Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XXIX.
Caeterum illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur: qui cum propria voluntate, sicut ipse in ejus laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro ejus in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio carnis? Quid, nisi exspoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? Propter hoc dixit Apostolus: Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15) . Quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intelligimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. Quae mortalitas proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit: propterea scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus hujus corporis futuram resurrectionem, quae in ipso Domino jam praecessit, dissimulantes ea quae sequuntur, in quibus aperte Apostolus quid dicat exponit. Volens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subjecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut jam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa ejus quae sequuntur verba consulite. Ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim 0336 tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50-53) . Ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate: hoc est circumcisionis mysterium, quae octavo die fieri jussa est (Gen. XVII, 12) , et octavo die, id est, dominico post sabbatum jam in veritate a Domino impleta. Unde dicitur, Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit. Per hanc enim mortalitatem nobis invidae diabolicae potestates dominabantur: quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto ejus corpore, id est, Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur: haec est fides nostra. Et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Habac. II, 4) ; haec est justificatio nostra. Mortuum quippe Christum et Pagani credunt: resurrexisse autem Christum, propria fides est Christianorum. Si enim confitearis, ait Apostolus, in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 9) . Quia ergo ex ista resurrectionis fide justificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, Quia mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Id. IV, 25) . Et quia ista resurrectio, quae credita nos justificat, illa octava diei circumcisione figurata est; propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit Apostolus: Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei (Ibid., 11) . Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses: de quo ipse dicit, De me enim ille scripsit. Quod autem dicit Dominus, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et aridam, facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis: non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos, dicens, Super Cathedram Moysi sedent Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 15, 2, 3) . In quibus dominicis verbis utrumque debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cujus cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a Pharisaeis verba legis audiendo, sed eorum facta sectando. Hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias (Rom. II, 25) . Quia vero ille in non custodienda lege Pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae: propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex Judaeis natus, sed sponte Judaeus factus.