Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XIX.—Vers. 1, seqq.) Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David. Additus est annus ad annum, solemnitates evolutae sunt. Circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens; et erit mihi quasi Ariel. Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te 0327D praevaluerunt. Eritque repente confestim: a Domino exercituum visitabitur in tonitruo et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis. Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam. Sicut somniat esuriens et comedit, cum fuerit experrectus ((Vulg. expergefactus)), vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, postquam evigilaverit ((Vulg. fuerit expergefactus)), 0328A lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion. LXX: Vae Ariel, Ariel civitas quam expugnavit David. Congregate genimina, annum super annum comedite, comedetis enim cum Moab: coangustabo enim Ariel, et erit fortitudo illius et divitiae mihi, et circumdabo sicut David super te: et mittam vallum in circuitu tuo, et ponam per gyrum tui turres, et humiliabuntur in terram sermones tui: et in terram occident verba tua. Et erit sicut loquentium de terra vox tua, et usque ad pavimentum vox tua infirmabitur. Et erunt sicut pulvis 388 de rota divitiae impiorum: et sicut favilla quae rapitur, multitudo eorum qui te oppresserunt: eritque in puncto repente a Domino sabaoth. Visitatio enim erit cum tonitru, et commotione et 0328B voce magna, tempestas valida, et flamma ignis devorans. Et erunt quomodo videntis somnium nocte, divitiae omnium gentium quae militaverunt contra Ariel: et omnes qui pugnaverunt contra Jerusalem, et universi qui congregati sunt super eam, et afflixerunt eam. Eruntque sicut qui in somnis esuriunt et comedunt: cumque surrexerint, vanum est somnium eorum, et sicut qui per somnium sitit et bibit, cum surrexerit, adhuc sitiet, et anima ejus frustra speravit: sic erunt divitiae omnium gentium quae militaverunt contra montem Sion. Pro eo quod nos interpretati sumus, Vae, in Hebraeo scriptum est Oi (), quod apud eos interdum vocativo casu dicitur, ut non plangat Ariel, sed vocet; licet in praesenti loco pro planctu accipiendum sit. Ariel quoque interpretatur leo Dei; et pro civitate 0328C quam Aquila interpretatus est, πολίχνην, hoc est, oppidulum, sive viculum, in Hebraeo legunt Cariath (), quod proprie villam significat, et lingua Syra dicitur