IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat speciales modos Heracliti, et Pythagorae docentium contradictoria simul esse vera, et dari inter ea medium.
Cito autem utique quis, et ipsum Heraclitum hoc interrogans modo cogeret confiteri, nunquam oppositas dictiones possibile esse de eisdem verificari. Nunc autem non intelligens seipsum quid quidem dicit, hanc accipit opinionem. Totaliter autem si quod dicitur ab ipso est verum, neque utique ipsum hoc verum erit. Dico autem contingere idem secundum unum, et idem esse tempus et non esse. Quemadmodum enim, et divisis ipsis nihil magis affirmatio, quam negatio verificatur ; eodem modo, et simul utriusque, et simul complexi, velut una quadam affirmatione existente, nihil magis negatio quam totum, ut in affirmatione positum verum erat.
Disputat contra negantes primum principium in speciali, descendendo ad opiniones quasdam in speciali. Circa quod duo facit. Primo disputat contra Heraclitum. Secundo contra Pythagoram. Secunda ibi : Simile autem dictis. Prima in duas secundum quod Heraclitus duo dicebat: unum est, quod affirmatio et negatio sunt simul vera, et per consequens quod omnis propositio est vera. Aliud est quod inter affirmationem et negationem sit medium, et per consequens, quod contingeret tam affirmationem quam negationem essefalsam, et neutra esset vera, imo, quod nulla propositio esset vera. Primoarguit contra primum. Secundo contra secundum. Secunda ibi : Adhuc autem si nihil. Dicit ergo, quod quis interrogatis utique ipsum Heraclitum
hoc modo, scilicet disputando ad hominem, cito cogeret ipsum confiteri nunquam oppositas dictiones esse possibile de eisdem verificari;nunc autem non intelligens seipsum quidquid dicit, hanc accipit opinionem, scilicet contradictoria verificari de eodem. Et subdit rationem contra eum qua cogitur ad negandum, quod dicit totaliter enim si quid dicitur ab ipso est ue-rum, scilicet contingere idem secundum unum, et idem tempus esse et non esse; sequitur quod hoc ipsum tuique quod ipse dicit non erit verum, sicut enim affirmatio et negatio accepta seorsum, sunt vera secundum te. Et similiter si sumuntur simul tanquam ex eis fiat una affirmatio, non minus erit vera negatio hujus totius compositi ex affirmatione et negatione, vel non magis verificatur affirmatio quam negatio ; eodem modo, et simul utriusque, et simul complexi velut una quadam affirmatione existente, nihil magis negatio erit, supple vera quam totum ut in affirmatione positum erat verum.
Notandum, quod propositio copulativa et hypothetica potest esse vera sicut et categorica et simplex, et ideo contingit simul accipere ejus negativam ; potest autem tunc hypothetica componi ex duplici affirmativa, puta, homo sedet, et homo disputat. Potest etiam componi ex duplici negativa, puta homo non est equus, et homo non est asinus. Potest etiam componi ex affirmativa et negativa, puta homo est animal, et homo non est leo; semper tamen ista hypothetica, sive copulativa vera, accipitur loco unius affirmationis. Unde qui dicit ipsam esse falsam, accifit negativam quasi totius illius copulativae. Heraclitus ergo dicens simul esse verum hominem esse et non esse, accipit hoc, ut unam quamdam affirmationem, unde ejus negatio etiam hoc modo est pera ; si ergo affirmatio et negatio sint simul vera, ut ipse dicit, sequitur etiam, quod negatio haec sit vera, qua dicitur quod non est verum affirmationem et negationem simul esse veram: eadem enim ratio est in omnibus, et ideo si aliqua negatio est simul vera cum affirmatione sibi opposita ; ergo omnes. Ex quibus patet, quod Heraclitus cogitur vere negare, quod prius false affirmavit. Deinde cum dicit:
Adhuc autem si nihil est vere affirmare, et hoc utique falsum erit dicere, nullam veram affirmationem existere. Si autem est aliquid, solvetur utique quod dicitur ab his qui talia instant, et penitus auferentibus disputare.
Arguit contra secundum, quod ponebat scilicet quod nulla affirmatio sit vera. Dicit ergo, quod adhuc autem si nihil est vere affirmare, ut Heraclitus dicit; ergo et hoc ipsum utique erit falsum dicere, scilicet nullam affirmationem veram existere; nam qui dicit nullam affirmationem esse veram, aliquid affirmat, scilicet quod verum est nullam affirmationem esse veram, et per consequens hoc ipsum quod affirmatur, erit falsum. Et subdit: si autem est aliquid, id est, si aliquid dictum affirmative sit verum, solvetur utique, quod dicitur ab his, qui talia instant, et penitus auferentibus disputare, isti enim per suam positionem omnem disputationem auferunt omnino. Nam si nihil est verum, non potest aliquid concedi cui disputatio innitatur ; similiter si affirmatio et negatio sint simul vera, non contingit per sermonem aliquid significare ut praedictum est, et ideo Heraclitus utroque dicto disputationem aufert. Deinde cum dicit :
Simile dictis est, et quod dictum est a Pythagora. Etenim ille dixit omnium esse rerum mensuram hominem, nihil aliud dicens, quam quod videtur unicuique, hoc et esse firmiter. Hoc autem facto idem accidit, et esse et non esse ; et malum, et bonum esse, et alias secundum oppositas dictiones dicta ; proptpr multoties his quidem videri hoc esse bonum, his autem contrarium. Mensuram autem esse, quod videtur unicuique.
Disputat contra Pythagoram dicens, quod simile autem est quod dictum est a Pythagora dictis, scilicet ab Heraclito ponente affirmationem et negationem simul esse veram, etenim pro quia, ille scilicet Pythagoras dixit hominem esse mensuram omnium rerum, nihil aliud dicens quam quod videtur, puta secundum sensum et secundum intellectum, ut dictum est 10. hujus, t. c. 5. unicuique, et hoc esse firmiter verum. Hoc autem facto, id est concesso, accidit idem esse et non esse, idem esse malum et bonum; et alia secundum oppositas dictiones dicta, propter multoties videri, id est, quia multoties videtur his hoc esse bonum , his autem contrarium, id est malum, measuram aulem esse unicuique quod videtur, id est, ex hoc quod Pythagoras ipsum videri ponit mensur.im rerum, ut scilicet sic se habeat res sicut videtur ; opinio autem ista de veritate apparentium in quarto libro est prolixius pertractata, et impugna ta.
SUMMAE SECUNDAE