IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Hanc scientiam considerare omnia entia, ut reducuntur ad unum seu ad ens, ut sic, quod ostendit inductive, inferens inde omne ens quantumvis multiplex, dici secundam unum aliquod commune.
Quemadmodum autem Mathematicus circa ea quae ex ablatione Theoriam facit, circumtollens enim omnia sensibilia speculatur, puta levitatem et gravitatem, et duritatem et contrarium ; adhuc autem caliditatem et frigiditatem, et alias sensibiles contrarietates. Solum autem derelinquit quantum et continuum, horum quidem ad unum, horum ad duo, horum vero ad tria, et passiones horum inquantum quanta sunt, et continua, et non secundum aliud aliquid speculatur, et horum quidem eas, quae ad invicem positiones considerat et in his existentia, horum autem commensurationes et incommensurationes, horum vero rationes. Sed tantum unam et eamdem ponimus scientiam Geometriam, eodem modo se habet, et circa ens.
Ostendit quod ista scientia determinat de omnibus entibus sic reductis ad aliquod unum commune, quod est ens inquantum ens. Circa quod tria facit. Primo ostendit per simile quod unius scientiae est considerare omnia quae ad ens reducuntur. Secundo inquirit cu jus scientiae, ostendens quod non alterius quam Metaphysicae. Tertio infert ex dictis conclusionen intentam. Secunda ibi: Huic enin
accidentia. Tertia ibi : Quoniam alitem ens. Dicit ergo, quod quemadmodum Mathematicus facit Theoriam, id est, considerationem, circa ea quae ex ablatione, id est quae sunt abstracta a motu et a materia sensibili, circumtollens enim, id est circumscribens, omnia sensibilia, speculatur, ipsa scilicet Mathematica, puta, circumscribens gravitatem et levitatem, duritiem et ejus contrarium, scilicet mollitiem, adhuc autem caliditatem et frigiditatem, et alias sensibiles contrarietates. Solum autem quantum et continuum derelinquit, supple in sua consideratione, horum quidem, sive sit supple continuum, ad unum, id est, secundum unam dimensionem, ut linea; horum autem ad duo, puta superficies: horum
autem ad tria, puta corpus. Iterum speculatur, et horum passiones inquantum sunt quanta et continua, et non secundum aliquod aliud, id est, non per accidens, scilicet quia non considerat passiones corporis secundum quod corpus est ferreum, vel ligneum, sed praecise inquantum quantum, vel continuum, similiter est de linea, superficie, et aliis. Iterum considerat horum quidem eas, quae sunt ad invicem positiones, puta considerando figuras: iterum in his existentia, id est, accidentia et etiam horum commensurationes et incommensurationes, et iterum horum rationes, id est, proportiones: sed tamen omnium praedictorum ponimus unam et eamdem scientiam, scilicet Geometriam, quae considerat de omnibus supradictis. Et subdit, quod eodem modo se habet circa ens, quod scilicet aliqua una scientia considerat de ente, et de omnibus quae ad ens reducuntur et attribuuntur. Deinde cum dicit :
Huic enim accidentia inquantum est ens, et contrarietates ipsius inquantum ens, non alterius scientia? quam Philosophiae speculari. Naturali quidem enim non inquantum entia: magis autem inquantum motu participant Theoriam utique quis distribuet. Dialectica enim entia, et Sophistica sunt accidentium quibus entibus ; non autem inquantum entia, nec circa ens ipsum inquantum ens est; quare relinquitur Philosophum inquantum entia sunt, esse circa dicta speculativum.
Inquirit cujus scientiae sit hujusmodi considerare, ostendens quod nullius alteriusquam Metaphysicae, dicens quod huic enim, scilicet enti, accidentia inquantum est ens, et contrarietates ejus inquantum est ens, non est alterius scientiae speculari quam Philosophiae, id est Metaphysicae, quod probat, quia haec non pertinent neque ad Philosophiam naturalem neque ad Dialecticam, de quibus magis videtur. Ideo dicit, quod naturali, quidem enim non Supple pertinet considerare entia, inquantum entia, sed supple si quis distribuet Theoriam, id est, considerationem magis inquantum, scilicet entia, motu participant. Dialectica autem, et Sophistica sunt accidentium, id est, considerant accidentia entibus, non inquantum entia, ut sunt secundae intentiones, nec supple speculantur circa ipsum ens, inquantum ens est: quare relinquitur Philosophum, id est, Metaphysicum esse speculativum circa dicta inquantum supple sunt accidentia entis, inquantum ens.
Notandum, quod Philosophia naturalis, et Dialectica cum Sophistica videntur esse scientiae maxime communes, naturalis quidem
Philosophia, quatenus secundum antiquos Naturales non erat aliquod ens nisi sensibile, sic enim Philosophia naturalis esset de omni ente. Unde 6. hujus, t. c. 3. dictum est, quod si non essent aliqua entia nisi sensibilia, Physica esset prima philosophia ; Dialectica et Sophistica (quatenus considerant quasdam secundas intentiones, quae omni enti possunt applicari) licuntur etiam scientiae communes: si ergo aliqua scientia debeat considerare de praedictis, quae competunt enti inquantum ens, maxime videtur, quod competeret istis. Si igitur ad istas non spectat considerare de praedictis, ut ostensum est, multominus pertinet ad aliquam aliam scientiam particularem, relinquitur ergo quod ad primam Philosophiam pertineat considerare de praedictis. Deinde cum dicit:
Quoniam autem ens omne secundum unum aliquid, et commune dicitur multipliciter dictum, et contraria eodem modo: ad primas enim contrarietates, et differentias entis reducuntur. Talia autem possunt sub una scientia esse, dissolvetur utique, quae secundum principia dubitatio dicta. Dico autem in qua dubitatum est quomodo erit multorum, et differentium genere una aliqua scientia.
Infert ex praedictis intentam conclusionem, dicens quod quoniam omne ens dictum, multipliciter dicitur secundum unum aliquod commune, et eodem modo contraria; quia supplcom-nia reducuntur ad primas contrarietates et differentias entis. Talia autem possunt esse sub una scientia, ut ostensum est, quia inquam sic est, dissolvitur utique dubitatio, quae dicta est secundum principia, id est, juxta principium hujus 11. Dico autem in qua dubitatum
est, quomodo erit aliqua una scientia multorum, et differentium genere. Tunc sequitur illa pars :