IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Tres tantum esse motus species per se probat non esse motum in Ad aliquid, seu relationem, nec in Actionem, aut Passionem, Hinc non habetur, ad relationem extrinsecus advenientem, non esse motum seu mutationem, de quo vide Doct. 3. d. 1. q. 1. et 4. d. 6. q. 10. et d. 13. q. 1.
Si igitur Praedicamenta divisa sunt, substantia, qualitate, loco, facere, aut pati, ad aliquid, quando ; necesse tres esse motus, scilicet qualis, quanti, et loci.
Hic ut dicebatur, ponit Philosophus tertiam divisionem motus, quae est subdivisio illius mutationis, quae dicta est esse motus. Circa quod tria facit. Primo proponit intentum. Secundo adducit probationem intenti. Tertio epilogat circa dicta. Secunda ibi : Secundum substantiam vero. Tertia ibi : Quoniam autem nec substantiae. Dicit ergo, quod si pro quia: ergo Praedicamenta sunt divisa, substantia, qualitate, loco, id est, ubi, facere, aut pati, aut ad aliquid et quando, et sic de aliis Praedicamentis. Necesse est tres esse motus, id est, tres species motus, qualis, id est in Qualitate, quanti, id est Quantitatis, et loci, id est in Ubi. In his enim tribus generibus, et non in aliis potest esse motus. Deinde cum dicit :
Secundum substantiam autem non, propter nullum esse substantiae contrarium.
Probat intentum. Circa quod tria facit. Primo probat quod motus non est in Substantia. Secundo quod non est in Ad aliquid. Tertio quod non est in Actione et Passione. Secunda ibi : Nec ad aliquid. Tertia ibi : Nec facientis. In prima parte intendit talem rationem: Omnis motus est inter contraria, vel media, quae etiam habent rationem contrarii; sed in substantia non est contrarietas, nec per consequens media contrariorum, ergo in substantia non est motus. Major patet, quia motus, de quo nunc est sermo, est ex subjecto in subjectum, quae sunt duo termini affirmativi et contrarii. Et hoc est quod dicit, quod secundum substantiam non est, supple motus propter nullum esse substantiae contrarium. Qualiter autem intelligendum est, quod substantiae nihil sit contrarium, et utrum aliquo modo possit attendi contrarietas in genere Substantiae, dictum est in 10. hujus in quadam quaestione. Quaeratur ibi. Quare etiam negatur motus esse in substantia, et quomodo hoc intelligendum sit, dictum est in quaestione praecedenti. Deinde cum dicit:
Neque ad aliquid, est enim altero nihil permutato verificari alterum nihil permutatum. Quare secundum accidens motus ipsorum.
Probat quod in Ad aliquid non est motus per se primo, sed per accidens, et intendit talem rationem : Illud in quo non fit motus, nisi facto motu in altero, in eo non est motus nisi per accidens: sicut et illud quod movetur ad motum alterius, dicitur moveri per accidens, ut nauta ad motum navis: sed relatio aut Ad aliquid est hujusmodi, ergo, etc. Minor patet, quia non fit de simili non simile, aut dissimile, vel e converso, nisi facta mutatione in aliquo extremo secundum quid absolutum, sive in altero correlativo. Exemplum, Socrates et Plato sunt similes secundum albedinem; corrupta albedine in utroque, vel tantum in altero, fiunt ambo dissimiles, qui prius erant similes. Hanc rationem tangit dicens, quod nec in ad aliquid, supple est motus: etenim pro quia, altero correlativo permutato contingit verificari, id est, in veritate mutari alterum, vel permutari secundum quid absolutum. Quare secundum accidens est motus ipsorum, scilicet relativorum.
Notandum, quod ex hoc loco su munt aliqui argumentum, quod relatio non distinguitur realiter a fundamento ; quia si sic, compositius esset album simile quam al bum solum, quod videtur esse falsum, ut dicunt, cum homo de non : simili possit fieri similis, nulla mutatione facta in eo, sicut dicitui hic in littera. Et ex hoc probatur quod quia in Ad aliquid non est motus, quod relatio non distingui tur realiter a fundamento, de quo alias. Non cogit argumentum, (a Cum enim dicitur, quod tunc album simile esset compositius dico quod verum est, quia habet in se actum et potentiam, puta fundamentum et relationem. Cum dicitur quod non, quia in Ad aliquid non est motus, quia aliquis de novo fit similis sine sui mutatione, dico quod hoc est falsum, (b) Ubi notandum, quod mutari est aliter se habere nunc quam prius; hoc autem potest esse dupliciter, vel ad se vel ad alterum. Primo modo mutari est in formis absolutis. Secundo modo in relativis. Ad probationem dicendum, quod ipse ponit quod non est possibile aliquid se habere aliter ad alterum, nisi aliter se habeat ad se, et haec est ejus ratio, ideo dicit quod in Ad aliquid non est per se primo motus. Solum ergo hic intendit ostendere in quibus Praedicamentis est motus per se primo, et in quibus non. Confirmatur, quia etiam vult quod in substantia non est motus, et tamen nullo dubitante in substantia est mutatio: ergo ex intentione ejus non habetur, nisi quod in Ad aliquid non est motus, cum quo stat quod ibi sit mutatio. Dein de cum dicit :
Neque facientis, et patientis ut moventis, et moti, quia non est motus motus: neque generationis generatio, nec totalite) permutationis permutatio.
Probat quod motus non est in Actione et Passione. Circa quoc duo facit. Primo proponit conclusionem. Secundo subdit conclusio nis probationem. Secunda ibi : Du pliciter enim. Dicit ergo, quod nec facientis et patientis, id est actionis et passionis, ul moventis et moti, id est, quae sunt idem quod movens et motum, scilicet est motus: quit
scilicet ipsius motus non est motus, neque generationis generatio. Igitur supple cum actio et passio sint vel motus, vel generatio, id est mutatio, sequitur quod actionis, vel passionis non sit motus vel mutatio.
SUMM ARIUM. Motus non posse esse motum, neque ut subjecti, neque ut termini, alioquin dari processum, et simul aliquid generari et corrumpi.
Dupliciter enim contingit motus esse motum ; aut ut subjecti, velut homo movetur, quia ex albo in nigrum permutatur. Quare sic, et motus, aut calescit,aut infrigidatur, aut locum permutat, aut augetur, hoc autem impossibile. Non enim subjectorum aliquid permutatio.
Probat propositam conclusionem, et intendit talem rationem : . Si permutationis sit permutatio, hoc habet esse dupliciter, vel ut subjecti, vel ut termini: sed neutrum est possibile, ergo nullo modo permutationis est permutatio, nec per consequens actionis, quia hic loquitur de actione, ut videtur res acta quae est idem realiter quod motus, et quod passio. Circa istam rationem sic procedit, quia primo probat primam partem minoris. Secundo secundam. Secunda ibi: Aut eo quod alterum. Dicit ergo, quod dupliciter contingit, supple intelligere, motus esse motum; aut uno modo, scilicet ut dicimus, quod homo movetur, quia permutatur ex albo in nigrum; quare si sic, et motus, aut calefit, aut infrigidatur, aut permutat locum aut augetur, si supple dicatur quod motus movetur ut subjectum. Hoc autem est impossibile, quia permutatio non est aliquid de numero subjectorum, quod scilicet possit subjici calori, aut frigori et hujusmodi. Patet ergo quod motus non est motus, ut subjecti. Deinde cum dicit :
Aut eo quod alterum aliquod subjectum ex permutatione permutetur in aliam speciem, velut homo ex languore in sanitatem. Sed nec hoc possibile nisi secundum accidens. Omnis enim motus ex alio in aliud est permutatio, et generatio, et corruptio eodem modo. Verumtamen quae quidem ex oppositis, sic aut non sic, non motus. Simul igitur permutatur ex sanitate in aegritudinem, et ex hac ipsa permutatione in aliam. Palam autem quia si languerit, permutatus erit in qualiacumque. Contingit enim quiescere, et adhuc in non contingentem semper, et illa ex aliquo in aliquid aliud erit. Quare opposita erit sanatio, sed per accidens, velut ex reminiscentia in oblivionem permutatur, quia cui existit id permutatur ; quandoque quidem in sanitatem, quandoque autem in scientiam.
Probat secundam partem minoris, scilicet quod motus non possit esse motus ut termini, ita quod aliquod subjectum mutetur ab aliqua mutatione in aliam. Circa quod quatuor facit secundum quatuor rationes quas adducit. Secunda ibi: Adhuc autem in infinitum. Tertia ibi : Adhuc ejusdem. Quarta ibi: Adhuc oportet. Prima ratio sic formari potest: Quia si sic, ergo aliquod simul movetur ad opposita: consequens est falsum, ergo et antecedens. Istam rationem sic declarat, dicens quod aut supple alio modo potest intelligi, quod motus sit motus, ut termini,eo quod alterum subjectum permutetur ex una permutatione in aliam speciem permutationis, ut homo permutatur ex languore in sanitatem. Sed neque hoc est possibile, nisi secundum accidens, quod probat : quia omnis motus est permutatio ex alio in aliud, et generatio et corruptio eodem modo, verumtamen est, supple differentia in terminis, quia mutatio, quae quidem est ex oppositis sic, aut non sic, puta ex non esse ad esse, vel e converso, non est motus, sed supple generatio et corruptio, quae sunt inter terminos contradictorios, motus autem non, sed inter contrarios, ut praedictum est. Si igitur, supple sit aliqua permutatio de una permutatione in aliam permutationem, simul igitur permutatur ex sanitate in aegritudinem, et ex hac ipsa permutatione, scilicet ex aegritudine, in aliam, scilicet permutationem. Ex quo infert, palam autem quia si languerit, scilicet ex languore, permutatus erit in qualiacumque, id est, in quamcumque aliam, puta in dealbationem vel denigrationem, id est ex hoc quod mutatur de sanitate in aegritudinem, ex hac permutatione poterit permutari in quamcumque aliam. Et subdit, contingit enim quiescere aliquando, id est, in termino alicujus mutationis. Hoc autem quod praedictum est improbat, dicens quod adhuc omnis, supple mutatio fit semper in non contingentem, id est in oppositum, sicut et omnis mutatio fit in oppositum: et illa, scilicet transmutatio in qua fit transitus, erit ex aliquo in aliud, quare opposita sanatio, id est, quod de permutatione languoris fiet transitus in oppositam mutationem, quae est sanatio. Ex quo sequitur quod colligitur ex praedictis, quod opposita permutatio fiat in quamcumque aliam, et quod non fiat nisi in oppositam, quod includit repugnantiam manifestam.
Ex quo sequitur ulterius, quod dum aliquid mutatur in unum oppositorum, simul mutetur in mutationem, quae tendit in aliud oppositum, quod est impossibile, quia nunquam natura intendit simul opposita. Et subdit, sed per accidens, supple contingit aliquid mutari de una permutatione in aliam, licet non per se, ut aliquis permutatur ex reminiscentia in obliuionem, quia illud, scilicet subjectum, cui existit, scilicet reminiscentia, vel quaecumque alia mutatio, quandoque quidem permutatur in scientiam, quandoque autem in sanitatem, quandoque in oblivionem, et sic de aliis; accidit enim quod permutatione terminata alia succedit sive opposita, sive quaecumque contingens.
Notandum, istam rationem in hoc stare breviter, quod si permutationis est permutatio ut termini, ita quod una ad aliam terminetur, illa quae succedit potest esse opposita, puta si aliquid mutetur a sanatione in aegrotationem: vel potest esse quaecumque contingens quia si aliquid movetur de sanitate in aegritudinem, potest succedere vel quaecumque alia mutatio, puta dealbatio, vel infrigidatio, vel quaecumque alia mutatio, licet omnis mutatio debeat esse ad oppositam Si igitur aliquid mutatur de una mutatione ad aliam oppositam, puta de sanatione in aegrotatio nem, sequitur quod simul move tur ad opposita, et per conse quens quod simul sanetur et infirmetur. Nam ut patet ex 5 Phys. text. com. 4.et inde, mu tatio denominatur a termino, et denominat subjectum. Unde motui ad sanitatem dicitur sanatio, et subjectum quod sic sanatur dicitur sanari; similiter motus ad aegritudinem dicitur aegrotatio, et subjectum quod sic movetur dicitur aegrotari. Si igitur aliquid simul movetur de sanatione ad aegrotationem, poterit denominari ab utraque mutatione: et dicitur simul aegrotari et sanari, quod est omnino extra rationem. Per se ergo loquendo una mutatio non terminatur ad aliam, licet hoc contingat per accidens, puta si terminata sanatione incipiat subjectum dealbari; sed hoc accidit sanationi, quia posito quod non succederet dealbatio, nihilominus sanatio esset in se perfecte terminata. Deinde cum dicit:
Adhuc in infinitum ibit, si erit permutationis permutatio, et generationis generatio. Necesse igitur, et priorem si posterior, puta si simplex generatio fiebat aliquando, et quod fit fiebat. Quare nondum erat quod fiebat simpliciter, si aliquid fiens simpliciter, aut factum. Si itaque, et hoc fiebat aliquando, quare nondum erat tunc genitum. Quoniam autem infinitorum non erit primum, quare neque habitum ; neque fieri igitur, neque moveri possibile est, neque permutari nullum.
Ponit secundam rationem, quae talis est : Quia si sic, ergo erit processus infinitus in mutationibus. Consequens est falsum: ergo et antecedens. Hanc rationem declarat dicens : Adhuc autem in infinitum ibit, supple iste processus permutationum. Si permutatio erit permutationis, et generatio generationis, quia tunc supple ad permutationem non perveniretur, nisi per aliam permutationem priorem, et ad illam per aliam priorem, et sic in infinitum. Quare necesse est esse priorem si posterior sil. Et hoc est quod subdit : necesse est igitur, et priorem, scilicet esse, si posterior sit, puta si ponatur, quod generatio simplex, quae est generatio in substantia, fiebat aliquando, ita quod generationis sit quaedam alia generatio, et quod fit, id est ipsa generatio, vel ipsum fieri generationis simpliciter fiebat, scilicet antea. Quare sequitur quod nondum erat quod fiebat simpliciter, id est generatio simpliciter, sed supple erat secundum quod fiebat generatio ipsius generationis. Ideo dicit, quod nondum erat quod fiebat, id est generatio simpliciter, sed aliquid fiens, id est quod fit, simpliciter aut factum, id est quod res non est dum fit, sed cum facta est tunc primo est. Si itaque et hoc, id est generatio aliquando fiebat, quare nondum erat tunc genitum id est, tunc quando fiebat et generabatur, et sic in infinitum. Quoniam autem infinitorum non est primum, sequitur quod non est primum, id est, prima generatio generationis. Quare nec habitum, hoc est posterius et consequenter se habens: ergo neque possibile est fieri, nec moveri, nec permutari nullum, quod est evidenter falsum. Deinde cum dicit :
Adhuc ejusdem motus contrarium, et quies, et generatio, et corruptio. Quare quod fit cum fiat; fiens tunc corrumpitur, neque enim confestim factum neque posterius. Esse enim oportet quod corrumpitur.
Ponit tertiam rationem, quae talis est : Quia si sic, ergo simul dum aliquid generatur, corrumpitur: consequens est falsum, quia quod corrumpitur oportet esse:
sed quod generatur non est, ergo antecedens est falsum ex quo sequitur. Hanc rationem declarat, dicens quod adhuc ejusdem, scilicet subjecti et moto contrarius,et quies, et etiam generatio, et corruptio, quae sunt contraria, nam opposita habent fieri circa idem. Quare si supple idem subjectum mutetur de generatione in corruptionem; sequitur quod fit cum fiat fiens, id est dum generatur, tunc corrumpitur, quod supple est impossibile: enim pro quia, nec confestim factum, idest generatum, nec posterius, supple corrumpitur, idest quod nihil fit ut statim corrumpatur, enim pro quia, esse oportet quod corrumpitur. Cujus ratio est, quia cum corruptio sit mutatio de esse ad non esse, oportet illud quod corrumpitur esse, et per consequens inter generationem, quae est mutatio ad esse, et corruptionem, quae est ad non esse, necesse est cadere quietem mediam inesse, et per consequens non erit mutatio de generatione in corruptionem, ut in terminum. Deinde cum dicit:
Adhuc oportet materiam subesse ei quod fit et permutatur, quae igitur erit? Quemadmodum alterabile corpus, aut anima aliquid, sic aliquid quod fit motus et generatio, et aliquid in quod moventur. Oportet enim aliquid esse eum qui hujus ex hoc in hoc motum non motum. Qualiter igitur ? Neque enim erit disciplina disciplinationis, quare neque generatio generationis.
Ponit quartam rationem, dicens quod adhuc oportet materiam subesse ei quod fit et permutatur, id est, permutari quod movet, quia in omni mutatione oportet esse subjectum quod mutatur. Quae igitur erit? supple materia si generatio generetur ? quasi diceret quod non est dare, et tamen oporteret dare aliquam talem materiam. Quemadmodum enim est alterabile corpus, aut anima, aut aliquid hujusmodi quod est materia et mobile, sic oporteret esse, aliquid quod fit motus, et generatio, quod est materia et mobile, si motus esset ad motum, et generatio ad generationem, et tamen hujusmodi materiam non est assignare motui et generationi. Iterum in omni supple motu et generatione oportet esse aliquid in quod moventur, et ad quod terminantur, quia omnis mutatio sicut habet subjectum, ita et habet terminum, id est quod oportet esse aliquem, terminum ejus quod movetur, et est motum ex hoc in hoc: et illud quod terminat non est motum, quia terminus motus non movetur. Qualiter igitur, supple hoc contingit ? quasi diceret, quod est possibile esse. Ideo concludit: Nec enim erit disciplina disciplinationis, id est, quod hujus permutationis, quae est disciplinatio non erit aliqua alia mutatio, quae ad disciplinationem terminetur, quae quasi sit disciplina disciplinationis, quare sequitur. quod nec erit generatio generationis.
Notandum, hanc rationem in hoc stare, quod in omni mutatione oportet dare duo, scilicet subjectum et terminum: sed si generationis esset generatio, et mutationis mutatio, neutrum posset assignari, nec subjectum, nec terminus ergo impossibile est, quod generationis sit generatio, ut termini aut totaliter mutatio mutationi: