Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput Primum.
Faustus dixit: Quare Moysen non accipitis? Amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. Quis enim irreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat , qui suo maledixerit patri? Quapropter et nos Moysen, quanquam humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc exsecramur, quod Christum Filium Dei, qui nostrae salutis causa pependit in ligno, diro devotationis convicio lacessivit: utrum volens, an 0294 casu, tu videris. Neutro enim horum excusatus erit aut commendatus, ut debeat accipi. Ait enim maledictum esse omnem qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23) . Hunc ergo tu vis ut accipiam, huic ut credam: cum si divinus fuit, constet eum scientem volentemque maledixisse Christo; si vero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse divinum. Tu ergo elige utrumvis, aut Moysen prophetam non fuisse, et imprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit, nesciens blasphemaverit et Deum; aut fuisse quidem divinum, nec futura haec ignoravisse, sed invidentem tamen nostrae saluti, quae futura erat ex ligno, in ejus auctorem maledici oris sui venena 0295 prompsisse. Et quis ergo credat hunc vidisse aut cognovisse Patrem, qui sic laceraverit Filium: hunc adventum Filii potuisse praedicere, qui ascensionis ejus ignoraverit exitum? Huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum convicium, quamque multa comprehendat et violet: ut omnes etiam tangat justos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt vita, ut Petrus, et Andreas, ac reliqui ejusdem sortis. Quos nisi Moyses aut ut non propheta, nescisset, aut ut malignus odisset, si fuit propheta, non tam crudelis devotationis contumelia lacerasset. Neque enim vulgo saltem eos maledictos dicit, id est, apud homines tantum, sed maledictos Deo. Quod si ita est, unde jam benedictionis relinquetur spes vel Christo, vel Apostolis, vel ipsis nobis, si nominis ejus causa crucifigi contingat? Quam denique imprudens erat et vacans inspiratione divina, ut cogitare nequiverit diversis ex causis homines in ligno suspendi; alios quidem ob iniquum facinus, quosdam vero justitiae causa, et propter Deum: idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem conjecit maledictum: cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam divinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et impium omnem qui pependisset in ligno; ut esset discretio aliqua inter justos et injustos: quanquam ne sic quidem vera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxerit in paradisum Patris sui (Luc, XXIII, 43) . Ubi est ergo, Maledictus omnis qui pendet in ligno? An Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Judaeorum rogatu emissus e carcere (Matth. XXVII, 26) , magis fuit benedictus, quam ille qui cum Christo de cruce ascendit in coelum? Quid denique, quod etiam eum maledictum vocat, qui solem adoraverit, aut lunam (Deut. XVII, 3) ? Si ergo sub gentili positus rege, solem adorare cogar, et cum restitero, maledictum hoc metuens jubear crucifigi, in aliud ejus incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit qui pendet in ligno? An ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? Nos vero tanti devotationes ejus aestimare debemus, quanti sunt stomachantium vetularum. Sic enim et Dei omnes pueros ac virgines pari devotatione prosequitur dicens, maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel (Id. XXV, 5-10) . Quod aeque convicium principaliter quidem Jesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Judaeis, nullam tamen inter eos servandae posteritatis causa sobolem suscitavit. Deinde et discipulos ejus, quorum nonnullos quidem ab uxoribus sejunxit, quos copulatos invenerat: quosdam vero et conjungi vetuit, quos deprehendit intactos. Qua de re Moyseos impunitam hanc linguam, maledictorum jaculis Christum lumen, sanctimoniam, divina omnia petentem, jure nos cognoveris exsecratos. Ac ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum; nam et hoc in praesidium 0296 vobis defensionis soletis assumere; commentis hisce vestris Paulum audias praescribentem, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13) .