IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Comparat hanc scientiam ad alias, penes nobilitatem et universalitatem, de quo lib.
sexto, text. 2. Vide Doctorem ibi, quaest, prima.
Optimum quidem igitur speculativarum genus. Harum autem ipsarum ultima dicta, circa honorabilissimum enim est entium. Melior autem, et deterior unaquaeque dicitur secundum proprium scibile.
Comparat istam scientiam ad alias penes nobilitatem,dicens quod genus speculativarum scientiarum est optimum, id est, quod scientiae speculativae sunt nobiliores aliis; harum autem ipsarum, scilicet speculativarum ultima dicta, scilicet Theorica est supple nobilior, quod probat, quia est circa honorabilissimum entium. Unaquaeque enim scientia dicitur melior, et deterior secundum proprium subjectum scibile: quia igitur ista scientia est de nobilissimo subjecto, ideo ipsa est nobilissima simpliciter. Deinde cum dicit:
Dubitabit autem utique quis, utrum entis inquantum ens scientiam universalem oportet poni, aut non ? Mathematicarum quidem unaquaeque circa unum aliquod genus determinatum est. Quae autem universali conveniunt de omnibus. Siquidem igitur naturales substantiae primae entium sunt, et naturalis utique prima scientiarum erit. Si autem est altera natura et substantia separabilis et immobilis ; alteram et necesse scientiam ipsius esse, et priorem naturali, et universalem eo quod priorem.
Comparat hanc scientiam ad alias penes universalitatem, dicens quod dubitabit aliquis utrum supple hanc scientiam, quae est de entibus divinis, oportet ponere scientiam universalem entis inquantum ens, aut non: et probat quod sic per divisionem, dicens quod unaquaeque scientiarum Mathematicarum, est circa aliquod unum genus determinatum, quae est supple scientia universalis communiter de omnibus, et per consequens nulla scientia Mathematica est universalis omnium entium. Et subdit: siquidem igitur substantiae naturales, scilicet quae sunt mobiles et sensibiles sunt primae entium, sequitur quod et scientia, naturalis erit utique prima scientiarum, quia penes ordinem subjectorum est ordo scientiarum. Si autem est natura, et substantia separabilis, supple a naturalibus, et immobilis, necesse est ipsius alteram esse scientiam et priorem naturali, et etiam universalem eo quod priorem, quia eadem est scientia, quae speculatur prima entia, puta substantias immateriales ; et quae est universalis considerans de omni ente inquantum ens, quia istae substantiae separatae sunt causae, et principia entis inquantum ens, ut jam dictum fuit saepe. Quare igitur nec naturalis, neque Mathematica est scientia universalis. De practicis etiam scientiis patet quod nulla earum est universalis: relinquitur ergo a divisione, quod ista sit universalis considerans de omni ente.
SUMMAE TERTIAE