Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
371 (Cap. XXVIII.—Vers. 1.) Vae coronae superbiae ebriis Ephraim, et flori decidenti gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino. Ecce validus et fortis Domini, sicut impetus grandinis turbo confringens; sicut impetus aquarum 0315A multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim. Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. LXX: Vae coronae injuriae mercenarii Ephraim: flos cadens de gloria super verticem montis pinguis, qui ebrii estis absque vino. Ecce fortis et durus furor Domini, sicut grando quae fertur in pronum, non habens umbraculum, quae violenter decidit sicut aquarum multitudo trahens humum, et faciens sibi spatium: manibus et pedibus conculcabitur corona injuriae mercenarii Ephraim. Et erit flos qui decidit de spe gloriae in summitate montis excelsi, sicut praematura 0315B ficus, quam qui viderit, antequam sumat manu, cupiet eam devorare. Dicamus primum juxta historiam, deinde juxta tropologiam, et ad extremum juxta vaticinium prophetale. Loquitur sermo divinus adversum decem tribus quae regnabant in Samaria, et propter Jeroboam, qui de tribu Ephraim fuit, appellabantur Ephraim. Et vocat eos coronam superbiae: quia comparati duabus tribubus, quae appellabantur Juda, sublimiores erant et numero et robore. Ebriosque eos dicit Ephraim, qui suum non intelligant Creatorem, sed pro Domino adorent vitulos aureos in Dan et Bethel. Isti quondam in flore fuerunt Domini, et in gloria, quando regebantur a David et Salomone, et in duodecim tribubus erant adorantes Deum in templo Jerusalem, qui fuerunt in vertice 0315C vallis pinguissimae, quod Hebraice dicitur Ge Semanim (). Siginificat autem locum ubi traditus Dominus est; super cujus vallis verticem templum Domini situm est. Isti inebriati sunt vino erroris et amentiae, 372 quod eis miscuit Jeroboam. Quapropter poenam illis Dominus comminatur, quod sicut grandinis turbo universa confringit, et impetus aquarum inundantium quidquid obvium invenerit, rapit: sic ab Assyriorum deleantur exercitu, et quod reliquum fuerit, in montes sive urbes Mediae transferatur. Comparat autem gloriam decem tribuum coronae variorum florum, quae tantam habuerit pulchritudinem, ut quomodo si quis antequam aestas veniat et autumnus, πρόδρομον ficum videns in arbore, statim ut manu tenuerit, devorat: sic et decem 0315D tribus cum Assyrius viderit, vastet et devoret, et nihil omnino pristini populi relinquat in Samaria. Hoc breviter juxta historiam dictum sit. Transeamus ad allegoriam. Secundum expositionem Osee prophetae, in quo Ephraim et Joseph et Samariam et decem tribus, quae scissae sunt a corpore duodecim tribuum, et templum Domini reliquerunt, retulimus ad haereticos, qui vere juxta Septuaginta editionem, 0316A corona injuriae sunt, Dominum blasphemantes, et omnia mercedis causa faciunt, et de gloria Domini conciderunt: nec sequuntur tenuitatem mannae, et humilitatem Ecclesiasticam; sed in monte pinguissimo versantur ebrii absque vino. Propterea fortis et durus furor Domini, qui eos puniturus est, grandini praecipiti, quae non in tecta, sed in capita mortalium ruit, et multis (( Al. multarum)) aquarum inundationibus comparatur, quae quidquid obvium invenerint, trahunt. Haec corona injuriae, mercenarii appellantur Ephraim, qui juxta Apostolum turpis lucri gratia, de flore et spe ac gloria pristinae fidei corruerunt, et versantur in superbia, et dulcissimus cibus diaboli sunt, qui eos quotidie devorat (I Pet. V) . Secundum prophetiam illud possumus 0316B dicere, quod coronam injuriae vocet Scribas et Pharisaeos, qui Dominum blasphemabant. Et appellabantur mercenarii Ephraim, propter Judam, qui de tribu Ephraim et de vico ejusdem tribus Iscarioth, Dominum pretio vendidit, qui vere flos apostolicae gloriae cecidit super montem 373 pinguissimum, de quo dictum putamus: Manducavit et bibit Jacob, et saturatus est, et impinguatus, et recalcitravit dilectus (Deut. XXXII, 15) . Sive juxta Hebraicum: super vallem pinguium, id est, Gessemanim: in qua etiam nomen loci significatur, in quo Judas Dominum tradidit. Vallis autem pinguis, sive pinguium dicitur, propter ubertatem, et Scribas et Pharisaeos qui ibi Dominum comprehenderunt: de quibus in psalmo scriptum est: Tauri pingues obsederunt me 0316C (Ps. XXI, 13) . Haec vallis pinguium, id est, Gessemanim, in hoc capitulo secundo appellatur; et miror quomodo LXX primum eam dixerint montem pinguem, et postea montem excelsum. Ebrius autem fuit proditor non vino, sed avaritia et furore aspidum insanabili, et diaboli cibo, qui post buccellam intravit in eum (Joan. XIII) , et penitus devoratus est, quia oratio ejus versa est in peccatum, et ne poenitentia quidem ejus fructum salutis habuit. Verbum Hebraicum Sacchore () ambiguum est, et vel ebrios, vel mercenarios sonat. Unde et Issachar interpretatur, est merces: et Sachar (), μέθυσμα, id est, ebrietas: caeterique ebrios: soli LXX mercenarios transtulerunt.