IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Primum ens esse actu intelligens, et suum intelligere, seque habere pro objecto motivo, de quo Doctor 1. d. 2. q. 2. n. sig. . quarta Conclusio, n. 24. Quod ait intellectum primi non intelligere aliud a se, bene exponit Doctor, scilicet quod sit objectum adaequatum, vel motivum ejus, omnia tamen alia intelligit, ut terminativa.
Quae vero circa intellectum, habent quasdam dubitationes. Videtur quidem enim apparentium divinissimum. Quomo do vero habens talis erit, utique habet quamdam difficultatem.
Hic, ut dicebatur, inquirit de sub stantiae immaterialis intellectuali tate vel intelligibilitate. Circa quod duo facit. Primo praemittit intentum. Secundo exequitur de intento. Secunda ibi : Nam si non. Dicit ergo primo, quod habent quasi dam difficultates, ea supple, quae spectant circa intellectum, scilicet primi moventis et substantiae immaterialis. Videtur quidem enim apparentium, id est, inter ea quae hominibus apparent, primum supple principium esse divinissimum. Quomodo vero talis, scilicet substantia erit utique se habens, habet enim quasdam difficultates, ut dicetur. Deinde cum dicit:
Nam si non intelligat, quid utique erit insigne ; sed habet se quemadmodum, ut si dormiens, sive intelligentia, hujus vero aliquid principale. Non enim est hoc sua intelligentia, sed potentia ; non utique erit optima substantia. Per intelligere enim honorabile inest.
Exequitur de intento. Circa quod duo facit. Primo juxta hoc praemittit quasdam dubitationes. Secundo accedit ad earum solutiones. Secunda ibi : Primum quidem igitur. Prima in duas. Primo movet quaestiones principaliter intentas. Secundo quamdam quaestionem annexam. Cujus solutio juvat ad solutionem quaestionum principalium. Secunda ibi : Ergo utrum differt. Prima in duas secundum quod movet duas quaestiones. Quarum prima sumitur ut intellectus primi comparatur ad actum; secunda ut comparatur ad objectum. Secunda ibi : Amplius autem sive intellectus. Dicit ergo : Nam si intellectus, supple primi non intelligat, scilicet in actu, sed supple in potentia, vel in habitu, quid utique erit insigne et venerabile, quasi dicat, quod non erit, sed habet se quemadmodum etsi dormiens. Vult dicere quod bonitas, et perfectio intellectus est ex hoc, quod actu intelligit. Si igitur intellectus primi moventis non intelligat in actu, sed in potentia solum, non erit quidem insigne et venerabile, sed habebit se ut dormiens, quia intellectus intelligens solum in potentia se habet sicut dormiens ; nam dormiens habet utique potentias ad opera vitae, puta sensum et intellectum, licet opera vitae non operetur. Unde somnus dicitur dimidium vitae, non per operationem actualem, sed solum potentialem, secundum quem non distinguitur felix ab infelice, nec virtuosus ab vitioso. Et addit : Sive, supple dicatur quod intellectus primi intelligat, scilicet actu: hujus vero aliquid principale, id est, actus intelligendi scilicet est aliud ab ipso, quia ejus intelligentia, id est, actus intelligendi non est hoc, quod est sua, scilicet substantia; sed supple, sua substantia comparatur ad ipsum, supple intelligere ut potentia, scilicet ad actum, et perfectibile ad perfectionem. Si inquam sic dicatur, sequitur, quod supple primum intelligens non utique erit optima substantia; enim pro quia, per intelligere inest ei honorabile, et tunc supplendum est, quod nihil est optimum vel nobilissimum, quod est nobile et honorabile per aliud a se.
Notandum, quod intellectus comparatus ad suum actum, quod est intelligere, potest tripliciter se habere. Uno modo quod non habeat ipsum intelligere in actu, sed solum in potentia et in habitu, ut dormiens. Alio modo quod habeat ipsum intelligere, et sit intelligens actu, sic tamen quod non sit suum intelligere, sed aliud realiter. Alio modo, quod intellectus sic intelligat in actu, quod tamen sit idem realiter, quod suum intelligere. Philosophus ergo proponens dubitationem, probat quod intellectus primi non potest se habere ad intelligere primo modo: quia si sic, haberet se ut dormiens, et non esset quid insigne et venerabile. Nec secundo modo, quia si sic, esset substantia perfectibilis ab alio a se, et per consequens non esset optima substantia. Ideo oportet dare tertium, scilicet quod intellectus primi sit realiter et essentialiter suum intelligere, ut postea ostendetur. Deinde cum dicit :
Amplius autem sive intellectus sit substantia, sive intelligentia, quid intelligit? aut enim seipsum? aut alterum aliquid? aut idem semper, aut aliud ?
Movet secundam quaestionem, quae sumitur ut intellectus primi comparatur ad objectum. Dicit ergo, quod Amplius autem sive supple dicatur, quod intellectus primi sit sua substantia, ita quod substantia primi sit quidam intellectus ; sive sit intelligentia, id est ipsum intelligere, quod est actus, intelligendi,
quod quaerebat prima quaestio, quid intelligit ? id est, adhuc restat quaestio, quid habet pro objecto quod intelligit, aut enim intelligit seipsum, aut aliquod alterum: et si aliquod alterum, aut intelligit semper idem, uel aliud, puta nunc hoc, nunc illud. Deinde cum dicit:
Aut utrum differt aliquid, aut nihil intelligere bonum, aut contingens.
Movet quamdam annexam quaestionem, cujus solutio juvat ad quaestiones principales. Circa quod tria facit. Primo proponit quaestionem. Secundo addit ejus solutionem. Tertio infert ex dictis duplicem conclusionem. Secunda ibi: Aut inconveniens. Tertia ibi : Palam ergo. Est ergo quaestio, utrum supple ad nobilitatem et perfectionem intellectus differt aliquid: aut nihil intelligere bonum, id est, aliquod objectum nobile et bonum: aut contingens, id est, quodcumque contingit indifferenter. Deinde cum dicit:
Aut inconveniens meditari de quibusdam.
Ponit solutionem volens quod differat, quod declarat quodam signo dicens : Aut inconveniens est meditari de quibusdam, scilicet quae sunt vilia, quod non esset, nisi nobilitas objecti intelligibilis faceret ad nobi itatem intellectus. Ratio hujus est, quia actus specificatur principaliter ex objecto, et ideo quanto objectum nobilius, tanto nobilior et actus. Ad nobilitatem ergo intellectus multum refert meditari, id est, intelligere objectum nobile vel vile. Deinde cum dicit:
Palam ergo, quod divinissimum et honorabilissimum intelligit.
Infert ex dictis duplicem conclusionem. Secunda ibi : Et non transmutatur. Dicit ergo, quod quia, supple multum differt ad nobilitatem intellectus, intelligere bonum, aut contingens ; palam ergo, quod intellectus, supple primi cum sit nobilissimus, intelligit objectum divinissimum et honorabilissimum. Deinde cum dicit:
Et non transmutatur. In indignius enim non transmutatio. Et motus quidem jam tale.
Ponit secundam conclusionem, quae sequitur ex prima dicens, quod quoniam, supple sic est, quod intellectus primi intelligit aliquid divinissimum et honorabilissimum. Ideo sequitur, quod non transmutatur, scilicet de uno objecto intelligibili ad aliud, quod probat dupliciter. Tum quia, supple cum intelligat objectum dignissimum, esset transmutatio in aliud indignius, quod non potest competere intellectui primi entis, quia tunc tenderet in defectum. Tum secundo, quia tate, scilicet quod est transire de uno objecto ad aliud, est quidam motus; et ideo non potest competere primo moventi, quod est immobile omnino.
Notandum. quod ex hoc colligitur solutio ultimae partis quaestionis principalis, qua quaerebatur : utrum intellectus primi intelligeret aliud et aliud: quia ostensum est, quod non transmutatur, sed semper intelligit idem objectum dignissimum et honorabilissimum. Deinde cum dicit :
Primum quidem igitur si non est intelligentia, sed potentia, rationabile est, laboriosum esse ei continuationem intelligentiae.
Accedit ad solutiones principalium quaestionum. Circa quod duo facit. Primo facit quod dictum est. Secundo juxta datam solutionem movet quamdam quaestionem aliam, quae restabat. Secunda ibi : Adhuc autem restat. Prima in duas. Primo solvit quaestionem primam. Secundo secundam ibi : Deinde palam. Dicit ergo, quod Primum quidem igitur si supple substantia sit intelligentis non intelligentia, id est, suum intelligere ; sed potentia, id est, habet se in potentia ad intelligere, sicut ad perfectionem aliam a se; rationabile est, id est probabile, non necessarium, laboriosum esse ei continuationem intelligentiae; continuationem intellige, id est, continuus actus intelligendi erit ei laboriosus.
Notandum, quod signanter dixit hoc esse rationabile, quia non est necessarium. Licet enim intellectio beatifica Angeli, et cujuslibet beati sit differens ab ejus substantia, non tamen continuatio perpetua ejus est eis laboriosa, imo summe delectabilis. Videtur tamen consequentia Philosophi probabilis, quatenus potentia videtur esse contradictionis. Et ideo si intellectus primi se habet ad suum intelligere, ut potentia ad actum, potest quantum est de se, intelligere et non intelligere, nec habet ex se quod continue intelligat, et per consequens continuationem illam haberet ab alio ; quod autem acquiritur ab extrinseco, et non habetur ex sui natura, rationabile est quod insit rei cum labore, licet hoc non sit necessarium, sicut datur instantia de motu caeli, cujus continuitas licet dependeat ab extrinseco motore, non est tamen cum labore, ut dictum est 9. hujus, text. com. 17. et circiter. Deinde cum dicit :
Deinde palam, quia aliud aliquid erit dignius quam intellectus, scilicet intellectivum. Etenim intelligere, et intelligentia erunt indignissimum intelligenti. Quare fugiendum haec eadem. Etenim non videre quidem quaedam dignius quam videre, non si sit optimum intelligentia. Seipsum ergo intelligit, siquidem est potentissimum.
Solvit secundam quaestionem. Circa quod duo facit. Primo praemittit solutionem. Secundo objicit contra eam ibi : Est intelligentia. Vult ergo, quod intellectus primi non intelligat aliud a se. Et intendit talem rationem : Si intellectus primi intelligit aliud a se, ergo aliquid est dignius eo. Consequens est falsum; ergo et antecedens. Hanc rationem exponit dicens : Deinde, scilicet post solutionem primae quaestionis, palam est, quia si intellectus primi intelligit aliud a se, sequitur quod aliquod aliud erit dignius quam ille, scilicet intellectus objectum. Quod sic patet : Etenim pro quia, intelligere et intelligentia, id est, actus intelligendi inerunt ipsi intelligenti, etiam supple objectum indignissimum ;quare hoc, id est, tale intelligere in actu est fugiendum. Etenim pro quia, dignius est quaedam non videre, quam videre in actu, non si sit optimum intelligentia, id est, quod hoc non esset si Intelligentia esset quid optimum, nam tunc nullum intelligere esset fugiendum. Quia igitur aliquod intelligere fugiendum est propter indignitatem scilicet objecti, sequitur quod etiam nobilitas ipsius intelligere sit etiam ex nobilitate objecti; ex quo sequitur quod ipsum objectum sit dignius actu intelligendi. Cum igitur ostensum sit, quod primum intelligens sit essentialiter suum intelligere, sequitur quod aliquid aliud esset nobilius eo, si intelligeret aliud a se. Ideo concludit Philosophus, quod seipsum ergo in telligit ;siquidem pro quia, est poten tissimum, et ideo in eo idem per essentiam sunt intelligens et intellectum.
Notandum, quod intellectus primi entis intelligit seipsum, ut objectum adaequatum, et intelligendo se intelligit alia nobiliori modo, quamhabeant esse in se, nam essentia divina virtualiter continet perfectionem, et entitatem cujuscumque rei. Unde etiam res, simpliciter loquendo, nobilius esse habent, ut contentae in essentia divina, quam habeant in seipsis. Modo perfectissime et distinctissime repraesentantur intellectui divino in essentia objecta ut in speculo perfecto; et ideo ipsae res creatae licet forte terminent actum intellectus divini, non tamen movent ipsum ad intelligendum, cum omne movens ut sic, sit prius et dignius ipso moto.