IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Asserentes contraria esse rerum principia, improprie et figurative loqui ; contra quos quatuor adducit inconvenientia, quae bene exponit Doctor.
Omnes autem contraria dicentes non utuntur contrariis, nisi figuret aliquis.
Ostendit quomodo defecerunt in tertio, non ostendentes quomodo res sunt ex contrariis. Circa quod duo facit. Primo proponit intentum. Secundo exponit, ostendens quatuor inconvenientia, quae sequuntur ad eas. Secunda ibi : Et quia hoc quidem. Dicit ergo, quod omnes dicentes principia scilicet contraria, non utuntur contrariis, ad salvandum scilicet ea quae in rebus apparent, nisi figuret aliquis, id est nisi figuraliter loquatur, et improprie. Deinde cum dicit:
Et quare haec quidem corruptibilia, haec autem incorruptibilia nullus dicit. Omnia namque entia faciunt ex eisdem principiis. Amplius autem alii quidem ex non ente faciunt entia, alii autem nisi hoc cogantur, unum omnia faciunt.
Exponit propositum, ostendens quatuor inconvenientia contra eos. Secundum ponitur ibi : Amplius propter quid. Tertium ibi : Et duo principia. Quartum ibi : Et aliis quidem. Dicit ergo, quod supple, illi antiqui non possunt reddere causam. Et nullus dicit quare haec quidem, supple entia sunt corruptibilia, illa vero incorruptibilia. Omnia namque entia faciunt ex principiis contrariis, ut fuerunt antiqui Naturales. Amplius alii quidem faciunt entia ex non ente, ut poetae Theologi, qui, ut supra dicebatur, mundum ex nocte dicebant generari; omnes enim isti non possunt salvare distinctionem entium secundum corruptibilitatem et incorruptibilitatem, cum eadem principia omnibus principiatis originaliter assignent. Et ideo subdit: quod alii autem ut non cogantur hoc ponere scilicet omnia esse ex non ente, vel distinctionem entium assignare, dixerunt omnia esse unum, ut fuerunt Parmenides et Mellissus, ex primo hujus, distinctionem entium totaliter auferentes. Deinde cum dicit:
Amplius propter quid semper erit generatio, et quae est causa generationis, nullus dicit.
Ponit secundum inconveniens, dicens quod Amplius nullus eorum dicit, quia nec potest, supple propter quid generatio erit semper, id est sempiterna ; nec etiam quae est causa scilicet universalis generationis, quia supple neutrum contrariorum potest esse generationis universalis causa. Deinde cum dicit:
Et duo principia facientibus aliquid necesse primum principalius esse. Et his qui species, quia aliud principium principalius. Propter quid enim participavit, et non participat.
Ponit tertium inconveniens, dicens quod et facientibus duo principia, scilicet contraria, necesse est aliquod principium esse principalius, quod dupliciter exponitur. Uno modo sic: Quod necesse est eis dicere alterum contrariorum esse principium principalius, cum alterum contrariorum sit ut habitus, alterum ut privatio. Alio modo quod necesse est eis ponere aliquod principium primum principalius utroque contrariorum, ex quo posset dari ratio quare quaedam attribuuntur nunc uni contrariorum, nunc alteri ut principio, puta quare lis ad segregationem moveat elementa quandoque, et amicitia ad congregationem quandoque. Et subdit : quod et his qui species, id est ideas ponunt idem, supple accidit ; quia scilicet habent ponere aliud principium, supple principalius, supple speciebus, propter quid enim prius participavit, modo autem non participat. Vult dicere quod quia ea, quae generantur et corrumpuntur non semper uniformiter participant Ideam, ideo oportet eos ponere aliud principium, ex quo possit dari ratio, quare aliquod individuum prius participavit Ideam, et modo non participat Ideam, vel e converso, quare prius non, et modo sic.Deinde cum dicit
Et aliis quidem necesse sapientiae, et honoratissimae scientiae aliquid contrarium esse. Nobis autem non. Non enim est contrarium primo nihil. Nam omnia contraria materiam habent, et haec potentia est. Contraria autem ignorantia ad contrarium. Nihil primo vero contrarium.
Ponit quartum inconveniens dicens quod, et aliis quidem, qui scilicet ponunt principia contraria, necesse est dicere Sapientiae, et honoratissimae scientiae, quae est Metaphysica, aliquid esse contrarium, id est, aliquam scientiam esse contrariam Metaphysicae scientiae, quae scilicet tractat de contrario primi principii, de quo agit Metaphysica ; nam Metaphysica agit praecise de primo principio, et non de ejus contrario, ut patet ex primo hujus in prooemio. Nobis autem non est, supple necessarium hoc ponere, non enim est contrarium nihil primo, scilicet principio secundum nos ; nam omnia contraria habent materiam, et haec, scilicet materia, est in potentia ad utrumque contrariorum: et tamen ostensum est prius, quod primum principium non habet materiam. Et subdit : Contraria autem est ignorantia ad contrarium, primo vero contrarium nihil, id est ex quo primo principio nihil est contrarium, sequitur quod sapientiae, quae est de primo principio, non est contraria aliqua scientia, sed ignorantia tantum opponitur sibi. Tunc sequitur illa pars:
SUMMAE TERTIAE