IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Explicat alium modum quo principia sunt eadem omnium, proportione quadam, et secundum universalitatem.
Amplius autem alio modo proportionaliter principia eadem, ut actus et potentia, scilicet et haec alia quia aliis, et aliter. In quibusdam quidem enim quandoque est actu, quandoque potentia, ut unum, aut caro, aut homo. Cadunt autem et haec in dictas causas. Actus quidem enim species si sit separabilis, et quod ex ambobus. Privatio vero, ut tenebrae, aut laborans. Potentia autem materia. Hoc enim est, quod potest fieri ambo. Aliter autem actu, et potestate differunt, quorum non est eadem materia, quorum non est eadem species, sed altera. Quemadmodum hominis causa, elementa, ignis, et terra ut materia, et species propria, et si quid aliud extra, ut pater, et praeter hoc Sol, et obliquus circulus. Neque materia etiam, neque species, neque privatio, neque forma, sed moventia.
Ponit secundum modum, quo sunt principia omnium eadem secundum proportionem, dicens quod Amplius alio modo, sunt eadem principia omnium proportionabiliter, ut actus et
potentia, ita quod actus et potentia dicantur principia omnium. Sed est duplex differentia: Una quidem, quia alia potentia,etaliusactus sunt principia in diversis,ideo dicit: Sed haec alia quae aliis. Secunda differentia est, quia aliter et aliter est actus et potentia in diversis, ideo dicit, quod et aliter. Has autem duas differentias manifestat. Primo secundam, dicens quod in quibusdam quidem idem quandoque est actu, quandoque in potentia ut vinum, aut caro, aut homo, et similiter omnia alia generabilia et corruptibilia. Alia vero supple sunt semper in actu, et substantiae sempiternae. Et subdit quomodo iste secundus modus quo dicuntur principia omnium proportionabiliter cadit aliqualiter in idem quod primus modus, dicens quod haec, scilicet actus et potentia cadunt in duas causas, scilicet in materiam et formam, et privationem, et efficientem ; species, id est forma est quidam actus, esto quod sit separabilis ut Platonici dixerunt, et quod ex ambobus, id est quod etiam compositum ex materia et forma, est etiam actus. Privatio vero, ut puta tenebrae aut laborans, id est, infirmum est supple aliqualiter actus. Unde etiam privatio nominatur forma 2. Phys. t. c. 79. et circiter, sed non expresse, quod non est intelligendum simpliciter, sed secundum quemdam modum se habendi, quia denominat materiam saltem privative. Materia autem est potentia, haec enim, scilicet materia est quae potest fieri ambo, id est sub forma vel privatione, cum sit in potentia ad utrumque : Patet igitur ex dictis quod actus, et potentia incidunt in idem cum materia, et forma, et privatione, et etiam quod potentia et actus in diversis aliter et aliter reperiuntur. Secundo exponit primam differentiam, dicens quod Aliter autem differunt actu, et potestate, id est, potentia et actu in diversis quorum non est eadem materia, et quorum non est eadem species, sed altera. Materia autem et forma se habent ut actus, et potentia ; quemadmodum hominis causa ut materia sunt elementa, puta ignis et terra, et hujusmodi. Sed supple causa ut forma est species propria, puta anima. Et causa supple sufficiens, et movens est si quid aliud extra, id est, aliquod extrinsecum, ut pater, qui est causa efficiens et movens propinqua, et praeter hoc est efrtciensremotum Sol,el obliquus circulus, id est, Zodiacus sub quo Sol movetur,et alii planetae,quorum quilibet facit ad generationem suo modo. Et subdit quod supple hujusmodi principia neque sunt entia ut materia, neque species, id est forma, neque privatio, neque aliquod con-formc eis, quia scilicet reducitur ad istas causas, ut sunt actus et potentia: sed supple sunt principia moventia, et per consequens in alio genere causae, quamvis etiam principium movens reducatur ad actum, ut dictum est. Et tunc supplendum quod alia ab homine habent etiam aliam materiam, et aliam formam, et aliud efficiens, et ex hoc patet illa prima differentia. Patet etiam quod secundum hunc modum eadem sunt principia omnium, non simpliciter sed secundum proportionem. Tunc sequitur illa pars :
Adhuc autem videre oportet, quod hoc quidem est universaliter dicere, hoc autem non. Omnium enim prima principia, quod actu primum hoc, et aliud quod potentia. Illa quidem igitur quae universalia non sunt. Principium enim singularium singulare. Homo quidem hominis universaliter, sed non est nullus. Verum Peleus Achillis, tui vero pater, et hujus syllabae B A, B et A, sive totaliter, sive particulariter. Deinde jam quae substantiarum, alia autem aliorum causae, et elementa sicut dictum est, eorum quae non in eodem genere colorum, et sonorum, et substantiarum, et quantitatis praeterquam proportionaliter, et eorum quae sunt in eadem specie diversa non specie, sed quia singularium aliud tua materia, et species, et movens et mea, universali autem ratione eadem.
Ubi ostendit quod sunt eadem principia omnium secundum universalitatem, hoc enim fuit propositum superius. Dicit ergo, quod Adhuc oportet videre, quia scilicet hoc quidem est principium dicere, id est, f dicitur universaliter, hoc autem non. Et subdit quod Omnium etiam prima principia, supple dicta universaliter, sunt hoc quod actu primum, et aliud quod potentia, id est, quod actus et potentia sunt supple maxime prima principia universalia omnium, quia maxime universalia intelliguntur. Et subdit : Illa quidem igitur quae universalia non sunt, id est quod actus et potentia non sic debent intelligi universalia principia omnium quasi sint per se existentia separata, ut Platonici dixerunt. Cujus causam subdit, quia principium singularium est singulare, sicut universalium universale. Homo quidem supple universalis est principium hominis universaliter, sed non est tullius, id est, quod nullus est homo universaliter subsistens: et ideo non est aliquod principium universale hominis universalis, sed singulare singularis, et hoc realiter loquendo : Cum omnes actus, et generationes sint circa singularia, ex 1. hujus, ut Peleus, est supple pater, sive principium Achillis, tui vero causa est pater tuus ; et hoc B, particulare hujus particularis syllabae BA est supple principium, totaliter vero, id est, universaliter B acceptum est principium hujus BA simpliciter, id est, universaliter accepti, ut scilicet particularium sint principia particularia, et universalium universalia. Et hoc modo potest dici quod principia sumpta universaliter sunt eadem omnium, et addit : Deinde quod jam supple principia, quae sunt substantiarum, sunt supple universaliter omnium, inquantum scilicet accidentia causantur a substantiis, ut dictum est. Et subdit, quod aliorum autem sunt aliae causae et elementa, sicut dictum est, eorum scilicet quae non sunt in eodem genere, puta colorum, et sonorum, et substantiarum, et quantitatis praeterquam proportionabiliter, quia hoc modo sunt eadem omnium, ut dictum fuit. Et similiter eorum quae sunt eadem specie, quae non sunt scilicet diversa specie, sed numero, quia sunt de numero singularium, sunt supple diversa principia, non specie, sed numero, puta quia singularium aliud est tua materia, et species, id est forma, et movens, et aliud mea, universali autem ratione sunt eadem. Nam anima et corpus universaliter sunt materia et forma hominis generaliter, sed hujus hominis haec anima, et hoc corpus. Hoc autem adducit, vel addit, quia sicut actus et potentia universaliter sunt principia inanium, ita oportet quod secunlum quod descendit communitas principiatorum, descendat etiam communitas principiorum, ut sicut 3orum quae sunt diversa genera, puta colorum, sonorum, etc. sunt principia et elementa diversa genere ; sic et eorum quae sunt diversa specie, sunt principia diversa specie, et quae numero, numero, licet sint eadem omnium secundum proportionem, modo praedicto. Iterum universalium sunt principia et causae universales, et particularium particulares, ut dictum fuit etiam quinto hujus, cap. de Causa, t. c. 28. Deinde cum dicit :
Quaerere vero quae principia, aut elementa substantiarum, et ad aliquid, et qualitatum, utrum eadem, aut diversa, palam, quia multipliciter dictorum sunt uniuscujusque, diversorum vero non eadem, sed altera praeterquam sic: et sic omnium quidem eadem, aut eo quod proportionabiliter, quia materia, species, privatio, movens. Et sic substantiarum causae, ut causae omnium, quia destruuntur destructis. Amplius quod primum entelechia. Sic alicui altera prima quaecumque contraria, si quae nec ut genera dicuntur, nec ut multipliciter dicuntur, et adhuc materia.
Quae quidem principia sensibilium, et quot et quomodo eadem, et quomodo altera, dictum est.
Epilogat circa dicta, dicens quot Quaerere quae sunt principia, aut elemen ta substantiarum, et ad aliquid, et qualilatum, utrum scilicet sint eadem prin cipia vel altera, palam ; quia multiplici er dictorum, id est, quod principii sunt multipliciter dicta uniuscujusque, ideo non sunt eadem sed altera di versorum, supple simpliciter, praete quam sic, id est nisi aliquo modo, i est secundum proportionem e universalitatem. Ideo subdit quod
. Omnium quidem sic sunt eadem principia: aut eo quod proportionabiliter, quia materia, species, id est forma, privatio, movens; et sic in quolibet genere reperitur proportionabiliter aliquid quod se habet ut materia, aliquid ut forma, aliud ut privatio, aliud ut movens. Secundo modo etiam supple sunt eadem principia omnium, quia causae substantiarum sunt causae omnium, quia destruuntur destructis, scilicet substantiis. Amplius, tertio modo supple sunt eadem principia omnium quod primum, et entelechia, idest actus et potentia sunt tali modo principia, hoc enim triplici modo ostensum est omnium eadem esse principia. Et subdit quod sic autem, id est, alio modo sunt altera prima, id est principia, puta quaecumque suntcontraria, scilicet forma et privatio quae in diversis sunt alia, et alia simpliciter, quae nec dicuntur ut genera,nec ut materia, id est, quod forma et privatio cum ipsa materia non dicuntur ut genera, id est ut univoce, et uno modo in omnibus, cum in diversis sint diversa, simpliciter loquendo ; nec etiam dicun tur multipliciter sic quod nullo mode conveniant, quia sunt eadem sal tem proportionabiliter, ut prae dictum est. Ultimo concludit, Quae quidem igitur sunt principia sensibilium quantum ad substantiam, et quot quantum ad numerum, et quomodo sunt eadem, et quomodo sunt alter dictum est, supple prius.