IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Alios in dictas opiniones incidere ex errore, alios ex protervia, et horum errorem esse incurabilem, illorum non, de quo 1. 4. a text. 26. infert tria corollaria: Primum, contraria non verificari de eodem. Secundum, medium cum altero extremo non verificari de eodem. Tertium, contra Anaxagoram non quodlibet esse in quolibet, alioquin contraria dicerentur de eodem.
Ad habentes quidem igitur dictas dubitationes ex ratione non facile dissolvere non ponentibus aliquid, et horum non ad hoc rationem exquirentibus. Sic enim omnis ratio, et omnis demonstratio fit. Nihil enim ponentes interimunt disputare, et totaliter rationem. Quare ad tales quidem non est sermo. Ad dubitantes autem ex datis defectibus, facile obviare et dissolvere facientia dubitationem in ipsis. Palam autem ex dictis.
Poni quoddam notandum circa dicta, dicens quod ad habentes quidem dictas dubitationes ex ratione, id est, ex protervia, qui scilicet ex pertinacia nihil concedunt, ideo subdit non ponentibus aliquid ; et iterum non exquirentibus rationem, sed supple pertinaciter adhaerentibus his quae fal-
50 opinantur, ad tales inquam non est facile dissolvere, supple hujusmodi opiniones. Cujus causam subiit : sic enim omnis ratio, et omnis demonstratio fit, scilicet concedendo aliquid, et exquirendo rationem de aliquo quaesito: nihil enim ponentes, id est concedentes interimunt disputare, et totaliter supple rationem argumentativam, vel syllogisticam: quare ad tales quidem non est sermo per quem, scilicet a suo errore evellantur. Et subdit: quantum ad dubitantes autem, id est, si aliqui sint qui ex dubitatione, puta ex debilitate ingenii cadant in dictas dubitationes, facile est obviare, scilicet eorum erroribus ex datis defectibus, et facile est dissolvere facientia dubitationem in ipsis, id est, solvendo ea quae in ipsis faciunt dubitationem. Palam autem est ex dictis, ubi scilicet solutae sunt dubitationes, quae poterant inducere opinantes, id est in opinionem supradictam.
Notandum, quod Philosophus innuit in his verbis duplicem modum quo aliqui in praedictum errorem inciderunt: quidam scilicet ex protervia, qui scilicet nihil concedentes suae opinioni pertinaciter inhaerebant, et ideo horum difficilis est curatio: quidam vero ex dubitatione, puta quia habentes aliquas sophisticas rationes, quas ex debilitate intellectus solvere non valebant, conclusioni earum annuebant, et horum facilis est. curatio, solvendo scilicet illas sophisticas rationes, quae eis dubitationem ingerebant. Deinde cum dicit:
Quare manifestum ex his, quod non contingit oppositas dictiones de eodem, secundum unum tempus verificari: neque contraria propter dici secundum privationem omnem contrarietatem. Palam autem haec ad principium resolventibus rationes contrariorum.
Concludit quaedam corollaria ex praedictis, et sunt quatuor, quorum secundum ponitur ibi : Similiter autem neque intermediorum. Tertium ibi: Nec itaque. Quartum ibi : Similiter autem nec omnes. Dicit ergo, quare manifestum est ex his, quae scilicet dicta sunt, quod non contingit oppositas dictiones, id est, affirmationem et negationem verificari de eodem secundum unum tempus, et per consequens nec contraria, supple verificantur de eodem. Cujus causam subdit propter omnem contrarietatem dici secundum privationem, quatenus scilicet alterum contrariorum semper habet rationem privationis. Palam autem est hoc resolventibus rationes contrariorum ad principium, nam ut dictum est, 10. hujus t. c. 15. habitus et privatio sunt principium contrarietatis,
Notandum, quod privatio est quaedam negatio in subjecto determinato ; contraria autem habent rationem habitus et privationis quasi ejusdem affirmationis et negationis. Si ergo affirmatio et negatio non possunt verificari de eodem: ergo nec contraria. Deinde cum dicit:
Similiter autem neque intermediorum ullum possibile est praedicari de uno et eodem. Albo enim existente subjecto, dicentes ipsum esse, neque album, neque nigrum mentientur. Accidit enim album esse ipsum, et non esse; alterum enim complexorum verificabitur de ipso, hoc autem est contradictio albi.
Ponit secundum corollarium, dicens quod non solum supple contraria non possint verificari de eodem: sed etiam similiter, nec ullum intermediorum est possibile praedicari de uno et de eodem, de quo scilicet alterum extremorum praedicatur. Albo enim existente subjecto, dicentes ipsum esse, neque album, neque nigrum, mentietur, ita quod per ly nec album, nec nigrum, intelligit quodcumque medium datum: medium enim inter contraria includit negationem, sive privationem utriusque extremi, sive sit innominatum, sive sit nominatum, et hoc uno nomine vel pluribus, ut patet 10. hujus, t. c. 16. et inde. Unde rubeum est color, nec albus, nec niger: falsum ergo est dicere de aliquo subjecto albo quod sit rubeum, cujus probationem subdit : quia si sic, accidit enim album esse ipsum, et non esse, enim pro quia, alterum complexorum verificabitur de ipso, haec autem est contradictio albi. Vult dicere, quod si de subjecto albo verum est dicere, quod sit rubeum, et per consequens nec album, nec nigrum, oportet quod verificetur de illo altera pars illius copulativae complexae, puta, neque album, quae est contradictio ipsius albi, et per consequens idem subjectum esset album, et non esset album, quae est quaedam contradictio manifesta. Deinde cum dicit :
Neque enim itaque secundum Heraclitum contingit vera dicere, neque secundum Anaxagoram. Si autem non, accidet contraria de eodem praedicari. Cum enim in omni dicat, omnis esse partem, nihil magis dicit dulce esse quam amarum, aut reliquarum quarumcumque contrarietatum. Siquidem in omni existit non potentia solum, sed actu, et segregatum.
Ponit tertium corollarium dicens quod si supple ita est, quod affirmatio et negatio non sunt simul vera de eodem ; ergo nec itaque contingit verum dicere, dicentes secundum Heraclitum, nec secundum Anaxagoram, quia supple opinio utriusque istorum est falsa: quod declarat de opinione Anaxagorae, quia de Heraclito jam patet ex praedictis. Ideo subdit : si autem non supple opinio Anaxagorae sit falsa, accidit contraria praedicari de eodem, cum enim dicat, scilicet Anaxagoras in omni esse partem omnis, quia scilicet dicebat quodlibet esse in quolibet, et ita partem carnis esse in sanguine, et e converso, et partem dulcis esse in amaro, et e converso: ideo sequitur quod aliud nihil magis dicit esse dulce quam amarum, aut reliquarum quarumcumque contrarietatum. Siquidem pro quia, secundum eum supple omne existit in omni non solum potentia, sed etiam actu et segregatum, quod dicit pro tanto, quia contraria esse in eodem in potentia, non est inconveniens: sed quod sint in actu distincto, est omnino impossibile, ut patet ex dictis. Deinde cum dicit:
Similiter autem neque omnes falsas, neque veras dictiones possibile esse. Et propter alia multa collectarum utique difficultatum propter hanc positionem. Et quia falsis quidem existentibus omnibus neque hoc ipsum quis dicens verum dicet. Veris autem, falsas esse omnes dicens non mentitur.
Ponit quartum corollarium, dicens quod similiter autem patet ex praedictis, neque omnes dictiones, id est, propositiones esse falsas, nec omnes esse veras est possibile, et propter multa aliarum difficultatum collectarum, quae propter hanc positionem collectae sunt hic, et in quarto hujus; et quia falsis existentibus omnibus, scilicet propositionibus, sequitur quod nec hoc ipsum quod dicimus, quod scilicet omnis propositio est falsa, verum dicit, imo falsum. Iterum veris autem existentibus omnibus propositionibus dicens omnes esse falsas, non mentietur, sed verum dicet: et ideo utroque modo illa opinio est falsa, sive ponat omnes propositiones esse veras, sive omnes esse falsas. Notandum, quod omnia quae dicta sunt ab illo loco : Quoniam autem Philosophi scientia, et caetera, jam sunt posita, et perfectius in quarto libro; et ideo si quid omissum est, sive quantum ad litteram Philosophi, sive quantum ad expositionem litterae, quaeratur ibi, quia tunc dicta sunt, quae dicenda occurrebant: nec oportet hic amplius dicere, sed sufficit faciliter, et quasi superficialiter pertransire, etc.