IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Primum movens non se intelligere per modum compositi, triplici ratione probat, sed per modum simplicis et incomplexi.
Adhuc autem restat dubitatio, si compositum est quod intelligitur?
Movet quamdam quaestionem circa solutionem datam, et facit duo. Primo quaestionem movet. Secundo solvit. Secunda ibi : Transmutabitur enim.
Ad evidentiam primae partis notandum, quod aliquid dupliciter potest intelligi. Uno modo per modum simplicis et incomplexi, cum intelligitur quod quid est rei. Alio modo per modum compositi et complexi, ut cum intelligitur aliqua enuntiatio. Cum igitur dictum sit, quod primum intelligit seipsum, restat dubitatio, utrum intelligat seipsum per modum simplicis, aut per modum compositi. Ideo dicit : Quia adhuc autem restat dubitatio si compositum est quod intelligitur. Deinde cum dicit :
Transmutabitur enim in partibus totius.
Solvit quaestionem, probans per tres rationes, quod primum non intelligit se per modum compositi. Secunda ratio ponitur ibi : Aut indivisibile. Tertia ibi : Aut quod quidem. In prima parte intendit talem rationem : Si primum movens intelligit se per modum compositi: ergo transmutabitur in intelligendo.
Consequens est falsum, ut praeostensum est: ergo et antecedens. Consequentia probatur ex hoc, quia in objecto composito sunt plures partes, quae possunt intelligi seorsum. Exemplum, licet hoc compositum, avis volat, prout est unum intellectum, simul intelligatur, tamen pars ejus, puta avis, potest intelligi seorsum, et ly volat, potest similiter intelligi seorsum. Ex quo patet, quod qui intelligit aliquod compositum, potest transmutari ab una parte in aliam, intelligendo nunc illam, nunc istam. Similiter ergo esset in proposito, si primum movens intelligeret seipsum, ut aliquod compositum. Hanc rationem breviter tangit dicens : Transmutabitur enim in partibus totius, si supple se intelligeret ut compositum. Deinde cum dicit:
Aut indivisibile omne, quod non habet materiam, ut humanus intellectus.
Ponit secundam rationem, quae est talis : Objectum indivisibile et simplex non potest vere intelligi, ut compositum ; sed primum est indivisibile et simplex cum non habeat materiam; ergo non potest se intelligere ut compositum. Hanc rationem tangit breviter, dicens : Aut indivisibile est omne, quod non habet materiam, et tunc est supplenda ratio, ut prius. Et ponit exemplum, dicens ut humanus intellectus ; quod potest intelligi vel secundum similitudinem, quantum ad ipsius indivisibilitatem, vel potius quoad dissimilitudinem in intelligendo, cum intelligat compositum, et non solum simplex, quia sua intelligibilia accipit a materialibus, quod non contingit de intellectu primi. Deinde cum dicit :
Aut quod quidem compositorum habet in aliquo tempore. Non enim habet ipsum bene in hoc aut in hoc, sed in toto quodam quod optimum, et ens aliud aliquid. Sic autem habet ipsa suiipsius intelligentia toto aeterno.
Ponit tertiam rationem, quae talis est: Intellectus intelligens compositum non habet suam perfectionem semper, sed quandoque ; sed intellectus primi habet suam perfectionem semper, non tantum quandoque; ergo non intelligit se ut compositum. Major egreditur ex hoc, quia intellectus intelligens composita, non habet suum bonum et perfectionem in ista parte, vel in illa, sed in toto ; sed partes sunt priores toto, ex quo sequitur, quod illud quod non habet suum bonum, vel suum optimum in partibus, quae seorsum sumi possunt, sed in toto ex partibus constituto, non habet suum bonum semper, sed quandoque. Dicit ergo, quod Aut quod quidem compositorum, id est, intellectus, qui est intelligibilium compositorum, habet, supple suam perfectionem in aliquo tempore, et non semper. Non enim habet ipsum bene in hoc, aut in hoc, id est in hac parte, vel in illa, sed ens optimum, id est, suum optimum est aliquid aliud quod est in quodam toto; sed intelligentia, scilicet primi, quae est ipsa suiipsius, sic habet toto aeterno, quia scilicet, aeternaliter intelligit seipsum, non ut compositum, sed ut simplex.