IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Comparat sua?sensa opinioni antiquorum accommodate, et videtur plane Intelligentias omnes, Deos facere, et consequenter non unum tantum Deum agnoscere, sed varie in hoc exponitur.
Tradita sunt autem a senioribus, et antiquis in fabulae figura dimissa posterioribus, quia dii sunt hi, et continet divinam naturam universalem. Reliqua vero fabulose jam adducta sunt ad persuasionem multorum, et ad opportunitatem multorum ad leges etiam conferens. Conformes enim hominibus hos, et aliorum animalium quibusdam similes dicunt, et his altera consequentia, et dictis similia. A quibus si quis separans id accipiens solum, quod primum Deos existimaverunt primas substantias esse, divine utique esse dictum putabit, et secundum verisimilitudinem. Et saepe inventa ad possibile unaquaque, et arte, et Philosophia, et iterum corruptis ; et has opiniones illorum, quasi reliquias usque nunc salvatas esse.
Paterna quidem opinio, et quae a primis, inquantum nobis manifesta solum.
Comparat ea quae dixerat ad antiquorum opinionem, dicens quod ea quae, supple dicta sunt de substantiis immaterialibus, a senioribus et antiquis tradita sunt, et dimissa posterioribus, in figura fabulae scilicet, quia hi quidem sunt quidam dii, et quod illud quod est divinum, continet naturam universam; et hoc etiam patet ex praedictis si omnes substantiae . immateriales dicantur dii, ut videtur Philosophus sentire. Si vero solum primum principium dicatur Deus, tunc erit tantum unus Deus. Et subdit quod reliqua vero sunt jam adducta fabulose, scilicet antiquis ad
persuasionem multorum, qui scilicet non possunt capere difficilia et intelligibilia: et hoc fuit, conferens ad opportunitatem multorum, et ad leges, supple legendas et observandas, pro utilitate humanae conversationis, ut scilicet ex talibus inventis, suaderetur multitudini, ut vitia fugientes, virtuosa opera exercerent. Hoc autem fabulose traditum exponit dicens, quod hos, scilicet Deos, dicunt esse conformes hominibus et similes quibusdam aliorum animalium, et his alia similia, et consequentia dictis similiter posuerunt: ponebant enim quosdam homines deificatos, et quaedam similiter animalia, quae Deos appellabant, et alia quae ex his sequuntur. Et subdit: A quibus, scilicet dictis antiquorum, si quis id accipiat solum separans, id est, relinquens alia dicta, quod primum, id est, quod primo ostensum est a primis Philosophis, primas substantias, id est immateriales, Deos existimaverunt, putabit utique esse dictum divine, et secundum verisimilitudinem. Unde hic Philosophus videtur aperte consentire opinioni, quae dicebat omnes substantias immateriales esse Deos, quia hoc asserit esse dictum divine et verisimiliter, et per consequens videtur secundum eum, quod quaelibet Intelligentia sit quoddam necesse esse, et virtutis infinitae, ut superius dicebatur ; et de hoc quaeretur statim. Et subdit quod unaquaque arte, et Philosophia inventa saepe ad possibile, id est, secundum humanam possibilitatem, et iterum corruptis;has opiniones illorum, scilicet antiquorum patet esse salvatas usque nunc, quasi reliquias. Ultimo concludit, quod paterna quidem igitur opinio, et quae a primis tradita est, in lanium nobis est solum manifesta, scilicet per modum fabulae.
Notandum, quod quia Philosophus opinatus est mundum fuisse ab aeterno, ideo habuit ponere consequenter, quod quaelibet ars, et Philosophia frequenter fuit inventa, et iterum saepe corrupta, puta vel per bella impedientia studium, vel propter diluvia, vel aliqua alia accidentia. Manifestum enim erat Philosopho, quod ab aliquo certo tempore coeperant homines Philosophari, et artes invenire. Videbatur enim irrationabile, quod per infinitum tempus ante, humanum genus Philosophia et aliis artibus privatum extitisset, sed nos quidem illustrati fide credimus mundum incepisse, nec oportet in hoc Philosopho assentire, quia et negato antecedente, oportet et consequens negare.
SUMMAE SECUNDAE