sequitur quod omnia entia erunt substantia, et nihil supple erit accidens, enim pro quia, ens praedicatur de omnibus ;;unum autem, scilicet praedicatur et dicit de quibusdam, quatenus sunt multa de quibus forte dubium est qualiter unum praedicatur, sed de hoc dictum est 4. hujus, quaestione de Uno. Et subdit, omnia autem entia esse substantiam falsum est, cum sint multa accidentia: ergo unum et ens non significant substantiam, et hoc aliquid. Deinde cum dicit:
Adhuc autem primum principium quod unum dicentibus, et hoc substantiam: ex uno autem, et materia numerum generant primo, et hanc substantiam dicunt esse, quomodo contingit quod dicitur verum esse: dualitatem enim et reliquorum unumquemque numerum compositorum quomodo unum, oportet intelligere: de hoc enim neque quidquam omnino dicunt, neque facile est dicere.
Ponit secundam rationem, dicens quod adhuc autem dicentibus id est ponentibus primum principium, ipsum quod est unum: et hoc, scilicet unum esse substantiam, ex uno autem, et materia generant numerum primo, id est, ut primum effectum, et hanc, scilicet numeri dicunt esse substantiam, istis inquam sic dicentibus quomodo competit quod dicitur verum
esse, quasi diceret quod non: quod probat ex hoc, quia si numerus componatur ex uno, sequitur quod numerus sit quoddam unum ;; sicut quod componitur ex materia et forma est materiatum et formatum, quod tamen est impossibile ut videtur, ideo subdit : dualitatem enim, et unumquodque reliquorum numerorum compositorum, scilicet ex uno, quomodo oportet intelligere unum? quasi diceret quod non: de hoc enim neque dicunt, nihil scilicet ipsi Platonici, nec est eis facile dicere, ut videtur.