IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Primum movens movere sicut appetibil et intelligibile, quae sola movent non mot Videtur velle primam Intelligentiam movere mediante secunda. Item in primo movente appetibile, et intelligibile esse idem, licet in aliis communiter non ita contingat.
Movet autem sicut appetibile, et intelligibile: haec enim sola movent non mota.
Postquam Philosophus probavit substantiae immaterialis existentiam, sive sit una, sive plures, quia de hoc infra specialiter inquiretur, nunc describit, et inquirit ejus excellentiam, tractans de quibusdam ejus conditionibus naturalibus. Circa quod quatuor facit. Primo inquirit de illius substantiae perfectionali dignitate. Secundo de ejus naturali quantitate. Tertio de ejus essentiali intelligibilitate. Quarto de ejus finali bonitate, inquantum scilicet habet rationem filiis et boni. Secunda ibi : Utrum autem unam. Tertia ibi : Quae autem circa intellectum. Quarta ibi : Perscrutandum est autem qualiter. Prima in duas. Primo inquirit, quod dictum est ex parte modi, quo movet. Secundo ex parte virtutis, qua movet. Secunda ibi : Ostensum est autem. Prima in duas. Primo ostendit intentam veritatem. Secundo excludit quamdam falsitatem. Secunda ibi : Quicumque autem putant. Prima in duas. Primo praemittit quoddam quod est radix, et fundamentum ad ostendendum illius substantiae perfectionem, scilicet quod movet ut . appetibile et intelligibile. Secundo exequitur de proposito. Secunda ibi : Intelligibilis autem. Prima in duas. Primo proponit intentum. Secundo exponit ipsum. Secunda ibi : Horum autem prima. Dicit ergo, quod illud supple primum movens, quod dictum est esse immobile
Movet sicut appetibile et intelligibile, haec enim sola, scilicet appetibile et intelligibile, movent non mota. Formatur sic ratio : Quando duo agentia ordinata sic se habent, quod secundum movet mobile, inquantum amat et desiderat et intelligit primum, ipsum primum movet sicut appetibile et intelligibiles; sed primum ens, et secunda Intelligentia sunt hujusmodi, ergo, etc. Minor patet quia movet ipsum amando, et desiderando.
Notandum, quod sicut patet ex 3. de Anima, cap. de Movente, t. c. 50. et 54. et circiter, aliter est principium motus intellectus practicus, et aliter ipsum objectum appetibile. Objectum enim in se manens non motum, movet potentiam, puta unum pulchrum visibile, aut pulchrum intelligibile, movet appetitum ad prosequendum, et intellectum ad intelligendum, et etiam ad dirigendum prosecutionem, si sit intellectus practicus. Ipse autem intellectus, sive appetitus, movent et moventur. Primum autem movens, quod est prima Intelligentia, dicitur movere sicut appetibile et desiderabile, quatenus motus caeli est causatus ab aliquo proximo movente, quod est aliqua secunda Intelligentia, quae movet caelum propter ipsum primum movens immobile, ut propter finem amatum et desideratum, ut scilicet secunda Intelligentia assimilet se primae in causando, et explicet in actum id quod est in primo movente virtualiter, non enim motus caeli est propter generationem et corruptionem inferiorum, ut propter linem, cum finis sit potior eo, quod est ad finem. Prima ergo Intelligentia, de qua hic appropriate Philosophus loquitur, est primum movens quod movet sicut objectum appetibile et intelligibile. Deinde cum dicit:
Horum autem prima eadem. Concupiscibile quidem enim ipsum apparens; voluntabile autem ipsum primum existens bonum. Appetimus, quia videtur magis, quam videtur, quia appetitus principium est intelligentia.
Intellectus autem ab intelligi movetur.
Exponit id quod proposuerat, dicens quod horum autem prima eadem, id est, quod in prima Intelligentia idem est primum intelligibile, et primum appetibile. Vult dicere, quod licet apud nos quandoque aliud sit, quod movet sicut desiderabile, vel appetibile bonum; et aliud quod movet sicut bonum intelligibile, et utrumque sit movens non motum, sicut apparet in incontinente, qui secundum rationem movetur a bono intelligibili, secundum autem appetitum concupiscibilem movetur ab aliquo delectabili secundum sensum, licet non sit bonum simpliciter, sed solum secundum quid; tamen in primo movente eadem sunt primum intelligibile, et primum desiderabile. Cujus causam subdit : quia concupiscibile quidem ipsum apparens, id est, quod concupiscibile secundum sensum est apparens bonum Primum autem voluntabile, id est, primum bonum, quod est appetibile appetitu rationali, quae est voluntas, ipsum est existens bonum, et ideo simpliciter existens. Appetimus autem, supple appetitu rationali idem,
quia videtur, scilicet esse bonum magis supple quam e contrario, scilicet quod videtur bonum, quia appetitur. Hoc enim interest inter appetitum sensitivum et rationalem, quia id quod appetitur appetitu sensitivo, videtur bonum quandoque eo quod appetitur. Nam frequenter concupiscentia sensitiva pervertit rationem, ut videatur ei bonum, quod est delectabile, licet non sit bonum simpliciter. Sed id quod appetitur appetitu rationali, ideo appetitur, quia videtur bonum secundum se. Unde 3. de Anima t. c. 53. dicitur quod isti duo appetitus sunt quadoque sibi contrarii. Et ideo subdit, quod principium supple appetitus rationalis est intelligentia, quia nihil appetitur nisi cognitum, si sensibile, sensibiliter: si intellectuale, intellectualiter: intellectus autem movetur ab objecto intelligibili. Sic ergo primum movens movet ut appetibile et intelligibile, quia in eo haec ambo sunt eadem, cum ipsum sit bonum secundum se, et simpliciter. Deinde cum dicit :
Intelligibilis autem altera coelementatio secundum se, et hujus causa substantia prima, et hujus quae simpliciter, et secundum actum.
Prosequitur de proposito. Circa quod facit tria. Primo inquirit perfectiones illius substantiae ex parte suimet, ut habet rationem intelligibilis et appetibilis. Secundo ex parte primi mobilis movet. Tertio ex parte ipsius appetentis et intelligentis, quod est ipsa anima caeli, puta ipsa Intelligentia, sive sit forma caeli, sive motrix tantum, de quo habitum est 8. hujus. Secunda ibi : Movet, autem. Tertia ibi : Deductio enim. Prima in duas. Primo inquirit ejus perfectionem ex hoc, quod habet rationem intelligibilis, ostendens hanc conclusionem, quod ipsum est primum in ordine intelligibilium. Secundo ex hoc, quod habet rationem appetibilis, ostendens hanc conclusionem, quod ipsa est primum in ordine appetibilium. Secunda ibi: At vero, et quod bonum. Prima in duas. Primo ostendit conclusionem. Secundo removet dubitationem. Secunda ibi : Est. antem unum, et simplex. Dicit ergo, quod Intelligibilis autem altera est coelementatio secundum se. Vult dicere, quod sicut moventia, et mobilia habent suam coelementationem et coordinationem, sic et intelligibilia habent suam: quae coordinatio vocatur intelligibilis, quatenus, unum intelligibile est principium intelligendi aliud, sicut unum movens est alteri principium et causa movendi: sicut igitur ex ordine movent s et moti probatum est primum movens esse substantiam et actum, sic etiam arguit ex ordine intelligibilium esse aliquod primum intelligibile. Ideo subdit, quod hujus, scilicet coelementationis intelligibilis, substantia est prima ; nam Metaphysico loquendo substantia est primum entium cognitione, ex 7. hujus, t. c. 4. nam accidentia cognoscuntur per substantiam, per quam definiuntur. Et hujus quae simplex et secundum actum, id est, inter substantias prius est intelligibile simplex quam compositum, nam intellectio compositorum dependet ab intellectione simplicium. Iterum inter simplicia in genere Substantiae, actus est prius intelligibilis quam potentia, quia potentia per actum definitur ex 9. hujus, t.c. 15. et circiter. Et tunc supplendum est quod cum primum movens sit substantia simplex et actus, ipsa erit primum in genere intelligibilium. Deinde cum dicit:
Est autem unum et simplex non idem, unum enim metrum significat ; simplex autem qualiter habens ipsum.
Removet dubitationem. Crederet enim forte aliquis quod Aristoteles ex hoc quod ait primum movens esse substantiam simplicem, incideret in opinionem Platonis, qui ponit primum rerum principium, ipsum unum intelligibile. Hoc autem removet, assignans differentiam inter unum et simplex, dicens quod autem unum et simplex non idem. Enim pro quia, unum significat metrum, id est mensuram, ex 10. hujus. Simplex autem significat dispositionem quamdam absolutam secundum quam aliquid aliqualiter se habet, puta non esse compositum ab aliis, et ideo unum, et simplex videntur formaliter distingui sicut respectivum et absolutum.