Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12.) Et erit in die illa, percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti. LXX: Et erit in die illa, concludet Dominus a fossa fluminis usque ad Rhinocoruram. Nisi junxisset, in die illa, per quod docemur, ea quae dicturus est superioribus copulanda, poteramus quasi proprium capituli hujus 0312C sensum exponere; nunc autem ad superiora referenda sunt omnia. Quoniam civitas munita desolata erit, et speciosa quondam relinquetur quasi desertum, 368 et ibi vitulus accubabit, et consumet propagines vineae, et omnia siccabuntur, quoniam non est populus habens intellectum, et propter stultitiam ejus, nullam a Creatore suo misericordiam consecutus est. Idcirco percutiet, sive concludet Dominus ab alveo vel rivo fluminis usque ad torrentem Aegypti, ut in universa Judaea, quae quondam repromissionis terra fuit, nullus reperiatur sermo doctrinae, nihil scientiae Scripturarum, de quibus et Apostolus loquitur: Ut non attendamus Judaicis fabulis et mandatis hominum, qui avertuntur a veritate (Tit. I, 14) ; et iterum: Sunt enim multi et non subditi ac vaniloqui, 0312D et seductores, quos oportet redarguere, praecipue ex circumcisione (Ibid., 10) . Alveum autem, sive rivum fluminis juxta historiam Euphratem possumus dicere, sicut et in septuagesimo primo psalmo scriptum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad finem ((Al. fines)), orbis terrae (Psal. LXX, 8) . Alii Jordanem putant. Et hoc notandum, quod in Judaeae terminis, fluvius appelletur; in 0313A Aegypti finibus, torrens, qui turbidas aquas habet, et non perpetuas. Pro torrente Aegypti, LXX Rhinocoruram transtulerunt, quod est oppidum in Aegypti Palaestinaeque confinio, non tam verba Scripturaram, quam sensum verborum exprimentes. Quod autem nos diximus, percutiet, pro quo LXX συμφράξει, id est, concludet, transtulerunt: Aquila et Theodotio, ῥαβδήσει interpretati sunt, quod sive virga percutiet, sive ad virgam recensebit numerum gregis sui, intelligi potest: ut non in malam, sed in bonam partem accipiatur.
Et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. LXX: Vos autem congregate unum et unum, filios Israel. O filii Israel, pro quo interpretatus est Symmachus, domus Israel: percussis adversariis vestris 0313B a rivo fluminis, usque ad torrentem Aegypti, id est, ab Euphrate usque ad Nilum, vos vel ipsi congregabimini ad fidem Domini unus et unus, quia Judaeorum turba non credidit, per quod significat, paucos ex Judaeis in Salvatorem Dominum credituros. 369 Vel certe, o Apostoli et apostolici viri, Judaeorum multitudine non credente, vos de toto orbe, quos potueritis, quasi oves morbidas referte ad caulas Domini, et congregate eas cum gentium populo, ut impleatur illud, quod Paulus Apostolus et Barnabas loquuntur ad Judaeos: Vobis quidem primum oportebat annuntiare verbum Dei; sed quia indignos vos judicastis salute, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) .