Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11.) In siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam. Non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum: et qui formavit eum, non parcet ei. LXX: Mulieres venientes a spectaculo, venite: non est enim populus habens intelligentiam; propterea non miserebitur eorum qui fecit eos; et qui formavit eos, non parcet. Hoc quod dicitur, In siccitate messis illius conterentur, pro quo Septuaginta interpretati sunt, non erit in ea quidquam 0311C viride, quia exaruit, juxta Hebraicum sequentibus copulatur; juxta LXX, priori sensui. Dicamus ergo primum juxta Hebraicum. Cum siccitatis et messionis Jerusalem, et ut apertius loquar, vastitatis tempus advenerit, de toto orbe synagogarum turba concurret, ut plangant Jerusalem et mala illius consolentur. Sive aperte de mulieribus loquitur, quae nudatis pectoribus, sanguinantes feriunt lacertos, et implebitur (( Al. impletur)) Domini vaticinium: Filiae Jerusalem, nolite me flere, sed plangite super vos et super filios vestros (Luc. XXIII, 28) . Magnaque infelicitas populi, a mulieribus lamentationis carmina discere; sicut reprehensio fuit populi Israel, quando in Judicum libro (Judic. IV) , in manu mulieris Debborae fecit salutem Dominus, et tempore vicinae captivitatis, 0311D tacentibus viris, Holda mulier prophetavit (IV Reg. XXII) . Propterea 367 autem mulieres longo conterentur itinere, imbecillitate, fame et squalore confectae, et docebunt populum miserabilem, quia non est populus sapiens, nec intellexit Creatorem suum, qui neglectus ab eis atque contemptus non miserebitur facturae, et non parcet creaturae suae. Juxta LXX, de Maria dicitur Magdalene, et alia Maria, 0312A et caeteris mulieribus, quae primum viderunt Dominum resurgentem, et tenuerunt pedes ejus, et ab eo audire meruerunt: Nolite timere: Ite, nuntiate fratribus meis ut vadant in Galilaeam, et ibi me videbunt (Matt. XXVIII, 10) . De istis mulieribus multo priusquam nascerentur, propheticus sermo praenuntiat, et vocat eas a spectaculo Dominicae Passionis et Resurrectionis, ut Evangelium praedicent, et, juxta Hebraicum, doceant Jerusalem sive terram Israel, quod iste sit Dominus et Deus. Populo enim Israel non habente sapientiam illo tempore, quando passus est Dominus, et impletum est vaticinium prophetale: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 1) . Et: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque 0312B ad unum (Ps. XIII, 4) , vocantur mulieres de spectaculo, ut quod ipsae viderunt Apostolis nuntient. Israel autem de quo dictum est (Supra, I, 3) : Israel non cognovit me, et populus meus non intellexit, clementissimum Creatorem et factorem suum provocavit in amaritudinem, ut nequaquam ejus misereatur. Haec pie quidem dicuntur; sed quomodo cum caeteris congruant, et consummationis mundi temporibus coaptentur, difficilis interpretatio est.