IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Explicat bene casum et fortunam, de quo egit 1. 6. text. 5. et 2. Phys. Vide Doct. quodlib. ult. et lib. 6. hujus q. 2. qui hic bene explicat casum correspondere naturae, et fortunam propositos item eamdem causam, diverso respectu, esse per se et per accidens.
Quod autem gratia hujus, in his quae a natura fiunt, et a mente est.
Recolligit quae dicta sunt 2. Physicor. de causa per accidens, quae est fortuna. Circa quod duo facit. Primo ostendit de fortuna quid sit. Secundo qualis causa sit. Secunda ibi: Causae autem infinitae. Prima in tres. Primo praesupponit quoddam. Secundo ex hoc venatur fortunae definitionem. Tertio infert quamdam conclusionem. Secunda ibi : Fortuna autem est. Tertia ibi : propter quod circa eadem. Dicit ergo, quod illud quod est gratia hujus, id est, aliquid esse propter finem est in his quae fiunt a natura, et quae fiunt a mente, id est, ab intellectu: nam, et agens a natura, et agens a proposito agunt propter finem, ut probatur 2. Physic. text. com. 49. et inde. Deinde cum dicit:
Fortuna autem est quando aliquid horam fuerit secundum accidens. Sicut enim et ens est, hoc quidem secundum se ; hoc autem secundum accidens, sic et causa. Fortuna autem causa secundum accidens in factis secundum electionem eorum, quae gratia hujus.
Ex illo praemisso venatur definitionem fortunae, dicens quod fortuna est in his quando aliquid horum, supple quae fiunt propter finem,: fiunt per accidens. Sicut enim, et ens, hoc quidem est secundum se; hoc autem est secundum accidens, sic et causa, quia supple quaedam est causa supple per se, quaedam per accidens. Ex quo infert definitionem fortunae, dicens quod fortuna autem est causa secundum accidens in factis secundum electionem, id est, a proposito eorum quae fiunt gratia hujus, id est, propter finem.
Notandum, quod cum natura et propositum sint duae causae agentes propter finem, et sint causae per se, eis correspondent aliae duae causae per accidens, scilicet casus et fortuna, ut patet ex 2. Physic. text. com. 50. et inde: ita quod fortuna correspondet, et reducitur ad agens a proposito, puta si aliquis a proposito et per electionem fodiat foveam pro plantanda planta, et inveniat thesaurum, ista inventio thesauri dicitur effectus fortuitus. Casus autem reducitur, et correspondet ad naturale agens, puta si tripes cadens stet: ideo dicitur 2. Physic, text. com. 60. quod tripes cecidit, et a casu stetit ; bene ergo ait Philosophus, quod fortuna est causa per accidens, in his quae fiunt propter finem, et secundum electionem, id est a proposito.
Et est advertendum, quod una et eadem causa comparata ad diversos effectus dicitur causa per se, et causa per accidens, puta fortuna vel casus. Dicitur causa per se respectu effectus quem intendit; sed dicitur causa fortuita, vel casualis respectu effectus quem non intendit. Exemplum, idem domificator est causa per se domus, quia illam facere intendit: et est fortuita et per accidens respectu delectationis, vel tristitiae quae accidit habitantibus in domo, quia illam non intendit. Similiter eadem causa naturalis, quae est per se respectu effectus quem intendit, dicitur etiam casus respectu effectus praeter ejus intentionem. Deinde cum dicit :
Propter quod circa eadem fortuna, et mens. Electio enim non sine mente.
Infert ex praedictis quamdam conclusionem, dicens : propter quod quia supple sic est, quod fortuna est in factis secundum electionem: electio autem est a mente, id est ab intellectu, cointelligendo voluntatem, ut declaratum est 9. hujus, in quadam quaestione: ideo circa eadem sunt fortuna et mens. Enim pro quia, electio non est sine mente, ideo dicitur 2. Physic. text. cont. 59. quod fortuna non est in his quae carent ratione , ut sunt lapides, plantae, bruta, et etiam pueri, quamdiu carent usu rationis. Deinde cum dicit :
Causae antem infinitae, a quibus utique fiet quod a fortuna. Propter quod incerta humanae cognitioni, et causa secundum accidens, simpliciter autem nullius.
Ostendit de fortuna qualis sit, ostendit tria de fortuna. Primo quod est causa incerta. Secundo quando est bona, et quando est mala. Tertio quod non est causa prima, sed posterior. Secunda ibi: Bona autem fortuna. Tertia ibi : Quoniam autem nullum. Dicit ergo, quod causae sunt infinitae a quibus utique fiet quod fit a fortuna, ut patet in exemplo dicto: nam aliquis potest invenire thesaurum fodiendo terram, vel ad plantandum, vel inveniendam aquam, vel ad faciendum sepulchrum, et sic de infinitis. Propter quod quia supple omne infinitum est ignotum, ideo fortuna est incerta humanae cognitioni, et est aliqua causa secundum accidens: nullius autem est causa simpliciter, id est per se. Deinde cum dicit:
Bona autem fortuna et mala cum bonum, aut malum evenerit. Prosperitas autem, et infortunium circa magnitudinem horum.
Ostendit quando fortuna est bona, et quando mala, dicens quod bona antem fortuna et mala dicitur cum bonum, aut malum evenerit, scilicet fortuitu, reddendo singula singulis, AdminBookmark autem id est, eufortunium, et infortunium dicitur circa magniludi-
Est autem quidem hoc actu solum, hoc autem potentia ; hoc autem potentia, et actu ; hoc quidem ens; hoc autem quantum: hoc autem reliquorum. Non est autem aliquid motus praeter res, permutatur enim semper secundum entis Categorias. Commune autem in his nullum est, quod neque in una Categoria. Unumquodque autem dupliciter existit omnibus, ut puta quod hic illud quidem forma ipsius, hoc autem privatio. Et secundum quale, hoc quidem album, hoc autem nigrum. Et secundum quantum, hoc quidem perfectum, hoc autem imperfectum. Et secundum lationem, hoc quidem sursum, hoc autem deorsum, hoc autem leve, hoc autem grave. Quare motus, et permutationis tot species quot entis.
Postquam Philosophus recollegit ea quae dicta erant de ente per accidens 6. hujus, nunc recolligit quae dicta sunt de motu, et de mobili 3. Physic. Circa quod tria facit. Primo determinat de motu. Secundo de mobili. Tertio exponit quaedam concomitantia motum. Secunda ibi: Immobile autem. Tertia ibi: Simul autem secundum locum. Prima in tres. Primo determinat de motu secundum se. Secundo de infinito quod est quaedam passio motus. Tertio dividit motum in suas species. Secunda ibi: Infinitum autem, Tertiaibi: Permutatur autem. Prima in duas. Primo inquirit de motu quid sit. Secundo in quo sit. Secunda ibi: Et quod est motus in mobili. Prima in tres. Primo venatur definitionem motus via divisiva. Secundo via inductiva. Tertio via remotiva, scilicet excludendo opinionem aliorum de motu. Secunda ibi: Quia autem vera dicimus. Tertia ibi: Quod autem bene dictum est. Prima in duas. Primo praemittit quasdam divisiones. Secundo ex illis concludit definitionem motus. Secunda ibi: Dinem horum, puta si sit magnum malum quod evenit a fortuna, infortunium dicitur; si autem sit masmim bonum, dicitur eufortunium, ab eo quod est bonum. Deinde cum dicit :
Quoniam autem nullum secundum accidens prius his quae secundum se. Neque igitur causae per accidens causis per se erunt priores. Si igitur fortuna, aut casus causa caeli ; prius intellectus causa et natura.
Ostendit quod fortuna non est causa prima rerum, sed posterior, dicens quod quoniam nullum secundum accidens est prius his quae sunt secundum se; nec igitur supple causa per accidens est prior supple quam causa per se. Si igitur fortuna aut casus, quae sunt causae per accidens, sint causa caeli, ut quidam antiqui putaverunt, oportet quod prius sint causa intellectus et natura, quae sunt causae per se, et ad quas casus et fortuna reducuntur, ut praeostensum fuit.