IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Primum movens osse primum appetibilium, et finem ejus reperiri in immobilibus, quae bene explicat Doctor.
At vero et bonum, et quod propter ipsum eligibile in eadem coelementatione, et optimum semper, aut proportionale quod primum.
Ostendit substantiam immaterialem, quae. est primum movens, esse primum in genere appetibilium, quia primum intelligibile, et primum appetibile vel sunt idem numero, vel se proportionabiliter consequuntur. Circa quod duo facit. Primo ostendit conclusionem. Secundo removet dubitationem. Secunda ibi : Quia autem est. Dicit ergo : At vero et quod bonum, et propter ipsum eligibile, id est, quod illud quod est per se bonum, et per se eligibile, est in eadem coelementatione, quia semper optimum, scilicet in genere appetibilium, est supple idem numero cum eo, quod est primum intelligibile, aut est proportionabile quod primum. Hoc autem ideo dicit, quia intelligibile ut sic, est in intellectu ; appetibile autem ut sic, est in re extra, quia bonum et malum sunt in rebus ex 6. hujus, t. c. 8. ideo dicit quod sunt idem numero, aut proportionabiliter, licet secundum rem primum intelligibile sit primum appetibile. Et tunc supplendum est quod cum primum movens, quae est substantia simplex et actus, sit primum intelligibile, et eodem modo primum appetibile. Quare sequitur quod erit primum appetibile quod est optimum, ita quod idem sit primum intelligibile, et primum appetibile. Deinde cum dicit:
Quia autem est quod cujus gratia in mobilibus, divisio ostendit. Est enim alicui quod cujus gratia, quorum hoc quidem est, hoc vero non est.
Removet dubitationem.Quia enim bonum et appetibile habent rationem finis, et finis non videtur esse in rebus immobilibus. ut 3. hujus, t. c. 3. dicebatur, ideo crederet aliquis quod primum movens immobile non esset appetibile et bonum.
Hoc autem removet dicens: Quia autem illud quod est cujus gratia, id est finis, fit in rebus immobilibus, ostendit divisio, quae scilic et datur de fine. Enim pro quia, id quod est cujus gratia alicui, id est finis, quorum hoc quidem est, scilicet finis ejus qui praeexistit, hoc vero est scilicet finis quomodo qui non praeexistit. Vult dicere, quod finis est duplex scilicet finis cujus, quod est ipsum objectum in quod tenditur, et iste est finis praeexistens. Alius est finis quo scilicet ipsa operatio qua objectum attingitur, et hic non praeexistit. Primo modo potest esse finis in rebus immobilibus, quia aliquid potest tendere in objectum immobile per propriam operationem, sicut de facto oportet concedere in beatis, qui per operationem intellectus et voluntatis tendunt in objectum immobile quod est Deus. Quidquid ergo sit de fine quo, cum iste sit productus per actionem de genere actionis, ut sanitas, et quaecumque forma terminans motum, tamen certum est, quod finis cujus potest in rebus immobilibus reperiri.