IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Distinguit quodammodo materiam subiunarium et celestium, non tamen hinc sequitur distingui specie ; imo sunt ejusdem speciei, ut habet Doct. 2. d. 14. q. 1. et q. 15. de Anima. Vide 8. hujus text. 12. Explicat quomodo generatio fit ex non ente.
Omnia vero materiam habent quaecumque transmutantur, sed aliam ; et sempiternorum quaecumque non generabilia, mobilia autem lationem ; verum non generabilem habent, sed unde, et quo.
Ostendit quod materia diversimode in entibus existit, dicens quod omnia vero quaecumque transmutantur, habent materiam, sed aliam et aliam, quia scilicet ea quae sunt transmutabilia secundum substantiam habent materiam subjectam generationi et corruptioni: quae vero non sic, sed sunt mobilia secundum locum, ut sunt sempiterna, non habent talem materiam, sed solam subjectam motui. Ideo subdit, quod quaecumque sempiterno: rum non sunt generabilia, sunt autem mobilia latione, id est secundum locum, non habent materiam generabilem ; sed unde, et quo, id est habent materiam, quae est in potentia ad terminos motus localis, qui sunt ubi, a quo motus incipit, et ubi quo tendit, et ad quem terminatur. Qualiter autem intelligendum sit sempiterna habere materiam subjectam motui locali, dictum fuit 8. hujus quaestionis de materia in caelo, nec oportet pro nunc circa hoc amplius morari ; quaeratur ibi. Deinde cum dicit:
Dubitabit autem aliquis, ex quali non ente est generatio ? Tripliciter enim non ens. Si itaque est aliquid potentia. Attamen non ex quocumque, sed alterum ex altero. Neque sufficiens, quia simul res omnes. Differunt enim materia. Quoniam quare infinita facta sunt, sed non unum ? Intellectus enim unus.
Quare si materia una, illud factum est actu cujus materia erat potentia.
Solvit quamdam dubitationem ex praedictis, dicens quod dubitabit utique aliquis ex quali non ente est generatio. Dictum est enim quod generatio est transmutatio de non ente. Tripliciter enim dicitur non ens, et ideo merito dubitatur ex quo non ente fiat generatio. Dicitur enim uno modo noners, quod omnino non est, et ex tali non fit generatio, cum ex nihilo nihil fiat per naturam. Alio modo dicitur non ens ipsa privatio, quae formaliter est pura negatio in subjecto ; et ex tali fit utique generatio, sed per accidens, quatenus fit per se ex materia, cui annexa est privatio ad generationem necessario requisita. Alio modo dicitur non ens ipsa materia, quatenus de se est ens in potentia, non in actu, et ex tali fit generatio per se. Et ideo subdit, Si itaque supple est aliquid potentia, id est, si. aliquid non ens est ens in potentia, ex tali supple non ente fit generatio per se ; attamen non ex quocumque, id est, quod non propter hoc fit quodlibet ex quolibet, sed alterum ex altero. Unumquodque enim generabile habet determinatam materiam ex qua fit, loquendo de materia propinqua et immediata, quidquid sit de materia prima. Et subdit, quod nec est sufficiens dicere quod omnes res sint simul, ut ait Anaxagoras, qui posuit omnia commixta a principio. Nam tres supple differunt materia secundum quod scilicet in diversis sunt diversae materiae : Quoniam quare facta sunt infinita, et non unum tantum si supple secundum Anaxagoram una esset materia omnium. Enim pro quia, intellectus est unus, quem scilicet Anaxagoras ponebat agens. Quare si materia est una, sequitur quod illud factum actu sit supple unum cujus materia, id est, ad quod materia erat in potentia. Dictum est, num. 8. hujus t. c. 12. et circiter, quod si agens sit unum, et materia una, necesse est effectum esse unum; tenendum est ergo, quod generatio fit ex non ente, quod est materia, non quidem ex quocumque, sed determinatum ex materia determinata.
Notandum, quod dictum Aristotelis non est accipiendum simpliciter tanquam verum, non enim concludit nisi forsan contra Anaxagoram de quo hic loquitur, qui ponebat unam materiam, et unum intellectum esse principia omnium rerum: et illum intellectum esse virtutis limitatae in eo, quod ponebat eum intelligere ad productionem materia et non posse producere ipsam, sed praesupponere. Nam secundum veritatem quivis intellectus primus est unus, quia tamen est infinitae virtutis, et habet pluralitatem, sive infinitatem idealium conceptionum, potest ex eadem materia, diversa producere, maxime cum agat libere contingenter in omni actione ad extra, sicut veri Theologi protestantur.
SUMMAE PRIMAE