IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Primum movens esse finem extrinsecum totius universi, et quomodo totum universum habet pro fine ordinem. De prima parte fuse tradit Doctor 1. d. 2. q. 2. num. 17. probans primum ens esse ultimum finem omnium.
Perscrutandum autem est qualiter habet totius natura bonum et optimum : utrum separatum quid, et ipsum secundum se, aut secundum ordinem.
Hic, ut dicebatur, inquirit Philosophus de substantiae immaterialis finali bonitate, et ostendit quomodo habet rationem finis et boni in toto universo. Hoc autem facit ostendendo quomodo bonum est in natura universi. Circa quod duo facit. Primo inquirit quomodo se habet bonum in natura universi secundum opinionem propriam. Secundo secundum opinionem alienam. Secunda ibi : Quaecumque vero impossibilia. Prima in duas. Primo circa hoc movet dubitationem. Secundo subdit dubitationis solutionem. Secunda ibi : Aut utroque modo. Dicit ergo, quod Perscrutandum est qualiter natura totius universi habet bonum optimum, id est finem proprium, utrum scilicet separatum quid et ipsum secundum se, aut secundum ordinem, id est, vel quod habeat bonum et optimum aliquid separatum a se, vel quod habeat bonum et optimum in ordine suarum partium.
Notandum, quod ista inquisitio habet locum ex hoc, quod prius dicebatur, quod primum movens movet ut bonum et amatum, bonum autem habet rationem finis, qui potest esse duplex. Nam quidam est finis extrinsecus, eo modo quo objectum potentiae dicitur finis actus ejus. Alius est finis intrinsecus, eo modo quo forma dicitur finis generati cujus est pars; hoc etiam modo ordo partium cum sit forma totius habentis unitatem ex ordine partium, est finis et bonum ejus. Est ergo quaestio utrum natura universi habeat finem bonum et optimum aliquod, quasi separatum et extrinsecum a se, vel ejus bonum et optimum sit in ordine partium universi. Deinde cum dicit :
Aut utroque modo, sicut exercitus. Etenim in ordine ipsum bene, et Dux exercitus, et magis iste. Non enim iste propter ordinem, sed ille propter hunc est.
Ponit dubitationis solutionem. Circa quod duo facit. Primo solutionem proponit. Secundo eam exponit quantum ad unam partem scilicet quantum ad bonum ordinis. Secunda ibi: Omnia vero. Dicit ergo, quod aut supple ipsum universum habet utroque modo, scilicet bonum et finem, sicut exercitus;etenim pro quia, ipsum bonum, idest ipsius exercitus est in ordine, et etiam Dux, id est, in Duce ipsius exercitus, quod probat : Non enim ille, scilicet Dux est propter ordinem, quasi propter finem, sed magis e converso ille, id est, ordo est propter hunc, scilicet Ducem. Finis autem potior est in bonitate his, quae sunt ad finem.
Notandum, quod sicut in exercitu est considerare duplex bonum : unum quod consistit in ordine ipsius exercitus, et aliud in Duce, qui exercitui principatur, potius tamen est bonum Ducis, quatenus ordo exercitus ordinatur ad bonum Ducis, ut ad finem, scilicet quia ad complendum voluntatem Ducis pro victoria prosequenda, sic et in universo est bonum utroque modo. Nam est aliquod bonum separatum, puta primum, quia movens, ex quo, sicut ex fine et bono appetibili, dependet caelum et natura, ut prius dictum est. Iterum in partibus universi est ordo, et sic universum habet bonum ordinis, et bonum separatum ; sic tamen, quod bonum separatum est potius in ipsa bonitate, quia totus ordo universi est propter primum movens, ut propter finem. Quare scilicet, oportet, ut sic a primo movente sit totus ordo universi, sicut et ordo exercitus non solum est propter Ducem, sed etiam est ab ipso Duce. Deinde cum dicit :
Omnia vero coordinata sunt aliqualiter, sed non similiter, et natatilia, et volatilia, et plantae. Et non sic se habent, ut non sit alteri ad alterum nihil, sed est aliquid. Ad unum quidem enim omnia coordinata sunt.
Exponit dictam solutionem, quantum ad unam partem, scilicet quantum ad bonum ordinis. Circa quod duo facit. Primo ostendit quomodo partes universi se habent ad bonum ordinis. Secundo quod dixerat declarat magis in quodam simili. Secunda ibi : Sed quemadmodum. Dicit ergo, quod omnia vero quae sunt supple in universo, sunt aliqualiter ordinata; sed non similiter habent omnia, supple ordinem, scilicet natatilia, et volatilia, etplanlae. Et subdit, quod licet, supple non sint omnia similiter ordinata, non tamen sic se habent, ut non sit alterius ad alterum nihil; sed est aliquid, id est, quod non ita se habent ordinata, quod unum eorum non pertineat ad alterum, sed est aliqua affinitas, et ordo alterius ad alterum ; nam plantae sunt propter animalia, et bruta propter homines. Quod probat, quia omnia sunt ordinata ad unum, scilicet ad finem, et ideo invicem quodam ordine connectuntur. Deinde cum dicit :
Sed. quemadmodum in domo liberis non licet quod contingit facere, sed omnia vel plura ordinata sunt; servis vero, et bestiis parum, quod ad commune, multum vero quod contingit. Tale namque principium cujusque ipsorum natura est. Dico autem puta ad discerni necesse quoque omnibus venire, et alia sunt sic quibus communicant omnia ad totum.
Manifestat quod dixerat in quodam simili, quomodo scilicet omnia sunt ordinata, licet non similiter, dicens quod supple, sic se habent in toto universo, quemadmodum in domo, ubi liberis, id est filiis non licet facere quod contingit, supple casualiter sine ordine, sed omnia aut plura, eorum quae scilicet faciunt sunt ordinata ;servis vero, et bestiis, qui parum quidem, supple, participant de ordine, qui est ad commune, multum vero, supple habent de eo quod contingit, id est, evenit casualiter et sine ordine, ex eo scilicet quia plus distant a rectore .domus, qui intendit bonum commune in tota domo. Et subdit: Tale namque cujuslibet principium ipsorum natura est. Vult dicere, quod sicut in domo datur in familia ordo secundum mandatum, et legem patrisfamilias, qui est principium unicuique ordinatorum in domo ad exequendum, scilicet ea quae ad ordinem domus spectant, ita natura in rebus naturalibusest principium cuilibet exequendi id quod sibi competit de ordine universi: ita quod sicut ille, qui est in domo inclinatur ad aliquid per legem, et mandatum rectorum domus, ita natura est quasi quaedam lex indita rebus naturalibus a primo movente, per quam inclinantur et ordinantur in finem debitum. Nam res naturales licet non cognoscant finem, tamen a primo movente in finem diriguntur, et ideo dicuntur agere propter finem, in quem naturaliter inclinantur ; et ideo natura non agit, nisi mota a causis superioribus, ut ait Commentator. Et subdit : Dico autem puta ad discerni quidem necesse omnibus evenire, et alia sic sunt quibus communicant omnia ad lotum. Vult dicere, quod licet omnia sint ordinata, non tamen similiter se habent ad istum ordinem ; nam est utique aliquod commune omnibus, quia necesse est omnia in hoc convenire, quod discernantur et quantum ad operationes proprias et distinctas, et etiam quantum ad proprias substantias et quidditates, et quantum ad hoc ordo rerum non deficit in aliquo. Sed tamen quaedam alia sic sunt, quod universaliter hoc habent, quod omnia quae sunt in eis communicant ad totum, id est, ordinantur ad bonum commune totius: hoc autem reperitur in illis, in quibus nihil est a casu, nec praeter naturam, sed omnia secundum debitum ordinem fiunt, ut sunt corpora caelestia, et substantiae immateriales, ut dicebatur 9. hujus t.c. 17. et circiter. Quaedam vero sunt, quae quandoque deficiunt a debita et propria actione naturali, ut sunt corpora inferiora, in quibus multa eveniunt praeter naturam, et a casu, et ideo non habent omnia sua communicantia ad totum.
Notandum simile quod adducitur, in hoc stare, nam sicut in aliqua domo ordinata, sunt diversi gradus, puta quod sub patrefamilias primus gradus est liberorum, secundus est servorum, tertius est jumentorum et bestiarum, quae serviunt in domo, puta asini et canes, et hujusmodi. Hi autem gradus differenter se habent ad ordinem domus, quae instituitur a gubernatore et patrefamilias domus, quia liberis non competit aliquid facere sine ordine, sed omnia ordinate, servi autem et bestiae multa praeter ordinem faciunt quandoque. Si ; etiam intelligendum esse in toto universo, ubi sub primo movente, qui est paterfamilias et rector universi,sunt immediate Intelligentiae et corpora caelestia, quasi primus gradus liberorum, sunt ista inferiora generabilia et corruptibilia, quasi secundus vel tertius gradus, tanquam servorum atque jumentorum: ita quod in primo gradu omnia eveniunt ordinate, in secundo autem, et in tertio gradu plurima inordinate, licet conveniant omnia quantum ad distinctionem propriarum operationum, et substantiarum sive quidditatum. Haec enim duo videntur esse de ratione ordinis, scilicet distinctio ordinatorum, et communicantia eorum ad ipsum totum. Quantum ad primum est ordo in omnibus indeficienter. Quantum autem ad secundum, est quidem ordo indeficienter in quibusdam, quae scilicet sunt superiora et proxima primo principio, ut sunt corpora caelestia et substantiae immateriales, in quibus nihil evenit praeter naturam, nec a casu; in quibusdam vero deficit, ut sunt corruptibilia, in quibus propter remotionem a primo principio semper uniformiter se habente, multa eveniunt praeter naturam et a casu.