IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Solvit rationem antiquorum, negantium generationem, et adaptat suae sententiae opinionem Anaxagorae, ponentis unum chaos, in quo omnia sunt confusa ; et Empedoclis, ponentis omnia esse mixta, et unita per amicitiam, et generationes fieri per discordiam, de quibus actum est in primo hujus.
Quoniam autem duplex est ens, transmutatur omne ex potentia ente in actu ens, ut puta ex potentia albo etiam actu album, similiter autem in augmento et decremento. Quare non solum secundum accidens contingit fieri ex non ente, sed ex ente fiunt omnia, potentia quidem ente, ex non ente vero actu.
Ex dictis solvit dubitationem antiquorum, negantium generationem.
Ad cujus evidentiam sciendum, quod aliqui antiqui negaverunt generationem, ut tactum fuit 4. hujus, t. c 19. et inde, propter istam rationem : Quia si aliquid generatur, vel fit ex non ente, vel ex ente ; non ex non ente, quia ex nihilo nihil fit: nec ex ente, quia tunc jam esset antequam fieret. Hanc autem rationem solvit per distinctionem, dicens quod quoniam ens est duplex, scilicet ens in potentia, et ens in actu, ideo omne quod transmutat, transmutatur ex ente in potentia in ens in actu, ut puta ex albo in potentia, in album actu, similiter autem in augmento et decremento. Quare non solum supple in genere substantiae contingit aliquid fieri secundum accidens ex non ente, id est, ex privatione, quae est non ens; sed omnia fiunt ex ente scilicet materia, potentia quidem ente, ex non ente vero actu.
Notandum, quod ut hic innuitur, et habetur 1. Phys. aliquid fit ex aliquo dupliciter : vel sicut ex privatione, vel sicut ex materia et subjecto. Ex privatione quidem fit per accidens, sed ex materia per se. Materia autem est ens in potentia subjectiva, et non est aliquod ens in actu, quantum est de se eorum, ad quae est in potentia. Et propter hoc solvitur ratio negantium generationem. Cum enim arguitur, quod vel fit ex non ente, vel ex ente, potest dari utrumque isto modo, scilicet quod fit ex ente in potentia, et ex non ente in actu, et tunc nihil mali sequitur. Deinde cum dicit:
Et hoc est Anaxagorae unum. Dignius enim est, quam simul omnia. Et Empedoclis mixtura, et Anaximandri, vel ut Democritus, aut nobis erant omnia potentia, actu vero minime.
Quare materiam habuerunt.
Adaptat suae positioni opinionem quorumdam aliorum, qui generationem affirmabant, de qua habitum est in primo. Dicit ergo, quod hoc, scilicet materia, quae est in potentia ad omnia est illud unum
Anaxagorae. Anaxagoras enim posuit unum chaos confusum, in quo dixit omnia esse mixta a principio, et ex illo omnia generari per quamdam segregationem. Et subdit quod dignius est, supple ponere materiam, in qua omnia sunt in potentia, quam ponere omnia simul, scilicet in actu, ut videtur Anaxagoras posuisse. Iterum materia videtur esse ista mixtura Empedoclis et Anaximandri, qui posuerunt a principio omnia esse mixta per amicitiam, postea generata per discordiam disgregantem. Iterum ut ait Democritus nobis, quod omnia erant in potentia prius, actu vero minime. Quare materiam utique erant tangentes, ita quod omnes isti Philosophi aliqualiter tetigerunt naturam materiae, licet imperfecte, quatenus nesciverunt distinguere inter potentiam et actum, sicut Aristoteles: non enim oportet ponere illam mixturam, in qua omnes res existerent in actu propter generationem rerum salvandam, quia ad hoc sufficit materia, quae est in potentia ad omnia, ut sic ex ea possint omnia generari.