IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Incipit docere modum considerandi hujus scientiae, de quo fuse egit 1. 6. Primo distinguit scientiam naturalem a practica. Secundo Mathematicam a naturali. Tertio Metaphysicam seu Theologiam ab istis, de quo 1.6. text, primo et secundo.
Omnis autem scientia quaerit aliqua principia, et causas circa unumquodque eorum quae sub ipsa scibilium, puta medicativa , et exercitativa et reliquarum unaquaeque factivarum, et doctrinalium. Unaquaeque enim harum circumscribens aliquod genus ipsi, circa hoc negotiatur tanquam existens, et ens, non inquantum autem ens. Sed altera quaedam haec praeter has scientias est scientia. Dictarum autem scientiarum unaquaeque sumens aliqualiter, quod quid est in unoquoque genere, tentat ostendere aliqua, debilius aut certius. Sumunt autem, quod quidem est, hae quidem per sensum, hae autem supponentes: propter quod, et palam ex tali inductione, quod substantiae et ejus quod quid est, non est demonstratio.
Postquam Philosophus descripsit ambitum hujus scientiae ostendens, ad quae consideranda se extendit, nunc ostendit proprium ejus modum considerandi, comparando hanc scientiam ad alias. Circa quod tria facit. Primo ostendit quid habent proprium scientiae particulares. Secundo comparat ad invicem ipsas scientias particulares penes differentiam. Tertio comparat hanc scientiam ad alias, quod est intentum. Secunda ibi : Quoniam autem est quaedam de natura. Tertia ibi : Quoniam autem est quaedam scientia. In prima parte ponit duo pertinentia ad alias scientias particulares. Primum est, quod quaelibet quaerit principia et causas circa proprium subjectum. Secundum est, quod quaelibet supponit quod quid est sui subjecti, et hoc est quod dicitur, quod omnis autem scientia quaerit aliqua principia et causas circa unumquodque eorum scibilium quae sub ipsa, id est, quae sibi subjiciuntur. Et dicit, aliqua, quatenus non omnis scientia considerat omne principium, nec omne genus causae, et exemplificat, puta medicativa, quae scilicet considerat de sanitate: et exercitativa, quae scilicet considerat de exercitiis ordinatis ad bonam dispositionem, vel valetudinem corporis. Et similiter unaquaeque reliquarum factivarum, id est practicarum, et doctrinalium, id est speculativarum scientiarum unaquaeque enim harum, scilicet particularium circumscribens supple ab aliis entibus, aliquod genus subjectum ipsi, circa hoc negotiatur tanquam existens circa aliquod ens, sed non inquantum ens, et hoc fuit primum. Et subdit quantum ad secundum pertinens ad scientias, scilicet particulares, dicens sed altera quaedam haec praeter has scientias est scientia, scilicet de ente inquantum ens, pertinet ad quamdam scientiam, quae est alia praeter scientias particulares. Dictarum autem scientiarum, scilicet particularium, unaquaeque sumens, id est, supponens aliqualiter, quod quid est, scilicet subjecti, in unoquoque genere tentat ostendere reliqua, id est, proprias passiones de subjecto, debilius aut certius, secundum quod sunt gradus certitudinis in demonstrando. Nam Mathematicae scientiae certissime demonstrant, naturales autem minus certe. Et subdit exponens quomodo scientiae supponunt, quod quid est subjecti aliqualiter dicens, sumunt autem, id est, supponunt quod quid est; hae quidem per sensum, puta si requirunt cognitionem confusam subjecti, hae autem supponentes, scilicet a Metaphysico, puta si requirunt cognitionem distinctam subjecti, ut declaratum est 6. hujus. Ex quo infert : propter quod et palam, scilicet est, ex tali inductione, quod substantiae et ejus quod quid est supple non est demonstratio. Nam quod quid est subjecti supponitur tanquam medium et principium demonstrationis, ideo non demonstratur. Deinde cum dicit:
Quoniam autem est quaedam de natura scientia, palam quia, et a practica altera, et factiva erit. Factivae quidem enim in faciente, et non in facto motus principium. Et hoc est sive ars aliqua, sive aliqua alia potentia. Similiter autem, et practicae non in agibili, magis autem in agentibus motus. Quae autem Physici circa habentia in ipsis motus principium est. Quod quidem igitur neque factivam neque activam, sed speculativam necesse est esse naturalem scientiam, palam ex his. In unum enim aliquid horum generum necesse cadere ipsam.
Comparat scientias particulares ad invicem penes differentiam. Circa quod duo facit. Primo distinguit scientiam naturalem a scientiis practicis. Secundo distinguit scientiam Mathematicam a naturali. Secunda ibi : Quoniam autem quod quid est. In prima parte intendit talem rationem: Scientia naturalis est circa ea, quae habent in seipsis principium motus et quietis: sed nulla practica est hujusmodi, ergo etc. Hanc rationem exponit, dicens quod quoniam est quaedam scientia, scilicet particularis, de natura palam quia erit altera, et a practica et a factiva, ut per practicam intelligatur appropriate practica activa, et perfactivam practica factiva. Cujus causam subdit: enim pro quia,factivae quidem est principium motus in faciente, et non in facto, et hoc scilicet principium est sicut ars dirigens, sive aliqua alia potentia, puta executiva. Similiter autem, et practicae, id est, activae est supple principium motus, non enim
est in agibili, sed magis est in agentibus. Quae autem supple sunt scientiae Physicae, versantur circa habentia in seipsis principium motus. Concludit ergo, quod quidem igitur, nec activam, nec factivam, sed speculativam necessarium est esse scientiam naturalem palam est ex his. Enim pro quia, ipsam scilicet scientiam naturalem necesse est cadere in unum aliquod horum generum, quod scilicet sit practica vel speculativa. Si igitur non est practica, quia nec activa nec factiva, sequitur quod sit speculativa.
Notandum, quod sicut dictum fuit in primo libro et alibi saepe, praxis quaedam est actio, quaedam factio: et dicitur actio operatio, quae manet, et non transit extra operantem, puta velle et appetere: sed factio dicitur operatio transiens, puta texere vel aedificare. Secundum hoc ergo distinguitur duplex scientia practica : una quae dirigit in praxi, quae est actio, et vocatur prudentia et scientia moralis: alia quae dirigit in praxi, quae est factio, et vocatur ars. Prima dicitur practica activa. Secunda dicitur practica factiva. Deinde cum dicit:
Quoniam autem, quod quid est, necessarium unicuique aliqualiter scientiarum scire, et hoc uti principio: oportet non latere qualiter definiendum naturali, et qualiter substantiae ratio sumenda, utrum ut simum, aut magis ut concavum. Horum enim simi quidem ratio cum materia dicitur ea, quae rei: quae autem concavi sine materia. Simitas enim in naso, fit propter quod, et ratio ipsius cum hoc dicta est. Simus enim est nasus concavus. Manifestum est igitur, quod carnis et oculi, et reliquarum partium cum materia semper rationem reddendum.
Distinguit scientiam Mathematicam a naturali, dicens quoniam autem unicuique scientiarum necesse est scire aliqualiter ipsum, quod quid est et hoc uti, ut principio, scilicet demonstrationis, ut praedictum est: ideo oportet non latere qualiter definiendum est naturali, et qualiter sumenda est ratio substantiae, id est, definitio substantialis rei, quia supple secundum diversum modum definiendi distinguuntur scientiae: et ideo ut appareat qualiter scientia naturalis distinguitur ab aliis, oportet videre quem modum servat in definiendo, utrum scilicet definiat, ut simum definitur, aut magis, ut concavum: horum enim ratio, id est, definitio simi dicitur cum materia ea, quae est rei, scilicet sensibilis. Ratio antem quae est concavi dicitur sine materia supple sensibili, cujus causam subdit : enim pro quia, simitas fit in naso, sicut in materia sensibili et determinata, propter quod ratio, id est, definitio ipsius est dieta cum hoc, scilicet naso, qui est materia sensibilis: simum est nasus concavus, et hoc est ejus definitio. Et subdit : manifestum est igitur quod carnis, et oculi, et reliquarum partium reddendum est rationem, id est, definitionem cum materia supple sensibili; et similiter intelligendum est de omnibus rebus naturalibus, et tunc supplendum est, quod in definitione concavi non ponitur materia sensibilis. Ex quibus omnibus colligitur differentia inter scientiam Mathematicam et natura lem: quia naturalis definit per materiam sensibilem sicut simum, et tractat de his, quae concernunt materiam sensibilem: Mathema tica autem definit, sicut concavum sine materia sensibili, ut ostensum est jam 6. hujus. Deinde cum dicit:
Quoniam autem est quaedam scientia entis inquantum ens, et separabile, considerandum utrum quidem naturali eamdem ponendum esse hanc, aut magis alteram. Naturalis quidem igitur circa habentia motus principium in ipsis est. Mathematica autem speculativa quidem, et circa manentia quaedam haec, sed non separabilia. Circa separabile igitur ens, et immobile altera ab his ambabus scientiis est aliqua, siquidem existit aliqua substantia talis. Dico autem separabilis et immobilis, quod quidem tentabimus ostendere. Et siquidem est aliqua talis natura in entibus, hoc utique erit alicubi, et quid divinum. Et hoc utique erit principalissimum principium.
Comparat istam scientiam ad alias scientias particulares, ex quo haberi poterit proprius modus considerandi hujus scientiae. Circa quod tria facit. Primo comparat hanc scientiam ad alias penes subjecti separabilitatem. Secundo penes nobilitatem. Tertio penes universalitatem. Secundt ibi : Optime quidem igitur. Tertia ibi : Dubitabit autem aliquis. Prima in duas. Primo facit, quod dictum est. Secundo infert ex dictis quamdam conclusionem. Secunda ibi: Palam igitur quod tria. Dicit ergo, quod quoniam est quaedam scientia entis inquantum ens, et inquantum separabile, ad hanc scientiam pertinet speculari non solum de ente communi inquantum ens, sed etiam de ente separato a materia, etiam secundum se, ut sunt Intelligentiae ; quia, inquam sic est, considerandum est utrum hanc scientiam, quae scilicet considerat de talibus, ponendum sit esse eamdem ipsi scientiae naturali, aut magis esse alteram ? Et statim probat quod sit altera, dicens quod naturali quidem, igitur scientia est circa habentia in
ipsis, id est, in seipsis principium motus, et per consequens materiam, quia in omni, quod movetur oportet intelligere materiam. Mathematica autem est quidem speculativa, et circa quaedam manentia et immobilia ; sed non supple separabilia a materia secundum esse, licet sint separata secundum considerationem. Et hoc infert, igitur circa ens separabile supple secundum esse a materia, et immobile, est aliqua alia scientia ab his duabus scientiis, scilicet Mathematica et naturali, et hoc siquidem, id est, si tamen existit aliqua talis substantia: dico autem separabilis, scilicet a sensibilibus, et immobilibus, quod quidem tentabimus ostendere, scilicet inferius in duodecimo. Et siquidem est aliqua talis natura in entibus, quae scilicet, sit separabilis et immobilis; hoc utique erit alicubi, id est, attribuetur alicui substantiae, et hoc illique, quod scilicet habet talem naturam erit quid divinum et primum, et principalissimum principium. Haec autem scientia, quae tractat de hujusmodi immobilibus et separatis est ista scientia, ut alibi saepe dictum est, unde et nominatur scientia divina. Deinde cum dicit :
Palam igitur quod tria genera speculativarum scientiarum sunt, Naturalis, Mathematica, Theorica.
Concludit ex dictis quamdam conclusionem dicens, quod palam igitur, quod tria sunt genera scientiarum speculativarum, scilicet : Naturalis quae speculatur entia mobilia et materialia, et secundum esse, et secun dum considerationem. Et Mathematica, quae speculatur entia, quae abs trahunt a motu, et a materia sensi bili non secundum esse, sed tantum secundum considerationem. Iterum est Theorica, quae versatur circa divina entia omnino immobilia et separata a materia etiam secundum esse. Deinde cum dicit: