Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VIII.
At ista vera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte impudentissima insultas, intelligit quid distet inter litteram et spiritum (II Cor. III, 6) , quae duo dicuntur alio modo, Lex et gratia: et non jam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus Deo serviens (Rom. VII, 6) , non est jam sub lege, sed sub gratia. Neque enim litigiosa caecatur; sed mitis intendit verbis Apostoli, ut intelligat quid appellet legem, sub qua nos jam non vult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 19) : et quia ideo subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 20) . Nec ideo tamen eadem legem peccatum vocat, quia sine gratia non vivificat; auget enim potius reatum praevaricatione addita: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15) ; et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est, lex sine gratia, tantummodo reos facit: sed proponit sibi quod putare 0312 minus intelligentes possent, et aperit quid dicat, cum ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, factum est mihi mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 7-13) . Haec ista, cui tu insultas, intelligit; quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat: et sic videt non reprehendi legem, cum dicitur, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) ; sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur, Scientia inflat, charitas vero aedificat. Nam utique ipse dixerat, Scimus quia omnes scientiam habemus: et tunc adjungit, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1) . Utquid ergo habebat ipse quo inflaretur, nisi quia cum charitate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? Ita littera cum spiritu, et lex cum gratia, jam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. Ita enim lex et virtus peccati dicta est (Id. XV, 56) , cum auget ejus noxiam delectationem, per severam prohibitionem. Nec tamen etiam sic mala est: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mortem. Ita multa quibusdam sunt noxia, quamvis non sint mala. Nam et vos cum oculos doletis, etiam contra deum vestrum solem fenestras clauditis. Haec igitur sponsa Christi, jam mortua legi, id est, peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia jubet, non juvat: tali ergo legi mortua, ut sit alterius qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis injuria, ne sacrilegium committat in ejus auctorem: quod tu facis in eum, quem non intelligis auctorem boni; cum audias Apostolum dicentem, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce auctor boni est, qui tibi videtur unus ex principibus tenebrarum. Attende veritatem, ferit tibi oculos. Ecce Paulus apostolus dicit, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce cujus auctorest, qui diptychium illud, quod stulta irrides, in magni sacramenti dispensationem praemisit. Eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17) , cum accessit litterae spiritus, ut inciperet impleri justitia legis, quae non impleta reos etiam praevarisatione faciebat. Neque enim alia lex est sancta et justa et bona, et alia per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit: sed eadem ipsa est. Ecce sequere, lege. Sed peccatum, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Surda, caeca, audi, vide. Per bonum, inquit, mihi operatum est mortem. Ergo lex semper est bona; sive obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia, semper est bona: 0313 sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4) , sive dolentibus oculis noceat, sive sanos mulceat. Proinde quod est oculis sanitas ad videndum solem, hoc est gratia mentibus ad implendam legem. Et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reverberati in densiores tenebras pellebantur: sic anima per charitatem spiritus salva facta, non justitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. Itaque de illa utrumque dicitur, et, Bona est lex, si quis ea legitime utatur; et quod sequitur, Sciens hoc, quia justo lex non est posita (Id. I, 8, 9) ; quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa justitia.