IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Aliquid moveri et movere tripliciter : per accidens, secundum partem, et secundum totum. Item quinque concurrere in omni motu, et de mutatione quadruplici.
Permutatur autem quod permutatur. Hoc quidem secundum accidens, ut musicum ambulare. Hoc autem eo quod hujus aliquid permutatur simpliciter, dicitur permutari, puta quaecumque secundum partes. Sanatur enim corpus, quia oculus. Est autem aliquid, et quod ipsum primum movetur, et hoc est per se mobile.
Postquam Philosophus determinavit de motus definitione et de ejus passione, quod est infinitum, nunc agit de motus divisione. Circa quod tria facit secundum tres divisiones motus se invicem subdividentes. Nam secunda est subdivisio primae, et tertia secundae. Secunda ibi: Est
autem aliquod movens. Tertia ibi: Si ergo Praedicamenta. Prima in duas. Primo assignat illam divisionem ex parte mobilis. Secundo eamdem ex parte moventis. Secunda ibi : Est autem aliquid, et in movente. Dicit ergo, quod omne quod permutatur, permutatur tripliciter, hoc quidem, id est, uno modo secundum accidens, ut cum dicitur musicum ambulare. Nam musicum non ambulat, nisi quia subjectum cui inest, ambulat, puta Socrates ambulat. Ad hunc modum reducitur, quod forma quaecumque sive substantialis, sive accidentalis movetur ad motum compositi, ut anima movetur per accidens moto corpore. Iterum hoc modo quaecumque pars movetur per accidens ad motum totius, et etiam contentum ad motum continentis, ut nauta ad motum navis movetur per accidens. Hoc autem, id est, alio modo aliquid permutatur, et. ex hoc dicitur simpliciter permutari, puta quaecumque scilicet permutantur secundum partes;corpus enim sanatur, quia oculus sanatur, qui est pars corporis, hoc enim est moveri per se, sed non primo, secundum quod primo dividitur contra partem. Est autem aliquod quod scilicet tertio modo movetur ipsum primum, id est primo, ut primo dividitur contra partem, ut cum aliquod totum movetur secundum totum ; et hoc est mobile proprie, puta cum animal movetur secundum se totum, et omnes partes suas. Deinde cum dicit :
Est autem aliquid et in movente eodem modo. Movet enim secundum accidens, hoc quidem secundum partem, hoc autem per se.
Ponit eamdem divisionem ex parte moventis, dicens quod et in movente est aliquid eodem modo, quia supple est movens, quod supple movet secundum accidens ut musicus dicatur aedificare. Hoc quidem, id est, alio modo movet movens secundum partem, puta homo dicitur impellere lapidem secundum pedem. Hoc autem, id est, alio modo movet per se, id est, secundum se totum ut aqua infrigidans, vel ignis calefaciens. Deinde cum dicit :
Est autem aliquid movens primum, est autem aliquid quod movetur. Adhuc in quo tempore, et ex quo et in quod. Species autem, et passiones, et locus in quo moventur mota quae mobilia sunt, puta scientia et caliditas ; est autem non caliditas motus, sed calefactio.
Ponit secundam divisionem. Circa quod duo facit. Primo praemittit quaedam necessaria. Secundo ostendit propositum. Secunda ibi : Quae autem non secundum accidens. Dicit ergo quod in omni supple mutatione sunt quinque. Primum est, quia est aliquod movens primum, quia omnis motus causatur ab aliquo movente. Est autem secundum scilicet aliquid quod movetur, id est mobile, quod est subjectum motus. Adhuc est tertium scilicet tempus in quo tempore fit mutatio, quia omnis motus est in tempore. Et quartum est terminus ex quo. Et quintum est terminus in quod, id est terminus ad quem. Et exponit duo ultima, dicens quod species, id est formae: et passiones, id est qualitates: et locus supple sunt termini in quo moventur mota quae sunt mobilia. Et exemplificat de passionibus dicens, puta scientia et caliditas. Et addit : Est autem motus non caliditas, sed calefactio, et hoc dicit, quia quibusdam visum fuit quandoque quod caliditas esset ipse motus alterationis, et tunc esset motus, et non terminus motus ; et ideo dicit quod caliditas non est motus, sed magis ipsa calefactio. Notandum, quod quia motus non dividitur specifice ex parte moventis,sed magis ex parte terminorum a quibus motus habet speciem et dominationem, ut patet 5. Phys. t. c 4. et inde: et nec etiam ex parte mobilis, nec ex parte temporis, sed magis ex parte terminorum, ut dictum est; ideo forte solum exemplificat de terminis motus, sic quod per species intelligit formas substantiales, in quibus est generatio et corruptio simpliciter, et etiam quantitates in quibus est augmentum et decrementum. Per passiones autem intelligit qualitates de tertia specie, in quibus stricte loquendo, est solum alteratio, ut probatur 7. Physic. t. c. 14. sed per locum intelligit ipsum ubi, in quo est motus localis. Deinde cum dicit :
Quae autem non secundum accidens permutatio, non in omnibus existit, sed in contrariis, et intermediis, et in contradictione. Hujusmodi autem fides ex inductione, permutatur enim quod permutatur, aut ex subjecto in subjectum, aut ex non subjecto in non subjectum, aut ex subjecto in non subjectum, aut ex non subjecto in subjectum. Dico autem subjectum quod affirmatione monstratur. Quare necesse est tres esse permutationes. Quae enim ex non subjecto in non subjectum, non est permutatio: neque enim contraria est, neque contradictio, quia non est oppositio.
Ponit ipsam secundam divisionem, quae est subdivisio secundi, et tertii membri primae divisionis, quae scilicet est mutatio non per accidens, sed secundum partem et per se, vel secundum se totum et per se primo. Dividit autem illam mutationem penes terminos. Circa quod duo facit. Primo proponit illam divisionem. Secundo exponit eam. Secunda ibi: Quae quidem igitur. Ideo dicit, quod illa permutatio quae non est secundum accidens, sed supple per se non existit in omnibus, id est inter quoscumque terminos, sed in contrariis, ut cum est motus ab albo in nigrum, et etiam intermediis cum est motus a nigro in pallidum, et etiam de pallido in rubeum. Sed etiam est permutatio supple in contradictione, id est inter terminos privative oppositos, qui circa subjectum aptum se habent, ut contradictio, ut declaratum est 4. hujus, in quadam quaestione: ut cum est motus a non igne in ignem, vel e converso, vel a non albo in album, aut e converso. Ideo dicit, quod hujusmodi autem fides est ex inductione quod, scilicet permutatio est inter per se terminos determinatos modo dicto : Nam omne quod permutatur, permutatur quadrupliciter, secundum quod quatuor modis possunt variari termini permutationis. Aut enim est permutatio de subjecto in subjectum, puta ex albo in nigrum, et tunc uterque terminus est affirmativus et positivus; aut ex non subjecto in non subjectum, puta a non albo in non nigrum; aut a non subjecto in subjectum, et tunc terminus a quo est privativus, et terminus ad quem est positivus et affirmativus ; aut est mutatio ex subjecto in non subjectum, puta ex albo in non album, et tunc terminus a quo est affirmativus, et terminus ad quem est privativus sive negativus. Et exponit quod intendit per subjectum, quod affirmatione demonstramus, ut patet ex praedictis. Concludit ergo : quare necesse est tres esse permutationes; enim, pro quia, illa quae est ex non subjecto in non subjectum non est permutatio, nec enim est contraria, nec contradictio, quia non est oppositio.
Notandum, quod cum sint positae quatuor combinationes terminorum mutationis, una tamen est inutilis, quia nulla est per se mutatio a non subjecto in non subjectum, quia istae duae negationes non sunt contraria, nec contradictoria, nec etiam opposita quocumque modo, quia possunt eidem inesse, puta non album et non nigrum insunt cuilibet colorum mediorum, rubeum enim nec est album, nec est nigrum. Si enim omnis mutatio est inter opposita, ut hic dicitur et probatur 1. Physic. t. c. 43. et inde, sequitur quod non sit mutatio non subjecti in non subjectum. Quare relinquitur quod sunt tantum tres permutationes, duae quidem secundum contradictionem, et una quidem secundum contrarietatem in terminis.