IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Exponit tres mutationes, probans mutationes quae sunt de subjecto in non subjectum non esse motus. Explicatur id, quod generatur non est in loco. Et quomodo sola mutatio quae est de subjecto in subjectum, est proprie motus.
Quae quidem igitur ex non subjecto in subjectum secundum contradictiones, generatio est ; quae quidem simpliciter simplex, quae est alicujus quaedam. Quae ex subjecto in non subjectum, corruptio.
Exponi dictam divisionem. Circa quod tria facit. Primo ostendit quod duae illarum trium mutationum sunt generatio et corruptio. Secundo probat quod illae duae non sunt motus. Tertio per locum a divisione concludit, quod tertia mutatio habet proprie rationem motus. Secunda ibi: Si itaque non ens. Tertia ibi : Quoniam autem omnis motus. Dicit ergo quod cum supple sint tres permutationes, illa quidem igitur quae est ex non subjecto in subjectum secundum contradictionem, id est qui sunt termini contradictorii, generatio est, et haec est duplex : quaedam quidem simpliciter simplex, quaedam autem alicujus quaedam. Vult dicere, quod generatio est duplex : quaedam simplex, puta cum est mutatio ex non ente simpliciter in ens simpliciter, sumendo ens simpliciter pro substantia, et haec est generatio in forma substantiali. Quaedam autem est generatio secundum quid, ut quando est mutatio de non ente in ens secundum quid, sumendo ens secundum quid pro omni alio a substantia, et ideo mutatio a non albo in album est generatio secundum quid. Et subdit, quod illa mutatio quae est ex subjecto in non subjectum est corruptio, et haec est duplex : quaedam quidem simpliciter simplex, quaedam autem alicujus quaedam, exponendo secundum quid, et simpliciter, ut prius. Deinde cum dicit :
Si itaque non ens dicitur multipliciter, et nec quod secundum compositionem, aut divisionem contingit moveri, nec quod secundum potentiam quod simpliciter oppositum enti. Quod enim non album, aut non bonum tamen contingit moveri accidens. Erit enim utique homo, quod non album,
quod autem simpliciter non hoc, nequaquam. Impossibile enim non ens moveri. Si autem hoc, et generationem motum esse. Generatur enim non ens. Si enim, et quam maxime secundum accidens generatur. Sed tamen verum dicere, quod existit non ens, de generato simpliciter. Similiter autem, et quiescere. Haec itaque accidunt difficilia.
Probat quod istae duae mutationes non sunt motus. Circa quod duo facit: Primo probat hoc de generatione. Secundo probat hoc idem de corruptione. Secunda ibi: Nec itaque corruptio. Prima in duas secundum duas rationes. Secunda ibi: Et si omne. In prima parte intendit talem rationem : Quod movetur et quod generatur, nondum est: ergo generatio non est motus. Dicit ergo, quod si itaque non ens dicitur multipliciter sicut et supple ens; nec quod est secundum compositionem, et divisionem contingit moveri , nec quod secundum potentiam, quod est oppositum enti simpliciter. Vult dicere, quod ens et non ens dicitur uno modo secundum compositionem et divisionem, et tale non potest moveri, cum non sit in rebus, sed in mente ex 6. hujus, t. c 8. Alio modo dicitur secundum potentiam et actum, ita quod id quod est ens actu est ens simpliciter, quod autem est secundum potentiam est non ens ; tale ergo non ens, quod est ens in potentia non potest etiam moveri quia est oppositum enti simpliciter, quod est ens in actu. Quare autem dixit quod ens secundum potentiam sit quod est oppositum enti simpliciter, ostendit cum addit : quod enim est non album, aut non bonum contingit moveri secundum accidens. Vult dicere, quod ens in potentia oppositum enti in actu, quod non est ens simpliciter, sumendo ens simpliciter pro substantia, non potest moveri, quia quod non est album in actu, aut non bonum in actu, potest moveri per accidens, quatenus ipsum non album non movetur, sed subjectum quod est ens actu, et cujus est ista privatio. Ideo subdit : erit enim utique homo quod est non album ;quod autem est non hoc, id est, non simpliciter, et in actu, accipiendo simpliciter secundum substantiam, nequaquam potest scilicet moveri. Si autem hoc est supple verum, et generationem, supple esse motum, est supple impossibile. Enim pro quia, non ens, id est, materia quae est subjectum generationis et non ens de se, sed est in potentia ad omne ens simpliciter, tale inquam non ens generatur, scilicet ut subjectum. Nam generatio denominat subjectum, sicut et motus, ut ostensum est 7 hujus. Si igitur generatio esset motus, sequeretur quod non ens moveretur. Et subdit : Si enim et quam maxime secundum accidens generatur; sed tamen verum est dicere de simpliter generato, id est de materia, quae simpliciter generatur saltem subjective, quia existit non ens. Hoc autem addit, quia dixerat quod non ens, id est materia generatur. Et quia posset forsan aliquis dicerequod non ens tale non generatur nisi per accidens, ideo dicit quod dato quod sic esset, tamen de eo quod simpliciter generatur, ut subjectum, verum est dicere quod est non ens, quia materia non est ens modo praedicto, et per consequens subjectum generationis, quod est materia, impossibile est moveri. Et subdit : Similiter autem, et quiescere, quia non ens simpliciter sicut non movetur, non quiescit, quia motus et quies habent fieri circa idem. Haec igitur accidunt difficilia, id est inconvenientia esse, si supple generatio ponatur esse motus.
Notandum, quod ista ratio quae: etiam ponitur 5. Physic. text. com. 8. communiter exponitur a quibusdam. Est enim sic intelligenda quod esse, vel non esse referatur ad subjectum, ut sit sensus i quod movetur est, id est, subjectum motus est aliquod ens in actu perfecto, quantum ad esse substantiale et specificum: sed quod generatur non est, quia materia quae est subjectum generationis non est ens perfectum, nec in actu specifico substantiali, cum de se nullam habeat formam, sed est in potentia ad omnes, quantum est de se; et ideo est non ens oppositum enti simpliciter et in actu, et ideo generatio et motus videntur distingui penes subjectum modo praedicto. Deinde cum dicit :
Et si omne quod movetur in loco, non ens autem non est in loco. Erit enim utique alicubi.
Ponit secundam rationem, quae talis est: Quod movetur est in loco, quod generatur non est in loco: ergo generatio non est motus. Dicit ergo, quod supple patet, quod generatio non est motus, si omne quod movetur est in loco, ex eo scilicet quia motus localis est primus: non ens autem, id est materia quae est subjectum generationis, non est in loco. Erit enim alicubi, id est quod si materia esset in loco, esset in aliquo loco.
Notandum, quod ista propositio: Quod generatur non est in loco, si intelligitur pro subjecto generationis, falsa videtur esse. Nam si ex aqua generatur ignis, materia aquae quae subjicitur generationi est in loco, sicut et ipsa aqua, cum materia non sit separata a forma, nec a magnitudine, ut dicitur 1. de Generatione. Dicendum ergo, quod sic est intelligenda, quod subjectum generationis non est in loco per aliquod, quod subjicitur generationi, vel per illud, quod per generationem acquiritur, quia illa est sola substantia, quae de se non habet, quod sit in loco, licet concomitetur subjectum generationis quantitas, et respectu ejus sit in loco, ut arguitur. Non sic est de aliis mutationibus, quae omnes videntur supponere aliquam quantitatem in subjecto ratione cujus illud quod movetur est in loco, et pro tanto dicitur non esse in loco, quod generatur, ut subjectum. Deinde cum dicit :
Neque itaque corruptio, motus. Contrarium enim motui motus, aut quies, corruptio autem generationi.
Ostendit idem de corruptione, quod scilicet corruptio non est motus per talem rationem : Si corruptio est motus: ergo et generatio. Consequens est falsum, ut ostensumest; ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia quidquid contrariatur motui, vel est motus vel quies, sed generatio contrariatur corruptioni: si ergo corruptio est motus, generatio erit motus vel quies: non quies, patet: ergo motus. Hanc rationem tangit breviter dicens : quod nec itaque corruptio est motus. Enim pro quia, contrarium motui est motus aut quies, corruptio autem est contraria generationi, et tunc ut prius. Deinde cum dicit:
Quoniam autem omnis motus permutatio quaedam. Permutationes autem tres dictae. Harum autem quae secundum generationem, et corruptionem non motum, hae autem sunt, quae secundum contradictionem. Necesse autem eam, quae ex subjecto in non subjectum mutationem esse solam. Subjecta autem, aut contraria, aut intermedia. Etenim privatio ponitur contrarium, et monstratur affirmatione, puta nudum, et edentulum, et nigrum.
Concludit quasi per locum a divisione, quod tertia mutatio, quae scilicet est a subiecto in subjectum habet proprie rationem motus, dicens quod quoniam omnis motus est quaedam permutatio, permutationes autem dictae sunt tres Harum autem illa quae est secundum generationem, et illa quae est secundum corruptionem, non sunt motus, ut probatum est. Haec autem sunt secundum contradictionem, id est inter terminos contradictorios, quia inquam, sic est necesse eam solam mutationem, quae est ex subjecto in subjectum esse motum. Subjecta autem, inter quae supple est motus, aut supple sunt contraria, aut supple intermedia. Et addit : etenim privatio ponitur contrarium, et monstratur affirmatione, ut edentulum et nigrum. Vult dicere, quod licet privatio non videatur esse contrarium, cum tamen sic monstratur affirmatione sicut edentulum et nigrum, reducitur ad contrarium, quia privatio est prima contrarietas, ex 10. hujus text. com. 15. Et ideo inter talia, ut sunt secundum nomen affirmative accepta, et monstrata potest esse motus. Ex quo patet, quod ut accipitur contrarietas prout se extendit ad opposita privative, omnis motus et mutatio est aliquo modo inter contraria ; nigrum autem dicitur privatio albi non simpliciter, cum dicat aliquam naturam positivam, sed ex eo quod deficit a perfectione albi, nec ita perfecte participat naturam sui generis, puta coloris sicut album, ut praedictum est 10. hujus.