Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6, 7.) In terra tribulationis et angustiae leaena et leo: ex eis vipera et regulus volans: portantes super humeros jumentorum divitias suas; et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur. LXX: In tribulatione et angustia leo et catulus leonis: inde aspides et genimina aspidum volantium: qui ferebant super asinos et camelos divitias suas ad gentem, quae eis non proderit: Aegyptii inania et vacua proderunt vobis. Pro leone, in Hebraico scriptum habet Leis () (( Al. Lehis)), et pro regulo volante, quem 0341B LXX genimina aspidum volantium transtulerunt, in Hebraico ἐμπρηστὴς dicitur et volans quem nos appellare possumus comburentem, et Hebraice vocatur Saraph (). Rursum in eo loco ubi nos interpretati sumus, portantes super humeros jumentorum, pro jumentis omnes similiter transtulerunt πώλους, id est pullos asinorum. Terra autem tribulationis et angustiae, latissimam eremi significat vastitatem, per quam reliquiae Jerusalem cum Johannan filio Careae et filiabus regis Sedechiae, sublatis omnibus quae habere poterant, ad Aegyptum 405 transfugerunt. Leaenam-quoque et catulum leonis, Jerusalem et populum ejus μεταφορικῶς intellige, dicente Balaam in Numeris: Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur: Non accubabit, donec devoret praedam, 0341C et occisorum sanguinem bibat (Num. XXIII, 24) . In Ezechiele quoque scriptum est: Assume planctum super principem Israel, et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos (Ezech. XIX, 1, 2) ? Ac ne putaremus vere Scripturam sanctam de leaena et leone dicere, contra naturam rerum loquitur, quod de leaena et leone nata sit vipera et regulus volans, sive genimina aspidum volantia: quod videlicet de malis parentibus pejores generati sint liberi, de quibus et Evangelium loquebatur: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura (Matth. III, 7) ? Et ad terram dicitur Israel: Tu es terra in qua non pluit, nec imber venit super te in die irae, cujus principes in medio ejus, quasi leones rugientes, rapientes 0341D praedam, animas devorantes per potentiam (Supra, V) . Ista genimina viperarum, sive aspidum volantium, id est, principes populi et omnis impiorum turba, ierunt ad populum, qui eis prodesse non potuit, dicente 0342A Jeremia (Jerem. LVI) , quod traderet Dominus Pharaonem Vafre regem Aegypti in manum inimicorum ejus, et in manus quaerentium animam illius, et consumerentur omnes viri Juda, qui erant in terra Aegypti, gladio et fame usque ad internecionem, in tantum ut tradant Hebraei, prius quam Nabuchodonosor Aegyptum caperet, Jeremiam et Baruch imminentem captivitatem morte vitasse. Leaenam et catulum leonis quidam coelestem Jerusalem et deceptum ex ea populum exposuit, regulumque volantem, et viperas, et genimina aspidum, illum de quo supra legimus (Supra. XIV et XXVII) , colubrum tortuosum, et de quo Salvator in Evangelio loquebatur: Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 19) : qui draco appellatus in Apocalypsi 0342B (Apoc. XII) , tertiam partem stellarum secum detraxit in terram, quae perversitate sententiae priores divitias perdiderunt, deserentes eas in Aegyptum hujus saeculi.
Ideo clamavi super hoc: superbia tantum est: quiesce. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta Interpretes transtulerunt: Annuntia ista, quoniam vana est 406 consolatio vestra haec. Porro Symmachus interpretatus est, ταραχαί εἰσιν κατοικεῖν, id est, tumultus sunt ut habitent. Verbum Hebraicum Reeb (), (( Al. Reheb)) Aquila, ὅρμημα, id est, impetum et superbiam: Symmachus, turbationem; LXX, vanitatem: Theodotio, latitudinem interpretati sunt; quod tribus litteris scribitur Res et He et Beth, et ipsum est quod in Psalmis legitur: Memor ero Raab et Babylonis 0342C scientium me (Ps. XXVI, 3) . Et est sensus: Quoniam in Aegyptiis vanum auxilium est, praecepi ei, id est, Jerusalem, sive clamavi, quod Aegyptii regni tantum haberent vocabulum, et absque viribus superbiam: et Israel in terra sua sedere vel habitare deberet, nec frustra ab infirmis auxilium petere.